Obrazy na stronie
PDF
ePub

nisi hic et nunc eum eleëmosyna adjuvare deberes: excusat enim necessitas propria vel aliena.

Quomodo superiores tum sæculares tum Ecclesiastici rei fiant violationis Festi, quæ fit per subditos, latè deducit Pauwels, ubi de tertio Decalogi præcepto.

Tandem consuetudo, cùm possit derogare legi Ecclesiasticæ, si legitima fuerit juxta conditiones Num. 59. et 60.

allatas, sæpe facit opera licita, quæ aliàs non licerent: sie v. g. alibi permittuntur nundina per consuetudinem. Episcopus tamen consuetudinem illam potest abrogare, ut docet Bened. XIV. lib. 7. "de Syn. Diœces." cap. 3.

N. 85. DE PECCATO MORTALI DIE FESTO

COMMISSO.

I. Peccatum mortale non est propriè opus servile.

AN peccatum mortale est opus servile die Festo prohibitum ?

I. R. Cum Suarez, Wiggers, &c. non omne peccatum mortale in sensu proprio et literali est opus servile, cùm possit esse merè internum, et brevissimo tempore commissum, ac adeo tertio præcepto non prohibitum.

Obj. I. S. Thom. 2. 2. quæst. 122. a. 4. ad 3. dicit, omne opus peccaminosum esse opus servile, juxta illud Joan. cap. 8. V. 34. "Qui facit peccatum, servus est "peccati:" ergo, &c.

R. Neg. conseq. ratio est, quia opus peccati dicitur tantùm servile in sensu metaphorico et mystico, prout explicat ipse S. Th. in 3. dist. 27. art. 5. quæst. 2. ad 2. jam autem verba legis sunt intelligenda in sensu proprio et literali, non metaphorico.

Inst. S. Thom. dicit ibidem, eum magis contra hoc præceptum agere, qui peccat die festo, quàm qui aliud corporale opus aliàs licitum facit: ergo sentit peccatum mortale esse opus servile directè prohibitum.

R. Dist. assump. magis agit contra præceptum prohibens opera servilia, nego assump, magis agit contra finem præcepti, inquantùm peccatum magis impedit vacationem in rebus divinis, quàm opus servile, concedo assumpt. verùm finis ille huic præcepto reputatur extrinsecus, adeoque non cadit sub præcepto, ut dictum est Num. 48.

Distingui etiam potest assumpt. hoc modo: magis agit contra hoc præceptum mysticè intellectum, conc. assumpt. literaliter intellectum, nego assumpt.

VII. R. Non sunt propriè unum ex decem præceptis, nee pars præcepti, sed proëmium seu titulus demonstrans authoritatem illius, qui legem fert. Potest illa præfatio etiam sic intelligi, ut tacitè comprehendat præcepta actuum fidei, spei et charitatis; si enim Deus est, illi honor, timor, et obedientia debentur, atque in eum homo tendere debet fide, spe et charitate.

Additur pronomen

"tuus;" quia Deus speciali titulo est

Deus Fidelium et Electorum.

Quodnam est secundum præceptum?

VIII. R. Hoc: "Non assumes nomen Domini Dei tui "in vanum."

Quid illo præcepto prohibetur ?

R. Ut nemo, ait Catechismus Romanus, Divinum nomen contemnat: nemo illud in vanum assumat, nevè per ipsum aut falsò, aut frustra, aut temerè juret.

Per nomen Dei hic intelligitur, non nuda vox significans Deum, sed res significata per illam, hoc est Deus ipse, seu Majestas Divina, vel ejus attributa.

Ünde observa, nomen illud, licèt positum sit in singulari, tamen de omnibus, quæ Deo tribui solent, intelligi debere: ita Catechismus Romanus.

Prohibitur igitur hoc præcepto perjurium ac omne juramentum imprudenter ac temerè emissum sacrilegium, blasphemia et omnis Divini Nominis inanis assumptio.

Quid præcipit hoc secundum præceptum?

Respondet Catechismus Romanus nomen Dei esse honorandum, ac per illud esse sanctè jurandum : honoratur autem et laudatur Nomen Dei per actus fidei, spei et charitatis, et per quævis opera bona, præsertim per publicam confessionem et prædicationem Divini Nominis, per decantationem Divinarum Laudum, dicendo tam in adversis, quàm in prosperis: "Sit nomen Domini benedictum :" per invocationem Divini Nominis, per juramentum sanctè præstitum. Vide Catechismum Romanum parte 3. ad 2. Decalogi præceptum Num. 90.

N. 79. DE TERTIO DECALOGI PRÆCEPTO.

I. Tertium præceptum.

QUODNAM est tertium præceptum ?

I. R. Hoc: "Memento, ut diem Sabbati sanctifices." Cujus juris est illud præceptum, naturalis an positivi?

R. Cum S. Th. 2. 2. quæst. 122. art. 4. ad 1. illud esse partim juris naturalis, et partim juris positivi: est juris naturalis, quantùm ad hoc, ut aliquod tempus vitæ suæ homo deputet ad vacandum Divinis; sed inquantùm hoc præcepto determinatur speciale tempus in signum communis beneficii creationis mundi, sic est præceptum cæremoniale et juris positivi.

Quare in hoc præcepto specialiter additur hoc verbum "memento?"

R. Quia hoc præceptum, inquantum cæremoniale, est positivum; et sic non est inditum in cordibus hominum cum creatione naturæ, sed memoriâ teneri debet.

2°. Quia illud est commemorativum maximi beneficii præstiti. Vide S. Th. q. 100. a. 7. ad. 5.

Notandum hoc præceptum quatenùs cæremoniale, aliquam mutationem accepisse in nova lege, in qua loco Sabbati præcipitur sanctificandus dies Dominicus.

Mutatio illa facta est ab Apostolis, ut probatur ex Apocalypsi cap. 1. ubi Joannes dicit: "Fui in Spiritu in "Dominica die." Facta est autem ideo, quia eo die maxima novæ legis mysteria completa sunt; nam die Dominicà, quæ in Evangelio vocatur una Sabbati vel prima Sabbati, hoc est prima septimanæ, Christus resurrexit à mortuis, Spiritus S. descendit, Lex nova promulgata est, et eo die juxta S. Aug. sermone 152. Christus judicaturus adveniet, eoque die sæculum finem habebit, quo habuit creationis initium.

Quid hoc tertio præcepto in nova lege præcipitur?

R. Præcipuè hæc tria: 1°. certos aliquos et determinatos dies esse sanctificandos: 2°. illos esse sanctificandos Divino Cultu externo per auditionem Missæ, &c. 3o. eosdem esse sanctificandos per cessationem ab operibus servilibus. Quinam sunt illi determinati dies sanctificandi?

R. In primis illi sunt dies Dominici, electi in memoriam Gloriosa Resurrectionis Christi, et in religiosam recordationem beneficii creationis, et redemptionis per Christum.

2o. Determinati etiam sunt dies Festi, qui propter particulare aliquod redemptionis nostræ Mysterium Religioni sunt consecrati, vel SS. Virgini, aut Apostolis, Martyribus, aliisve Sanctis sunt dicati.

Quænam est ratio dierum Festorum?

R. Dies Festi principaliter, sicut dies Dominici, instituti sunt ad recolenda Beneficia Dei; deinde, ut in Sanctorum victoria et gloria bonitas Dei et potentia laudentur, et ut ipsi Sancti debitè honorentur ac invocentur à nobis, ut

III. R. Exigit, ut summo ipsos post Deum amore prosequamur, eis maxima bona volendo, pro eorum salute tam corporali quàm spirituali orando, et amorem illum exterioribus signis attestando.

Contra hoc amoris officium delinquunt, qui parentes odio habent aut aspernantur, qui de eorum adversitate gaudent, vel de prosperitate dolent, aut malum eis exoptant, item qui parentes affligunt, torvis oculis aspiciunt, durè alloquuntur, &c.

IV. Reverentia parentibus debita expostulat timorem filialem, et ut honorificè de ipsis sentiamus, idque verbis et actionibus probemus, quomodo Joseph honoravit Patrem Gen. cap. 46. Salomon assurrexit Matri. 3. Regum cap. 2. item, ait Catechismus Romanus, honoramus parentes, dum eorem virtutes et rectè facta imitamur, juxta illud Joan. cap. 8. V. 39. " Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.” Contra hanc reverentiam graviter peccant filii, qui parentibus deliberato animo maledicunt, qui contumeliosè eos contemnunt aut irrident, vel eos ad gravem iram provocant, prout etiam qui patrem aut Matrem percutiunt etsi leviter tantùm, imò qui tantùm manum vel instrumentum levarent ad percutiendum; quia illa graviter repugnant reverentiæ parentibus debitæ.

Unde notat Henno, odium, injuriam, contemptum, &c. quæ respectu alterius personæ forent quid leve, grave reputari respectu parentum, ob singularem, quæ illis debetur, reverentiam.

Pariter quidquid contra personam indifferentem foret peccatum mortale, si in parentes fiat, habere duplicem malitiam mortalem, cùm insuper virtus pietatis violetur.

་ ་ མེ

Quid intelligitur per subsidium debitum parentibus? V. R. Intelligitur subsidium aut auxilium corporale et spirituale: id evidenter docet Christus Matth. cap. 15. graviter arguens Scribas et Pharisæos, qui ex avaritia suadebant filiis, ut bona parentibus egenis eroganda impenderent in oblationem, et sic irritum faciebant mandatum Dei de parentibus honorandis, id est, juvandis.

Infertur cum Bonacina, filios teneri, cum modestia tamen et reverentia, admonere parentes, si advertant eos retinere aliena, impudica vel blasphema loqui, Sacramenta negligere, curam salutis non gerere, &c. quod à fortiori verum est in articulo mortis, in quo tenentur de prudenti Confessario illis providere.

20. Graviter peccare filium, qui parentibus in gravi necessitate constitutis non succurrit, etiamsi parentes per

III. R. Affirmativè; dum nempe commodè fieri potest: idque colligitur ex Trid. Sess. 5. cap. 2. " de Reformatione," et Sess. 24. cap. 4. "de Reformatione." Idem docent Sylvius, Marchantius, &c.

Oritur autem ista obligatio partim ex jure naturæ et lege fidei, quâ unusquisque tenetur discere necessaria et utilia ad salutem: partim ex præcepto, quod mandat determinatè illis diebus debere fieri concionem, cui subditi interesse tenentur.

IV. Docent tamen hanc obligationem non esse gravem ; quia Trid. Sess. 24. cap. 4. citato addit: "Ubi commodè "id fieri potest :" et quia levis cansa ab ea excusat, nisi fortè ob necessariam subditi in rebus fidei vel morum instructionem, ob contemptum, &c.

Notandum, quòd, licèt aliqui velint Ecclesiam non præcipere nisi auditionem Missæ diebus Dominicis et Festis ; adeoque fideles non peccare contra præceptum Ecclesiæ, si nec concionibus, nec vesperis intersint, admittant tamen eos peccare venialiter contra præceptum divinum de sanctificando Sabbato, si illis diebus nullum Religionis actum præter Missæ auditionem exerceant.

An est obligatio audiendi Missam et concionem in propria Parochia?

V. R. Verbis Trid. loco citato: "Teneri unumquemque "Parochiæ suæ interesse, ubi commodè id fieri potest, ad "audiendum Verbum Dei."

Hæc verba S. Carolus Borrom. in Concilio Mediol. sexto intelligit de vero præcepto; et ea intelligi mandavit de veri nominis obligatione, Eminent. Dom. felicis memoriæ Archi-Episcopus Mechliniensis in decreto suo de 4. Julii 1735. Ipsa etiam ratio dictat, ut oves proprii Pastoris vocem audiant, cujus verbis benedictionem et unctionem præbet Spiritus S. ita ut facilè ex hac parte compensetur, si fortè putentur extra Parochiam conciones magis proficua et elegantiores declamari.

66

Neque hic opponi possunt Regularium privilegia; quia illa vel revocata sunt, vel solùm in iis conceditur licentia concionandi. Circa hæc Clemens V. lib. 1. tit. 7. Clementinâ primâ dicit : Religiosis in virtute sanctæ obedientiæ "et sub interminatione maledictionis æternæ inhibemus, "ne retrahant Laicos ab Ecclesiarum suarum frequentia "vel accessu, seu indulgentias pronuntient indiscretas." Eodem modo loquitur Sixtus IV. lib. 1. extravag. comm. tit. 9. cap. 2.

Tr. de Legibus.

k k

« PoprzedniaDalej »