Obrazy na stronie
PDF
ePub

atqui eadem est authoritas et jurisdictio Episcopi extra, quàm intra Synodum: ergo institutiones extra Synodum factæ, etiam de se sunt perpetuæ.

Accedit expressa decisio Gregorii IX. in capitulo ultimo "de officio Legati."

Hanc eandem potestatem condendi statuta de se perpetua competere Capitulo "Sede vacante" docet Reiffenstuel "de Constitutionibus" parag. 4. Num. 70.

N. 56. DE INTERPRETATIONE LEGIS.

QUID est interpretatio legis?

R. Est explicatio verborum legis quoad eorum sensum à Legislatore intentum.

Est autem interpretatio triplex.

Prima dicitur authentica seu authoritativa, quæ fit vel ab ipso Legislatore vel ab ejus successore aut superiore : atque hæc eandem vim habet, ac ipsa lex, si debitè promulgetur.

Altera dicitur usualis, quæ fit per usum et consuetudinem populorum: usus autem et consuetudo in interpretandis legibus plurimum valent, unde dicitur lege SI DE INTERPRETATIONE, Digestorum lib. 1. tit. 3. "Optima legum interpres est consuetudo."

Tertia interpretatio vocatur doctrinalis, quæ fit à Doctoribus, vel à legum peritis: hæc quidem per se non fecit sensum legis, sed tamen, ut notat Steyaert, communis interpretatio Doctorum in legibus humanis, superiore non contradicente, non tantùm indicium est, quis sit sensus legis; sed, etiamsi ab initio alius sensus fuisset, censeri potest jam talis esse sensus, præsertim si populi consuetudo accesserit.

Huc referri potest interpretatio facta per judicem, quæ facit jus in casu particulari; eique partes litigantes tenentur obsequi, nisi ad judicem superiorem appellaverint.

An lex cessat per interpretationem ?

R. Patet ex dictis, legem propriè non cessare per interpretationem, si nihil aliud concurrat, sed illam solùm dare sensum legis.

Quomodo fieri debet legis interpretatio ?

R. Interpretatio authentica, quæ fit per Legislatorem, majori certè fieri potest libertate, quàm ea, quæ fit per inferiorem hinc ea, quæ doctrinalis vocatur, fieri debet secundùm regulas juris, inter quas variæ assignantur, videlicet regula 15. juris in 6: "Odia restringi, favores con"venit ampliari," inquantùm nempe verba legis et circumstantiæ permittunt.

Regula 18. juris in 6. “Quæ à jure communi exorbitant, "nequaquam ad consequentiam sunt trahenda:" adeoque quod à jure communi recedit, strictæ est interpretationis.

Odiosa censetur lex pœnalis, item correctiva juris: pariter inter odiosa habentur dispensationes et privilegia privatis data contra legem communem.

Mens et voluntas Legislatoris dicuntur esse spiritus et anima legis et hinc, dum de illis constat, eas potiùs sequi debemus, quàm verba legis.

:

In jure positivo non licet argumentari à pari, vel à fortiori aut ab identitate rationis ad casus disparatos.

Extensio tamen ordinariè fieri solet, primò in correlativis: sic quia maritus et uxor sunt correlativa, si vir liberetur à debito reddendo uxori adulteræ, pariter uxor eximitur à reddendo debito marito adultero.

2o. In illis, quæ in jure æquiparantur; sic excommuni. catio percussoris Clerici extenditur ad mandantem.

3o. In connexis et subordinatis; sic lex, quibus permittit condere testamentum, iis concedit, ut faciant codicillum, et dispensatus in quadragesima, ut edat carnes, censetur dispensatus pro esu ovorum et lacticiniorum.

Quando lex agit de casu vel persona solùm per modum exempli, quod legem declarat, non ideo ad istum casum vel personam limitatur.

Item si in judiciali interpretatione aliqua controversia in lege non exprimatur, proceditur à simili in alia lege expressa. Quomodo in lege naturæ detur simplex interpretatio dictum est Num. 16. Idem est de lege positiva divina.

N. 57. DE EPIKEIA.

S. Thom. quæst. 69. art. 6.

I. Epikeia. II. Differt ab interpretatione. III. Non datur in lege naturali et divina, IV. Sed in lege humana.

QUID est epikeia ?

I. R. Est benigna et æqua interpretatio legis, quâ contra verba et sensum legis sequimur mentem habitualem Legislatoris.

Adeoque erit locus epikeiæ, dum occurrit casus particularis lege generaliter latâ comprehensus, quem si Legislator præ. vidisset, lege suà comprehendere noluisset. Exemplum ponit S. Th. art. citato in "Corp." Si in civitate obsessa statuatur, ut portæ maneant clausæ, per epikeiam licebit aperire portam, ut civis civitati multùm utilis introducatur: item usu venit epikeia, dum in casu subitaneo nimis difficile esset legem servare.

In quo differt epikeia à simplici interpretatione ?

II. R. 1o. In eo, quòd interpretatio, sequatur mentem, quam Legislator habuit: epikeia verò non sequatur mentem, quam habuit; sed quam habuisset vel rationabiliter habere debuisset, si hunc casum prævidisset.

2o. Differt in eo, quòd interpretatio det sensum legis : epikeia verò à sensu legis recedat.

Notat S. Thom. loco citato, quòd epikeia soleat habere locum in casibus subitaneis, in quibus non est tempus petendi dispensationem aut interpretationem superioris: et hinc consequens est, pro facienda epikeia requiri ad minus tantam rationem, quanta pro dispensatione necessaria est, cùm sit quasi quædam relaxatio legis præsumpta.

An et quænam lex cessat per epikeiam ?

III. R. Epikeia non habet locum in lege naturali, ut dictum est Num. 16. neque etiam in lege divina: quia, cum sit circa casum non prævisum, est quasi quædam correctio et emendatio legis: jam autem in lege divina omnis casus est à Deo prævisus, et correctio cadere nequit in ordinationem divinam.

IV. Ast lex humana per epikeiam cessare potest; quia Legislator humanus omnes casus particulares non potest prævidere. Id tamen rarò obtinet in legibus "irritantibus," eò quòd illæ non cedant particularibus necessitatibus juxta dicta Num. 36.

N. 58. DE ABROGATIONE, DEROGATIONE ET IRRITATIONE LEGIS.

1. Abrogatio et derogatio II. Fiunt per Legislatorem. III. Quid si lex à superiore confirmatur.

QUID est abrogatio legis?

I. R. Est totius legis revocatio, vel abolitio.

Quid est derogatio legis ?

R. Est revocatio vel subtractio partis legis, remanente alterâ parte in vigore.

Quisnam potest abrogare legem aut derogare?

II. R. Directè id possunt Legislator, ejus successor et superior eorum: item contraria consuetudo legitimè præscripta, de qua infra.

Nota, abrogationem et derogationem legis humanæ esse validas; etiamsi fiant sinè causa; quia lex patiens abrogationem vel derogationem à voluntate Legislatoris dependet: erunt tamen illicita, si fiant sinè justa causa; quia non nisi gravi de causa leges sunt immutandæ.

Lex posterior ejusdem Legislatoris, successoris vel superioris eorum abrogat vel derogat legi priori, inquantùm illi est contraria. Quandoque tamen debet illius derogationis mentio fieri in posteriori lege, ut censeatur priori derogare: sic constitutio Pontificia generalis non derogat legi particulari alicujus loci, nisi clausula derogatoria exprimatur, juxta cap. 12. " de Constitutionibus" in 6. quia leges particulares, quæ sunt extra jus commune, supponuntur à Principe ignorari.

Verùm constitutiones Pontificiæ generales derogant statutis Concilii generalis, licèt nulla illius mentio fiat, ut probat Fagnanus in capit. NONNULLI "de Rescriptis." Aliud est de rescriptis Pontificiis, quæ non derogant constitutionibus Concilii generalis, nisi ipsius Concilii expressa mentio fiat, ut docet idem Author.

;

Potest Episcopus abrogare decreta Synodi Diocesanæ ; quia non nisi ab Episcopo lata sunt et vim suam habent: verùm nequit Archi-Episcopus leges Episcoporum Suffraganeorum abrogare aut rescindere, cùm veram in illorum Diœcesibus jurisdictionem non habeat: neque potest, quamvis Concilio Provinciali præsideat, ejusdem constitutiones abrogare; quia latæ sunt à corpore mystico, quod est altioris jurisdictionis, quàm in singulis reperitur Episcopis. Hinc infert Cozza, Archi-Episcopum non posse abrogare jejunium in Synodo Provinciali indictum. Vide Bened. XIV. lib. 13. " de Synodo Diœces." cap. 5. num. 8. An Legislator potest adhuc abrogare legem suam, dum hæc est confirmata ab altiore superiore, v. g. à Pontifice vel à Rege ?

per

III. R. Si confirmatio sit essentialis, talis nempe, ut illam superior legem illam faciat esse suam, non potest Legislator ampliùs legem illam abrogare: si verò confirmatio tantum sit accidentalis, facta in favorem Legislatoris, et ad majorem legis splendorem, potest eam legislator abrogare. Consule Bened. XIV. " de Synod. Diœces." llb. et cap. mox citatis, qui ibid. Num. 9. 10 et 11. alias adhuc adfert distinctiones.

Quid vulgò intelligitur per irritationem legis?

R. Est abolitio legis facta ab eo, cujus est eam habere ratam. Itaque superior potest irritare seu abolere leges inferioris; sic Papa potest irritare seu efficere, ut lex Episcopi nullius sit roboris: ratio est, quòd quælibet res plus dependet à causa universali, quàm a proxima.

Inferior verò non potest irritam facere legem sui Superioris, utì nec abrogare aut ei directè derogare: et sic Episcopus non potest derogare legibus juris canonici.

Hactenus dicta proponuntur in hoc exemplo: Magistratus prohibet incedere vesperi sine lumine sub pœna unius aurei si revocet prohibitionem, erit abrogatio legis; si revocet solam pœnam, erit derogatio: et si Rex tollat illam prohibitionem, erit irritatio seu abolitio legis.

:

In quibus legis datur abrogatio, derogatio, aut irritatio? R. In lege æterna et naturali nulla ex tribus datur; quia lex illa est necessaria et immutabilis.

In lege positiva divina non datur irritatio; quia non datur Deo superior; potest tamen admitti abrogatio, quatenùs lex vetus per Christum finem accepit et abrogata est.

Lex humana per abrogationem et irritationem cessat tota et in universali; per derogationem verò cessat pars aliqua legis, etiam in universali.

N. 59. DE CONSUETUDINE CIRCA LEGEM.

S. Thom. quæst. 97. art. 3.

I. Consuetudo II. Differt à non usu legis. III. Cessat lex per consuetudinem dupliciter. IV. Nempe vid conniventiæ.

QUID est consuetudo contra legem?

I. R. Consuetudo contra legem negativam, est frequentatio actuum humanorum ejusdem rationis contra legem continuata à communitate in casibus legis observandæ.

Consuetudo contra legem affirmativam, est omissio actuum humanorum ejusdem rationis, contra legem continuata, in casibus legis observandæ ; vocatur etiam desuetudo.

II. Ab his differt merus 66 non usus" legis, qui est negatio simplex actuum legis, eò quòd non occurrat casus legis observanda: sic dum lex præcipit, ut accipientes beneficium præstent juramentum juxta formularium Alexandrinum, si intra 10 annos nullus Beneficium accipiat, et sic illud juramentum non frequentetur, erit merus non usus legis, qui etiamsi longissimo tempore continuatus, nil mutat circa legem.

An et quomodo cessat lex per consuetudinem legi contrariam ?

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »