Obrazy na stronie
PDF
ePub

cessant incommoda, ob quæ lex illa lata est. Pariter lex irritam faciens professionem solemnem ante annum 16 obligat, quantumcumque sit doli capax profitens ante illam ætatem: talis quoque est lex prohibens Clericis ingressum tabernæ: imò tales sunt pleræque leges.

De his legibus intelligitur hoc commune dictum: "Ces"sante fine legis negativè sive in particulari, non ideo " cessat lex."

Quomodo intelligitur hoc dictum : idem est judicium in foro poli, id est, conscientiæ, et in foro fori, id est, in judicio fori externi ?

R. Illud verum est in illis casibus, quibus forum externum non nititur præsumptione falsâ ; ubi dum innititur, diversum potest esse judicium.

N. 36. DE OBLIGATIONE LEGIS IRRITANTIS.

I. Lex irritans. II. Undenam dignoscatur. III. Quomodo differat à prohibente tantùm. IV. Irritatio fieri potest duobus modis. V. Non cessat ob quodvis periculum. VI. Exceptio. VII. Possunt cessare quatenùs prohibentes.

QUÆNAM lex dicitur vulgò irritans, id est irritum faciens?

I. R. Illa, quæ actum, quem prohibet, simul reddit invalidum, seu sinè effectu: ita lex naturæ prohibens matrimonium inter matrem et filium est lex" Irritans:" item lex positiva Ecclesiæ prohibens matrimonium inter consanguineos quarti gradûs lineæ collateralis; quia efficit, ut matrimonium inter illos sit invalidum: et generatim tales leges sunt, quæ statuunt impedimenta derimentia matrimonium, et quæ irrita reddunt testamenta aliosve contractus, si quædam solemnitas aut conditio servata non fuerit.

Undenam dignoscitur, legem aliquam esse irritantem? II. R. Ex eo, quòd utatur his aut similibus verbis: "Irritamus, nullius valoris esse decernimus, irritum declaramus, &c." pariter si lex certam aliquam formam præscribat necessariò in contractu servandam. Tandem cognoscitur ex usu et consuetudine observata.

66

III. Lex"irritans" differt à lege prohibente tantùm ; quia hæc reddit quidem actum, quem prohibet, illicitum, sed non invalidum: hinc capitulo AD APOSTOLICAM" de "Regularibus" dicitur: "Multa fieri prohibentur quæ si "facta fuerint, obtinent roboris firmitatem :" et ita lex

vetans matrimonium tempore adventùs, est prohibens tantùm tales etiam sunt plures leges naturae; sic res uni promissa, illicitè, sed tamen validè traditur alteri.

:

Obj. Jus naturæ non repugnat sibi ipsi: atqui repugnaret sibi ipsi, si actum, quem prohibet, approbaret esse validum ergo omnis lex prohibens est simul "irritans."

R. Neg. minorem: quia lex naturæ id non facit sub eadem ratione; nam prohibet actum, quatenùs est contra legem superioris prohibentem: approbat verò actum ut validum, quatenùs non est contra aliquam legem "irritan"tem."

Quomodo potest lex positiva irritum, seu invalidum reddere illud, quod secundùm jus naturæ est validum?

IV. R. Illa, quæ sunt de jure naturæ præcipiente vel prohibente, non potest Legislator humanus irrita facere ; sed, cûm sint plurima de jure naturæ permittente tantùm, hæc potest lex positiva ob certas rationes reddere irrita, tum præscribendo actibus quasdam formulas, defectu quarum erunt irriti, ut fit in testamentis, et in contractibus minorennium; tum etiam inhabiles reddendo personas ad agendum vel contrahendum, ut facit. Conc. Trid. Sess. 24. сар. 1. "De Reformatione Matrimonii," ubi inhabiles reddit clandestinè matrimonium contrahere volentes.

V. Notandum, speciale esse pro legibus irritantibus, quæ immediatè latæ sunt propter bonum commune, nempe illas, quatemus tales, non cessare ob ignorantiam invincibilem, aut quodcumque periculum damni, infamiæ, mortis, alteriusve mali; ita ut actus factus, v. g. metu mortis contra legem irritantem adhuc sit invalidus, tum quia id exigit commune bonum majus, tum ne malitiosi per timorem inutiles reddant omnes leges "irritantes."

VI. Dictum est: "Quæ immediatè latæ sunt propter "bonum commune ;" quia si "irritatio" tantum facta sit in vindictam culpæ, tum causa, quæ excusat à culpa, etiam impedit "irritationem ;" ita si quis Beneficiatus, ex oblivione inculpabili omittat, v. g. Vesperas et Completorium, facit fructus suos, licèt detur lex "irritans" fructuum acquisitionem ab iis factam, qui officium omittunt. Ita Suarez.

VII. Notandum tamen leges "irritantes" aliquando cessare, quatenùs sunt simul prohibentes, ob periculum mortis aut alterius gravis mali: unde si quis, v. g. metu mortis attentet contractum contra legem "irritantem," contractus quidem erit invalidus, ipse tamen non peccabit, nisi contractus esset jure naturæ prohibitus, vel cederet in contemptum Religionis, scandalum proximi, &c. Vide quæ diximus Num. 86. " de Matrimonio."

N. 37. DE OBLIGATIONE LEGIS AFFIRMATIVE ET NEGATIVE.

I. Leges affirmativa et negativa II. Semper obligat. III. Affirmativa non ad semper. IV. Negativa nor

semper.

QRÆNAM lex dicitur affirmativa, quæ negativa?

I. R. Affirmativa est, quæ præcipit actum positivum, v. g. auditionem Missæ negativa, quæ prohibet actum, "Non furtum facies." Vide Numerum 11.

v. g.

Quomodo obligat lex affirmativa, quomodo negativa? R. Commune Scholasticorum responsum est hoc: leges affirmativæ obligant semper, sed non ad semper: negativæ obligant semper et ad semper.

Explica terminos.

II. R. Lex dicitur obligare "semper;" quia nullo unquam tempore licet aliquid agere, quo lex directè redderetur inefficax pro illo tempore, quo est implenda : sic lex recitandi Horas Canonicas obligat Sacerdotem, ne abjiciat Breviarium; præceptum restitutionis obligat, ne pecuniæ dilapidentur; præceptum audiendi Missam, ne quis voluntariè se ægrotum faciat, ut ita Missam non audiat.

66 non

III. Lex affirmativa dicitur obligare semper, sed "ad semper;" quia per se loquendo non præcipit, ut actus omni tempore et omni momento ponatur, sed solùm ut tempore determinatio ponatur: sic Horæ Canonicæ non debent recitari per diem integrum, sed statutis temporibus.

Potest tamen lex affirmativa quodam respectu dici obligare ad semper, inquantùm nempe includit negativam, vel si respiciat universalitatem actionum, sive si actus virtutis virtualiter perseverare debeat: sic charitas Dei debet semper durare actu vel virtute hic in terris.

IV. Lex negativa dicitur obligare "ad semper;" quia per se nullum est momentum, quo liceat actum prohibitum ponere: ita nullo unquam tempore licet furari, &c.

N. 38. DE OBLIGATIONE LEGIS MORALIS, POENALIS ET MIXTÆ.

I. Lex moralis, II. Panalis, III. Et mixta. IV. Copulativè mixta obligat ad utrumque. V. Error vulgi. VI. Disjunctiva ad alterutrum. VII. An detur lex purè pænalis.

QUÆNAM lex dicitur moralis?

I. R. Illa, in qua directè exprimitur directio morum, non pœna: ut hæ: "Deum adora, Non concupisces," &c.

II. Poenalis est, quâ'directè exprimitur pro transgressoribus pœna, non directio morum: talis est hæc Exodi cap. 21. V. 17. "Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte "moriatur."

III. Lex mixta est, quâ directio morum exprimitur et simul pœna : hæc subdivitur in mixtam copulativè et mixtam disjunctivé.

Mixta copulativè est illa, quâ directio morum et pœna exprimuntur copulativè, ut hæc Genesis cap. 2. v. 17. De "ligno scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque "enim die comederis ex eo, morte morieris."

Disjunctivè mixta est illa, in qua directio morum et pœna exprimuntur disjunctivè: talis est lex, quæ dicit in quadragesima abstinendum esse à lacticiniis, vel dandum assem aut orandum.

An leges pœnales obligant in conscientia?

IV. R. Lex pœnalis copulativè mixta obligat ad utrumque, id est, et ad actum moralem et ad pœnam hoc sensu, quòd primò tanquam lex moralis obliget ad actum legis po. nendum: si autem omittas, peccas, et insuper obligaris sustinere pœnas: hoc modo obligant leges de solvendis tributis, et plures aliæ, tam civiles quàm Ecclesiasticæ.

V. Hinc refutandus est perniciosus error vulgi opinantis leges illas non obligare in conscientia, eò quòd pœna eis adjuncta est; cùm tamen legislator pœnam annectere soleat, in signum se velle inducere obligationem severam.

Error iste refutari potest hoc simili: furto annexa est pœna patibuli, et tamen fur peccat furando: ergo, &c. An ergo agentes contra leges istas non satisfaciunt, si parati sint solvere pœnam vel mulctam deprehensi ?

R. Negativè; quando scilicet sunt leges mixtæ copulativè; quia illæ obligant ad utrumque.

VI. Lex disjunctivè mixta obligat ad alterutrum in lege præscriptum, nempe ut vel actus ponatur, vel muleta solvatur; quia ad veritatem disjunctivæ affirmativæ sufficit, ut una pars verificetur. Similes leges occurrunt in statutis

confraternitatum.

An lex purè pœnalis obligat in conscientia?

VII. R. Cum Steyaertio, si per legem purè pœnalem intelligas illam, in quia sola pœna quidem exprimitur, sic tamen ut implicitè aliquid præcipiat vel prohibeat: tunc in conscientia obligat, quia est vera lex, et potest quoad sen

sum resolvi in mixtam copulativè vel disjunctivè; ita hæc lex: "Qui maledixerit patri, &c. morte moriatur," resolvitur in mixtam copulativè, quia implicite prohibet, ne quis maledicat patri, &c.

Si verò per legem purè pœnalem intelligas constitutionem, quæ nullam inducit obligationem in conscientia, nequidem disjunctivè, qualia statuta S. Thomas 2. 2. quæst. 186. art. 9. ad 1. admittit in ordine Prædicatorum, et qualia etiam habentur in confraternitatibus, ubi pia quædam et utilia practitantur; ne tamen conscientiis novum onus injiciatur, pia illa exercitia tantùm proponuntur, non præcipiuntur, et tantùm decernitur aliqua compensatio in non observantes conceditur, tales leges non obligare in conscientia: verùm videtur simul dicendum, eas non esse veras leges, et pœnam appositam non esse pœnam propriè dictam, sed quandam operis omissi compensationem, ut sic quantùm ad pia exercitia non videantur minùs fecisse, quàm alii, qui illa statuta observarunt.

N. 39. DE OBLIGATIONE AD POENAM LEGIS.

I. Pœna sententiæ lata, II. Sententiæ ferendæ, III. Qualis sit, dignoscitur ex verbis legis. IV. In dubiis censetur pœna sententia ferendæ. V. Pœna sententiæ ferendæ non statim subeunda. VI. Si sententiæ lute, prærequiritur aliquando sententia declaratoria. VII. Aliquando non. VIII. Differentia inter sententiam condemnatoriam et declaratoriam.

DUPLICITER in legibus pœna decernitur, scilicet vel per modum" sententiæ latæ," vel per modum "sententiæ "ferendæ."

I. Pœna dicitur "sententiæ latæ," quæ incurritur eo ipso, quo transgressio legis vel peccatum committitur, absque omni ulteriori sententiâ: talis est excommunicatio annexa hæresi externæ.

II. Pœna "sententiæ ferendæ" est, quæ non sic ipso facto incurritur, sed statuitur infligenda per sententiam Judicis postea ferendam talis est pœna patibuli respectu furti. Undenam dignosces, utrùm pœna sit sententiæ latæ, an ferendæ ?

III. R. Ex verbis legis: atque ita censetur pœna sententiæ latæ, si lex utitur verbis indicativi modi, præsentis vel præteriti temporis, v. g. "excommunicamus, sciat se esse excommunicatum, &c."

66

« PoprzedniaDalej »