Obrazy na stronie
PDF
ePub

An qui in Belgio absolvit jejunium quadragesimale, et venit in Anglian (ubi ob veterem, quem sequuntur stylum, quadragesima nondum finita est) tenetur denuo jejunare? similiter an denuo tenetur ad Communionem Paschalem?

V. R. Daelman et Danes negant quoad utrumque, seposito scandalo; quia istæ leges juxta ipsos potiùs sunt personales, quàm locales; cùm sint leges communes pro tota Ecclesia.

Quantùm tamen ad jejunium quadragesimale, Henno, Billuart et Collet volunt, quòd talis in Anglia denuo jejunare teneretur; quia fit subditus loci, et sicuti si ex Anglia in Belgium veniens posset sentire commodum, ita æquum est, ut jam sentiat incommodum. Verùm juxta principia prioris sententiæ, ex Anglia in Belgium veniens inde non sentiret commodum, etiamsi hic quadragesima jam finita esset, sed talis deberet hic quadragesimam suam implere. Quidquid sit, posteriori sententiæ sensus fidelium magis favere videtur.

VI. Dictum est supra, et sæpius subintellectum : “ Nisi ❝in fraudem legis discesserit." Quæritur nunc quomodo cum eo consistat, quod habet regula quinquagesima-quinta digestorum, De regulis juris: "Nullus videtur dolo “facere, qui jure suo utitur:" Incola enim habet jus discedendi è loco: ergo non discedit in fraudem.

R. Non habet jus, ut in fraudem legis discedat, sive ad evitandam legis obligationem; nemini enim liberum est, cùm manet incola alicujus loci, leges istius loci sine justa causa subterfugere ; idque specialiter verum esse pro legibus Ecclesiasticis, ex fidelium sensu et ordinariorum praxi satis constat, utì tradit Boudart ex Layman.

Quandonam quis in fraudem legis discedere censetur ? VII. R. Quando discedit è loco absque ulla justa causa, eo præcisè animo, ut in alio loco, ubi illa lex non est, ab ea liberetur. Hoc saltem obtinet, ut dictum est, quando sic aliquis agit respectu legum Ecclesiasticarum, quæ ad bonum spirituale ordinantur.

Hinc si incola Mechliniensis in Festo S. Rumoldi exiret territorio Mechliniensi, merè ideo, ut posset serviliter laborare, censendus esset agere in fraudem legis.

Non videtur tamen requiri causa urgens, ut notat Steyaertius, ad hoc, ut liceat discedere; sed sufficit, ut quis faciat, quod aliàs honesto fine fuisset facturus: atque hinc dicit Pauwels contra Van Roy, si quis quotidie extra Parochiam suam laborare soleat, eum etiam id posse illo die,

quo Festum in sua Parochia celebratur. Missam tamen audire debet.

Similiter juxta Steyaert causa urgens non requiritur, ut quis proficiscatur ad locum, ubi futuris diebus non erit Festum vel jejunium, vel etiam ubi Festo vel Dominicâ sequenti non erit facultas audiendi Sacrum, v. g. si navi proficiscatur in Hollandiam.

An ille, qui justa de causa proficiscitur in Hollandiam, ubi Dominicâ proximâ non poterit audire Missam, non debet prævenire tempus obligationis, audiendo v. g. Missam die antequam discedat?

VIII. R. Negativè, quia per Missam diei præcedentis non potest satisfacere obligationi alterius diei, cùm nondum currat tempus Festi seu obligationis.

An ille, qui prævidet futurum, ut die sequenti ob febrim vel aliud impedimentum non possit legere Horas, tenetur pridie recitare Matutinum cum Laudibus?

IX. R. Quamvis pridie non currat tempus obligationis, equidem, cum ex privilegio tunc satisfacere possit, longè tutius est, pridie satisfacere: qui enim ad munus aliquod tenetur, illud præstare debet, cùm potest. Accedit, inquiunt Henricus à S. Ignatio et Collet, timoratorum sensus et usus.

QUÆSTIO V.

N. 33. DE OBLIGATIONE LEGUM.

S. Thom. 1. 2. quæst. 96. art. 4.

I. Leges humanæ obligant in conscientia. II. Etiam leges hæreticorum.

AN leges humanæ imponunt necessitatem in foro conscientiæ, seu, quod idem est, an obligant in conscientia? I. R. Leges humanæ justæ obligant subditos in conscientia, ita ut coram Deo peccent eas transgrediendo. Responsio est de fide juxta Sylvium.

66

Probatur ex Apost. ad Rom. cap. 13. V. 5. "Necessitate subditi estote non solùm propter iram, sed etiam propter conscientiam :" item ex 1. Petri cap. 2. V. 13. "Subditi estote omni humanæ creaturæ propter Deum." Vide Num. 17.

Undenam lex humana haurit illam vim obligandi in conscientia?

R. Ex lege æterna et divina, quæ dictant obediendum esse legibus justis.

Inferes: ergo vis obligandi oritur ex sola lege divina, non ex humana.

R. Neg. sequelam: nam vis obligandi in conscientia remotè quidem oritur ex lege æterna et divina, tanquam ex causa prima: sed verè etiam oritur ex lege humana, tanquam à causa particulari et proxima.

Obj. I. Judex inferior non potest inducere obligationem in foro judicis superioris : ergo potestas humana non potest obligare in conscientia.

R. Verum quidem est, judicem inferiorem non posse inducere obligationem in foro Judicis superioris, præter aut contra voluntatem superioris: ast nihil impedit, quominùs eam inducat secundùm voluntatem superioris et ordinem ab eo constitutum: jam autem, hic est ordo à Deo constitutus, ut qui legi resistit, Dei ordinationi resistat, sibique damnationem acquirat. Ad Rom. cap. 13. V. 2.

An leges hæreticorum, qui putant se non posse obligare in conscientia, obligant in conscientia?

II. R. Affirmativè, modò leges sint justæ : ràtio est, quia obligatio sequitur naturali connexione eo ipso, quo condunt veras leges. Atqui hæretici illi intendunt condere veras leges, et efficaciter, quantùm possunt, præcipere: ergo, &c.

Probatur insuper ex locis Sacræ Scripturæ supra adductis, in quibus præcipitur obedientia propter conscientiam legibus Principum etiam Ethnicorum, qui de oneranda

subditorum conscientia non curabant.

Obj. II. Hæretici non volunt obligare in conscientia: ergo non obligant.

R. Dist. antecedens: non volunt obligare in conscientia ex errore vincibili et inefficaciter, conc. ant. non volunt implicitè et efficaciter, nego antec. volunt enim causam, ergo etiam effectum volunt: deinde licèt leges illæ non obligarent ex intentione Legislatoris, obligarent tamen ex intentione Dei præcipientis custodiri leges justas.

Obj. III. Obligatio in materia legis positivæ dependet à voluntate Legislatoris: ergo si nolit legem obligare in conscientia, non obligabit.

R. Distinguendo antecedens: obligatio pendet à voluntate Legislatoris, quatenùs potest condere vel non condere legem, conc. antec. quatenùs, si condat veram legem, potest non obligare, nego antecedens.

N. 34. DE OBLIGATIONE LEGIS INJUSTÆ.

S. Thom. quæst. 96. art. 4.

I. Lex injusta quadrupliciter. II. Injusta ex parte materiæ nunquam servari potest. III. Aliæ quandoque servandæ. IV. Si plura præcepta concurrant, obediendum magis urgenti.

I. Lex dicitur injusta quatuor modis, secundùm quatuor causarum genera:

1o. Ex parte causæ finalis, si non ordinetur ad bonum

commune:

2o. Ex parte formæ, dum non observatur justitia distributiva, ob inæqualem onerum distributionem :

3o. Ex parte causæ efficientis, quando ille, qui legem fert, non habet potestatem, aut potestatem suam excedit : 4°. Ex parte materiæ, cùm materia præcepta est illicita, adoratio idoli.

v. g.

An lex injusta obligat?

II. R. Si lex sit injusta ex parte materiæ, nunquam licet ei obedire juxta illud Act. cap. 5. V. 29. “Obedire oportet "Deo magis, quàin hominibus."

Si autem subditus dubitet, utrùm lex aut præceptum sit de materia illicita, regulariter tenetur obedire superiori instanter præcipienti juxta dicta Num. 194. " de Consci"entia."

III. Aliæ leges injustæ, quamvis per se non obligent in conscientia, per accidens tamen aliquando sunt observandæ ad vitandum scandalum aut perturbationem; ob hæc enim homo quandoque juri suo cedere debet juxta illud Christi Matth. cap. 5. V. 40. "Qui vult...tunicam tuam tollere, "dimitte ei et pallium." Ita S. Th. in "Corp." hîc.

Obj. Lex injusta non est vera lex: ergo non obligat nequidem per accidens.

R. Conc. totum : nam ipsa lex injusta non obligat, sed alia lex nempe charitatis, quæ jubet vitare scandalum, perturbationem, &c. hinc dictum est, non quòd leges istæ, injustæ per accidens obligent, sed quòd per accidens aliquando observandæ.

IV. In concursu duorum præceptorum, quæ simul servari non possunt, obediendum est præcepto magis obliganti, quia hoc est tutius.

Tr. de Legibus.

D d

Ut cognoscatur præceptum magis obligans, considerari et conferri debent utriusque præcepti finis et materia, urgens necessitas, legis immutabilitas, Legislatoris rationabilis voluntas, &c. ita obligatio legis naturalis prævalet obligationi legis positivæ ; necessitas Baptismi necessitati aliorum Sacramentorum.

An obligant leges tyranni sive usurpatoris, qui alienum regnum injustè seu sine vero titulo occupat ?

R. Distinguendo: si regnum nondum pacificè possideat, leges ejus non obligant, defectu legitimæ potestatis : si verò regnum jam pacificè possideat, ejus leges aliunde justæ obligant in conscientia; quia licèt non jure, facto tamen seu administratione est superior.

N. 35. DE OBLIGATIONE LEGIS FUNDATÆ IN FALSA PRÆSUMPTIONE.

I. Lex præsumens in quovis casu non ligat semper ;
Sed præsumens in communi ligat semper.

II.

AN lex fundata in falsa præsumptione, obligat in conscientia?

I. R. 1°. Si lex lata sit sub hac ratione, quòd præsumat aliquid in quovis casu singulari, tum lex per se non obligat in illo casu singulari, in quo præsumptio certò noscitur esse falsa: sic si detur alicui præceptum vel sententia, ut reddat debitum comparti, non obligatur in conscientia, imò non potest debitum reddere, si certò sciat matrimonium suum esse invalidum; quia sententia illa innititur falsæ præsumptioni, hoc matrimonium in particulari esse validum.

Neesen et Engel similem esse legem existimant, quâ cogitur hæres ad solvenda debita supra vires hæreditatis, dum adiit hæreditatem non confecto hæreditatis inventario. Generatim dum lex fertur ex præsumptione alicujus, si lex aberret toto genere, non obligat, sed cessat, cessante fine legis totali.

II. 2°. Si lex sit lata ex hac ratione, quòd præsumat aliquid frequenter aut aliquando accidere, vel saltem periculum esse, ne subinde accidat, ac ideo generaliter lata sit: suppositâ veritate istius præsumptionis, lex obligabit etiam directè in illis casibus singularibus, in quibus præsumptio falsa est; nam Legislator ad tollendos abusus, justè lege suà tollit omnem usum tanquam medium aptum ad obtinendum finem intentum: hinc lex Tridentini irrita reddens matrimonia clandestina, obligat etiam in illis casibus, in quibus

« PoprzedniaDalej »