Obrazy na stronie
PDF
ePub

Secundum in Tractatu "de Sacrificio Missæ." Tertium in Tract. "De Temperantia," Num. 253. et sequentibus. Quartum in Tractatu "de Sacramento Pœnitentiæ," Num. 64. et sequentibus. Quintum in Tract. "de Sacramento "Eucharistiæ."

Nota, hæc præcepta non esse purè Ecclesiastica; nam quoad substantiam præceptam continent aliquid juris divini et naturalis, cui Ecclesia determinationem temporis superaddidit: et ita in substantia primi Præcepti invenitur aliquid, quod est juris divini et naturalis, nempe aliquod tempus à nobis impendi debere cultui et servitio divino, quia naturâ sumus servi Dei.

Similiter in substantia secundi præcepti juris divini et naturalis est, quòd Deus aliquando recognosci debeat tanquam primum rerum omnium principium: quæ recognitio directè et perfectissimè fit per Sacrificium externum : jure autem divino omne Sacrificium in nova Lege redactum est ad Sacrificium Missæ.

In tertio præcepto jus naturæ habet, quòd caro debeat esse subjecta spiritui, et ad eum finem præscribit Ecclesia certa jejunii tempora.

In quarto juris divini est confiteri peccata.

In quinto legis Christi est sumptio sacræ Eucharistiæ, cùm dicat Joannis sexto: "Nisi manducaveritis," &c. his duobus præceptis adimplendis Ecclesia tempus præscripsit.

An ergo hæc præcepta sunt simplex declaratio juris divini, vel nuda temporis determinatio, quo obligat jus divinum aut naturale?

R. Negativè sed substantia sive ipse actus etiam cadit directè sub præcepto Ecclesiæ: hinc licèt quis communicando die Sabbati ante Dominicam Palmarum satisfecisset præcepto divino, teneretur nihilominus in quindena Paschali Eucharistiam sumere, ut satisfaceret præcepto Ecclesiæ, et ille qui toto anno omitteret communicare, peccaret contra præceptum divinum et Ecclesiæ.

QUÆSTIO IV.

DE SUBDITIS LEGUM.

N. 24. DE SUBDITIS LEGIS NATURE. II. Amens pcccat materialiter contra legem naturæ. III. Inducens peccat formaliter.

I. Omnes subjiciuntur legi naturæ.

QUINAM subjiciuntur legi æternæ et naturali ?

I. R. Subjiciuntur ac obligantur omnes creaturæ rationales, non tantùm adulti, sed etiam pueri, amentes, beati et damnati. Ratio est, quia lex naturæ est essentialiter naturæ rationali conjuncta, ut dictum est Num. 14. Ergo cùm in amentibus, &c. maneat natura rationalis, manet etiam ipsa lex naturæ.

An ergo pueri ante usum rationis et amentes peccant dum agunt contra legem naturæ ?

II. R. Non committunt peccatum formale, cùm non agant liberè ob defectum usûs rationis: peccant tamen materialiter contra legem naturæ ipsis habitualiter inhæ

rentem.

Idem dicendum de dormiente et ebrio, qui etiam forma liter peccabunt, si causam vel occasionem culpabilem posuerint; quod etiam evenire potest in amente non perpetuo.

Hinc sequitur 1o. verba luxuriosa ebrii, actus turpes dormientis, si culpabilem illorum causam posuerint, esse in confessione exponenda juxta dicta de voluntario in causa Num. 27. Imò quidam volunt, ut etiam ibidem dictum est, esse non tantùm peccata in causa, sed etiam in se.

III. Sequitur 2°. illum, qui inducit amentem, puerum, &c. in ebrietatem, peccare formaliter, fierique reum peccati ebrietatis contra temperantiam ; quia est causa moralis ebrietatis.

Obj. Amens ille aut puer non peccat formaliter: ergo nec inducens.

R. Neg. conseq. quòd enim amens et puer non peccent formaliter, est ob defectum voluntarii liberi, qui titulus locum non habet respectu inducentis, quia liberè inducit.

Similiter qui amentes, infantes, dormientes, ebrios, &c. inducit ad venerea, aut alias passiones inordinatas, ad homicidium, furtum, &c. peccat simili peccato.

Idem videtur dicendum de illo, qui inducit tales ad blasphemias, et generatim ad omnia, quæ sunt intrinsecè mala. Obj. Proferre blasphemias non est intrinsecè malum; quia illud fit à concionatoribus: ergo, &c.

R. Dist. ant. proferre blasphemias merè " narrativè," non est intrinsecè malum, conc. ant. proferre blasphemias enuntiativè, quomodo proferuntur ab amente, quantùm est ex parte inducentis, non est intrinsecè malum, nego ant. si enim illa verba considerentur simul cum influxu et voluntario inducentis, proferuntur ab amente modo significativo, prout quisque judicaret se lædi, si de ipso amens ab alio inductus proferret verba detractoria.

N. 25. DE SUBDITIS LEGIS POSITIVE.

S. Thom. quæst. 95. art. 5.

I. Juri gentium subduntur omnes, II. Et legi divinæ. III. Pueri rationis usum adepti ligantur. IV. Item amentes non perpetui, dormientes et ebrii. V. Casus.

QUINAM subduntur juri gentium ?

I. R. Omnes illi, ad quos materia juris gentium pertinet, tam Reges et Principes, quàm privati: neque obstat, Reges non cognoscere superiorem in Regno suo; quia equidem sunt inferiores jure gentium, cùm jus gentium non sit unius regni, sed omnium nationum consensu introductum, adeoque superius quolibet Rege in particulari. Unde Rex illud transgrediendo justitiæ et honestatis leges violat.

Quinam subduntur legi divinæ positivæ ?

II. R. Omnes, ad quos lex divina dirigitur, quia Deus habet plenissimam potestatem in omnes.

Hinc præceptum divinum suscipiendi Baptisma Joan. 3. et præceptum sumendi Sacram Eucharistiam Joan. 6. obligant non tantùm adultos fideles et hæreticos, sed etiam infideles seu non baptizatos; quia Christus etiam alloquitur infideles. Non peccant tamen formaliter, quamdiu istorum præceptorum laborant ignorantiâ invincibili.

An pueri ante usum rationis non tenentur præcepto Baptismi?

R. Non tenentur quidem propriè præcepto Baptismi, cùm præceptum tantùm imponatur obedientiæ capacibus, sed tamen illud ipsis administrari debet; quia est medium ad salutem necessarium.

Quinam obligantur lege positivâ humanâ?

R. Omnes Legislatori subditi, capaces usûs rationis, ad quos lex dirigitur, si aliunde non sint exempti.

Itaque non obligantur pueri ante usum rationis, neque perpetuò amentes ullis legibus humanis, quia sunt incapaces promulgationis et directionis Legis Humanæ : unde nec peccatum materiale committunt agendo contra illas leges.

Hinc sequitur, licitum esse in die jejunii eis dare carnes, plures refectiones, &c. interim providè illa eis negantur, tum propter scandalum aliorum, tum ut à teneris assuescant observationi præceptorum Ecclesiæ.

Obj. Qui inducit amentem in ebrietatem, peccat juxta dicta Numero præcedenti : ergo etiam qui dat amenti carnes edendas die jejunii.

R. Neg. conseq. disparitas est, quòd amens non subsit legi positivæ jejunii, sicut subest legi naturali temperantiæ : cùm igitur amens edendo carnes nequidem committat materiale peccatum, inducens non committit formale.

III. Dictum est, "Pueri ante usum rationis :" quia, ubi rationis usum adepti sunt, legibus positivis tam divinâ quâm humanâ ligantur. Quædamn tamen sunt leges, à quibus ratione ætatis eximuntur: et ita non tenentur præcepto jejunii Ecclesiastici quantùm ad unicam refectionem ante annum 21. &c.

IV. Dictum est secundò " Perpetuò amentes," quia amentes per intervalla sunt potiùs comparandi dormientibus et ebriis: hi autem legibus positivis obligantur, quia lex fuit eis promulgata, atque ei fuerunt subjecti in actu secundo: unde et manent ei subjecti habitualiter et in actu primo, eò usque ut eorum actus contra illas sint saltem peccata materialia.

Hinc consequens est, quòd inducens tales ad agendum contra leges positivas peccet formaliter.

Idem videtur aliquibus dicendum de amentibus, qui lucida intervalla non habent, sed tamen aliquando usum rationis habuêre, idque ob eandem rationem.

Exempti à lege, v. g. ægroti exempti à lege jejunii, non committunt peccatum nequidem materiale contra legem, quamvis eam non observent, sed dicuntur negativè agere contra legem.

Uter peccat graviùs, an qui inducit ebrium usu rationis destitutum ad violandum jejunium, an qui ad id inducit rationis compotem?

R. Posterior: nam reus fit duorum peccatorum, scandali scilicet et violationis jejunii: prior verò, qui inducit ebrium

usu rationis destitutum, non committit propriè peccatum scandali, quia non inducit ebrium in peccatum formale, sed tantùm in materiale, et eatenùs tantùm peccat contra legem jejunii.

V. Joannes induxit amentem perpetuum ad esum carnis die jejunii, item ad actum libidinis, an et quomodo uterque peccavit ?

R: Juxta supra dicta, per esum carnis nec amens, nec Joannes peccavit; quia amens perpetuus nulli legi positivæ subjectus est. Per actum verò libidinis amens peccavit materialiter et Joannes formaliter; quia legi naturæ subjiciuntur etiam amentes.

Nota, quòd quis potest esse superior alterius in una materia, et non in alia; ac vice versâ subditus alterius in una, non in alia materia: sic Laïcus subditus est Episcopo quoad leges Ecclesiæ, non quoad divisionem v. g. suorum bonorum, et ideo in hac causa non tenetur directè obedire Episcopo.

N. 26. DE IGNORANTIBUS LEGI SUBJECTIS.

I. Subduntur legi ignorantes, II. Etiam invincibiliter. III. Patet ex lege irritum faciente. IV. Inducens peccat formaliter. V. Casus.

AN ignorantes legem sufficienter promulgatam illâ obligantur?

I. R. Si legem quamcumque ignorent vincibiliter, modò lex ad illos spectet, sunt lege obligati. Ita accidit semper in lege naturæ.

II. Si legem ignorent invincibiliter et lex eos concernat, etiam lege obligantur, obligatione scilicet radicali, sive, ut alii dicunt, obligatione imperfectâ et in actu primo, prout Num. præced. dictum est de dormientibus et ebriis. Ratio est, quòd lex etiam dici potest promulgata invincibiliter ignorantibus, inquantùm sunt membrum et pars communitatis, cui lex sufficienter promulgata est.

III, Veritas hujus conclusionis innotescit per leges, quæ quid irritum reddunt: nam si quis contrahat matrimonium cum impedimento dirimente, etiamsi illud ignoret invincibiliter, equidem illud invalidè contrahit.

Obj. Ignorantes invincibiliter agendo contra legem non peccant, ergo lege non obligantur.

R. Non peccant quidem formaliter propter ignorantiam invincibilem, sed equidem committunt peccatum materiale, quia legi sunt subjecti.

« PoprzedniaDalej »