Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

66

Quo sensu dicit Christus Luc. cap. 14. V. 26. “Si quis "venit ad me, et non odit patrem suum, non potest esse meus discipulus ?”

R. Non agitur ibi de odio simpliciter dicto, sed sensus est, quòd, adinstar odientium, parentes deserere debeamus, dum sunt impedimenta salutis: sive agitur de odio abominationis, quo qualitates parentum, seu eorum inordinatos affectus aversari debemus, quibus nos à bono avertere ni

tuntur.

VIII. Observat S. Thom. odium potiùs esse aliorum vitiorum terminum, quàm originem, ac ideo inter vitia, capitalia non numerari.

Circa hoc peccatum præcipuè interrogandum in confes- : sione, 1°. quale malum optaverit proximo.

2o. De odii causa seu origine: 3o. de duratione. 4o. De effectibus. Vide Num. 95. " de Peccatis." Nota, malum proximo exoptatum exprimi debere in confessione; nam optare alicui damnationem æternam, vel mortem aut infamiam, &c. sunt actus, qui habent diversas deformitates.

N. 150. DE MALEDICTIONE.

S. Thom. 2. 2. quæst. 76.

I, Maledictio. II. Ex genere suo mortale. III. Maledictio creaturarum irrationabilium.

8ANCTUS Thomas agit de maledictione, ubi tractat de contumelia: quia tamen charitati opponitur, et ad odium spectat, ideo non incongruè dé ea hìc agitur.

[ocr errors]

Quid est maledictio?,

dum

I. R. Est imprecatio mali quatenùs malum est, v. g. quis sibi vel alii optat ut fulmine pereat, crura sibi frangat, &c. intendens malum ipsum : maledictio Dei continetur sub blasphemia.

Quantum peccatum est maledictio?

II. R. Cum. S. Thom. art. 3. est ex genere suo peccatum mortale: quia excludit à regno cœlorum, juxta illud 1. ad Cor. cap. 6. V. 10. "Neque maledici...regnum Dei "possidebunt."

[ocr errors]

66

"Potest tamen esse peccatum veniale, ait S. Thomas, vel propter levitatem mali, quod quis alii imprecatur, vel "etiam propter affectum ejus, qui profert maledictionis "verba, dùm ex levi motu, vel ex ludo aut ex subreptione aliquis talia verba profert."

[ocr errors]

1

Observa tamen, maledictionem sæpius esse mortalem vel ob conscientiam erroneam, vel ratione contumeliæ gravis, dum sunt personæ qualificatæ ; vel ratione scandali, ob quod sæpius graviter peccant parentes, grave malum pueris suis imprecantes sine animo ut eis eveniat; quia malo suo exemplo docent eos sibi invicem vel aliis grave malum imprecari et iræ servire: si autem ex animo filiis maledicant, sæpe in se et pueros suos divinam vindictam accersunt, ut videre licet apud S. Aug. lib. 22. " de Civit. Dei," cap. 8. An optare vel imprecari alicui malum semper sit illicitum, vide Num. 130. circa finem.

Quid dicendum de maledictione creaturarum irrationabilium ?

III. R. Cum S. Thom. art. 2. maledicere illis, quatenùs sunt creaturæ Dei, est blasphemia. Maledicere illis quatenùs sunt utiles homini, est æquivalenter maledicere homini. Maledicere eis secundùm se consideratis, est otiosum et vanum, adeoque per se tantùm venialiter malum.

N. 151. DE DISCORDIA, CONTENTIONE, SCHISMATE, RIXA ET SEDITIONE.

S. Thom. quæst. 37. et seq.

I. Discordia. II. Contentio. III. Schisma. divisio. V. Rixa. VI. Seditio.

QUID est discordia?

IV. Ejus

I. R. Est dissensio voluntatum in bono, tendens ad pacis seu concordiæ dissolutionem.

Dicitur "voluntatum :" quia sicut concordia est unio voluntatum, ita discordia est dissensio voluntatum.

"In bono," quia discordare in malo laudabile est.

"Tendens ad pacis dissolutionem :" hinc dissensio Pauli et Barnabæ Act. cap. 15. non erat vitiosa: quia conveniebant ambo in hoc idem, ut facerent quod Deo placeret, et divulgando Evangelio expediret, licèt Barnabas ob unam rationem existimaret, Marcum esse assumendum, et Paulus ob aliam non assumendum dijudicaret.

Quid est contentio ?

II. R. Est altercatio verborum, quibus aliquis inordinatè alteri contradicit: est ex se mortalis, dum seriò impugnatur veritas pertinens ad fidem, mores, justitiam, &c.

Si tantùm fiat exercitii vel examinis "causâ, nullum est peccatum, nisi sit excessus in modo, vel convitia misceantur, aut sit periculum scandali: est autem contentio, sicut et discordia, filia superbiæ, vel inanis gloriæ, ut docet S. Th. quæst. 38. art. 2.

Quid est schisma?

III. R. Est voluntaria separatio baptizati ab unitate Ecclesiæ, retentâ Christiani nominis professione: unde non quævis inobedientia est schisma, sed solùm illa, quæ est cum intentione saltem indirecta se separandi ab unitate Ecclesiæ. Quotuplex datur schisma?

IV. R. Aliud est schisma à capite Ecclesiæ seu Romano Pontifice, aliud est schisma à membris Ecclesiæ, aliud est à capite et membris simul.

Hæresis nequit esse sine schismate; schisma tamen potest esse sine hæresi, sed ordinariè ei conjungitur, vel saltem in eam desinit, ut sic rectè ab Ecclesia recessisse videantur. Vide latiùs apud Sylvium.

Porro schisma est peccatum de se valdè grave, cùm lædat præstantissimum Ecclesiæ bonum, nempe unitatem. Quid est rixa?

V. R. Est pugna manuum et verborum inter privatos, quâ nimirum animis irâ incensis unus alterum percutere vel lædere molitur. In aggressore est ex genere suo peccatum mortale, ut patet ex Apost. ad Gal. cap. 5. ubi numeratur inter opera carnis excludentia à Regno Cœlorum. Ex parte se defendentis potest nullum esse peccatum, si se defendat cum debita moderatione: quòd si modicum excedat in sui defensione, vel levis aliquis motus iræ aut vindictæ se immisceat, est veniale: si autem multùm excedat se defendendo, ut, si obfirmato animo insungat in impugnantem ad eum occidendum vel graviter lædendum, erit mortale peccatum. Ita S. Thom. quæst. 41. art. 1. in " Corp."

Quid est seditio?

VI. R. Est tumultuatio unius partis reipublicæ adversùs aliam vel adversùs Principem suum, estque de se peccatum valdè grave, quia graviter adversatur pari et bono communi.

N. 152. DE SCANDALO.

S. Thom. 2. 2. quæst. 43.

I. Scandalum II. Est dictum III. Vel factum IV. V. Præbens alteri occasionem ruina

Minus rectum,

spiritualis. VI. Aliud est activum. VII. Quod vel est directum. VIII. Vel indirectum. IX. Aliud passivum. X. Quod vel est datum. XI. Vel acceptum tantùm. XII. Hoc vel est Pharisaïcum. XIII. Vel pusillorum. XIV. Error vulgi.

QUID est scandalum ?

I. R. Est dictum vel factum minùs rectum, præbens alteri occasionem ruinæ spiritualis, sive peccati.

Sub "dicto et facto" comprehenduntur "non dictum," quando oportet loqui, et "non factum," quando oportet: facere, sive dicti et facti omissiones, ut in definitione peccati dictum est: ita parentes sæpe scandalum præbent prolibus, omittentes hominis christiani officia.

11. Sub" dicto" comprehenduntur cantilenæ, colloquia impudica vel impudicitiam sub verbis æquivocis insinuantia, quæ certè à malitia scandali non excusantur prætextu recreationis: item verba contumeliosa, irrisoria, libri impu dici, &c.

III. Sub" facto" comprehenduntur omnes illi actus, qui, de se, vel ex circumstantiis sunt minùs recti, et proximo præbent occasionem peccati, ut nimius mulierum ornatus, illecebrosa earum nuditas, gestus obscœni, &c.

IV. Dicitur "minùs rectum," vel quia dictum vel fac-› tum secundùm se malum est, vel quia habet speciem mali: hinc actiones de se non malæ, imò etiam ex se bonæ debent > aliquando omitti, ut impediatur scandalum, ex eo quòd ab aliis apprehendantur ut inala. Prout si dispensatus carnes comederet die Veneris coram ignorantibus dispensationem,. si Pastor, etsi castissimè vivat, teneat ancillam de incontinentia suspectam, scandala esse possunt.

V. Additur "præbens alteri occasionem;" tum quia · non debet ruina proximi effectu sequi, sed sufficit, quòd ei præbeatur occasio, tum quia scandalum non potest esse causa propriè dicta peccati alterius, cùm sola causa efficax peccati sit propria voluntas peccantis.

Quare non ponitur hic "concupitum" sicut in definitione peccati?

R. Quia peccatum internum, cùm in corde lateat, non potest alteri præbere occasionem peccandi potest tamen quis actu interno committere peccatum scandali, si ita animo sit paratus, ut velit alicui dare occasionem peccandi. Quomodo dividitur scandalum?

VI. R. 1o. In scandalum activum jam definitum, et in passivum,

Tr. de Virt. Charitatis.

Y

Activum, aliud est directum, sive per se; aliud indirectum sive interpretativum.

VII. Directum est, quando quis expressè intendit alterum in peccatum inducere.

VIII. Indirectum est, quando quis aliquid dicit vel facit, cujus occasione prævidetur alter in peccatum inducendus, etsi hoc non intendat.

[ocr errors]

IX. Scandalum passivum est ipsa ruina spiritualis proximi orta ex dicto vel facto alterius.

X. Scandalum passivum, vel est datum, et acceptum, scilicet dum peccatum proximi verè oritur ex dicto vel facto alterius minùs recto.

XI. Vel est aeceptum tantùm, et non datum, et hoc est peccatum proximi, quod non verè oritur ex dicto vel facto alterius, sed vel ex malitia peccantis, vel ex ejus infirmitate aut ignorantia.

XII. Hinc interim scandalum acceptum tantùm, duplex est; nam vel oritur ex mera peccantis malitia, et vocatur Pharisaïcum; quia Judæi scandalizabantur ex operibus Christi sanctissimis :

XIII. Vel oritur ex peccantis infirmitate aut ignorantia, et vocatur scandalum pusillorum, seu infirmorum.

Alii referunt scandalum pusillorum ad scandalum datum, et per scandalum acceptum tantùm intelligunt Pharisaïcum. : Ex dictis patet, quandoque esse scandalum passivum sine activo, ut Pharisaïcum: quandoque esse activum sine passivo, v. g. dum quis alterum dicto vel facto conatur inducere in peccatum, et ille non consentit: et quandoque esse scandalum activum cum passivo, dum ex inductione unius alter peccat.

XIV. Notandum itaque, falsam esse opinionem vulgi, putantis aliquem tunc scandalizari, dum occasione dicti vel facti improbi indignatur ; tunc autem non scandalizari, dum improbitati alterius applaudit vel delectatur, cùm è converso in secundo casu scandalizetur, non in priori.

N. 153. DE MALITIA SCANDALI.

S. Thom. quæst. 43. art. 2. 3. et 4.

I. Scandalum passivum semper est peccatum. II. Activum est speciale et de se mortale. III. Undenam desumatur ejus gravitas. IV. Quomodo necesse est ut veniunt scandala. V. Quomodo non cadat in perfectos.

« PoprzedniaDalej »