Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quænam sunt illa vitia ?

I. R. Recensentur à S. Thom. sequentia: odium Dei et proximi, acedia, invidia, discordia, contentio, schisma, bellum, rixa, seditio et scandalum. De invidia et acedia egimus Num. 144. et 147. "de Peccatis," de cæteris alibi non explicatis hic breviter agendum.

Quid est odium?

II. R. Est actus mentis objectum aliquod aversantis.
Quotuplex datur odium?

III. R. Duplex, scilicet odium abominationis et inimi

citiæ.

IV. Odium abominationis est, quo rem vel personam aversamur ut nobis vel nostris malam.

Odium abominationis proximi distinguitur duplex, scilicet odium abominationis ipsius personæ, quo ipsum secundùm se, quantùm ad naturam vel gratiam, velut malum displicens aversamur: estque semper malum. Aliud est odium abominationis qualitatis proximi, quo personam sub certa qualitate, vel potiùs qualitatem ipsam aversamur: et hoc, si sit de bonis qualitatibus, est malum, si de malis, potest esse bonum.

V. Odium inimicitiæ est, quo ex personæ displicentia volumus ei malum, ut ei malè sit: et hoc odium semper est vitiosum.

Quantum peccatum est odium Dei?

VI. R. Est peccatum gravissimum comparativè ad alia peccata; quia repugnat virtuti præstantissimæ secundùm primarium illius actum, scilicet dilectionis Dei: nec in eo datur parvitas materiæ; quia Deo optare etiam levissimum malum, eidem est maximè injuriosum.

Quantum peccatum est odium proximi ?

VII. R. Odium inimicitiæ erga proximum est peccatum ex genere suo mortale: potest tamen esse veniale ex parvitate materiæ, ut si ex levi personæ displicentia leve eidem malum optetur.

Odium abominationis personæ proximi similiter peccatum est ex genere suo mortale: potest tamen esse veniale ex levitate materiæ, ut est levis aversio: imò, secundùm Preinguè et Billuart, rarò est mortale, quando est simplex displicentia vel aversio à persona absque eo, quòd ei aliquod malum optetur. Est tamen periculosum, maximè dum diu durat: quia natum est fieri, quòd complaceant mala, quæ hinc inde proximo obveniunt.

Quo sensu dicit Christus Luc. cap. 14. V. 26. “Si quis ❝venit ad me, et non odit patrem suum, non potest esse "meus discipulus ?"

R. Non agitur ibi de odio simpliciter dicto, sed sensus est, quòd, adinstar odientium, parentes deserere debeamus, dum sunt impedimenta salutis: sive agitur de odio abominationis, quo qualitates parentum, seu eorum inordinatos affectus aversari debemus, quibus nos à bono avertere ni

tuntur.

VIII. Observat S. Thom. odium potiùs esse aliorum vitiorum terminum, quàm originem, ac ideo inter vitia, capitalia non numerari.

Circa hoc peccatum præcipuè interrogandum in confes-: sione, 1°. quale malum optaverit proximo.

2o. De odii causa seu origine: 3°. de duratione.

4°. De effectibus. Vide Num. 95. de Peccatis." Nota, malum proximo exoptatum exprimi debere in con- . fessione; nam optare alicui damnationem æternam, vel mortem aut infamiam, &c. sunt actus, qui habent diversas deformitates.

N. 150. DE MALEDICTIONE.

S. Thom. 2. 2. quæst. 76.

I. Maledictio. II. Ex genere suo mortale. III. Maledictio creaturarum irrationabilium.

SANCTUS Thomas agit de maledictione, ubi tractat de contumelia: quia tamen charitati opponitur, et ad odium spectat, ideo non incongruè de ea hìc agitur.

Quid est maledictio?

I. R. Est imprecatio mali quatenùs malum est, v. g. dum quis sibi vel alii optat ut fulmine pereat, crura sibi frangat, &c. intendens malum ipsum: maledictio Dei continetur subblasphemia.

Quantum peccatum est maledictio?

II. R. Cum. S. Thom. art. 3. est ex genere suo peccatum mortale: quia excludit à regno cœlorum, juxta illud 1. ad Cor. cap. 6. V. 10. "Neque maledici...regnum Dei "possidebunt."

66

"Potest tamen esse peccatum veniale, ait S. Thomas, vel propter levitatem mali, quod quis alii imprecatur, vel "etiam propter affectum ejus, qui profert maledictionis. “ verba, dùm ex levi motu, vel ex ludo aut ex subreptione "aliquis talia verba profert."

Observa tamen, maledictionem sæpius esse mortalem vel ob conscientiam erroneam, vel ratione contumeliæ gravis, dum sunt personæ qualificatæ ; vel ratione scandali, ob quod sæpius graviter peccant parentes, grave malum pueris suis imprecantes sine animo ut eis eveniat; quia malo suo exemplo docent eos sibi invicem vel aliis grave malum imprecari et iræ servire: si autem ex animo filiis maledicant, sæpe in se et pueros suos divinam vindictam accersunt, ut videre licet apud S. Aug. lib. 22. " de Civit. Dei," cap. 8. An optare vel imprecari alicui malum semper sit illicitum, vide Num. 130. circa finem.

Quid dicendum de maledictione creaturarum irrationabilium ?

III. R. Cum S. Thom. art. 2. maledicere illis, quatenùs sunt creaturæ Dei, est blasphemia. Maledicere illis quatenùs sunt utiles homini, est æquivalenter maledicere homini. Maledicere eis secundùm se consideratis, est otiosum et vanum, adeoque per se tantùm venialiter malum.

N. 151. DE DISCORDIA, CONTENTIONE, SCHISMATE, RIXA ET SEDITIONE.

[ocr errors]

S. Thom. quæst. 37. et seq.

I. Discordia. II. Contentio. III. Schisma.

divisio. V. Rixa. VI. Seditio.

QUID est discordia?

IV. Ejus

I. R. Est dissensio voluntatum in bono, tendens ad pacis seu concordiæ dissolutionem.

Dicitur "voluntatum :" quia sicut concordia est unio voluntatum, ita discordia est dissensio voluntatum.

"In bono," quia discordare in malo laudabile est.

“Tendens ad pacis dissolutionem :" hinc dissensio Pauli et Barnabæ Act. cap. 15. non erat vitiosa: quia conveniebant ambo in hoc idem, ut facerent quod Deo placeret, et divulgando Evangelio expediret, licèt Barnabas ob unam rationem existimaret, Marcum esse assumendum, et Paulus ob aliam non assumendum dijudicaret.

Quid est contentio?

II. R. Est altercatio verborum, quibus aliquis inordinatè alteri contradicit: est ex se mortalis, dum seriò impugnatur veritas pertinens ad fidem, mores, justitiam, &c.

Superior non tanquam Superior præcipiens vel puniens, sed tanquam privata persona subditum monet.

Per particulas "ut proximus emendetur," designatur finis fraternæ correptionis.

An correptio fraterna est in præcepto ?

[ocr errors]

II. R. Affirmativè: ut liquet ex Matth. cap. 18. V. 15. "Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum.' Est etiam de jure naturali: quia jure naturæ tenemur subvenire proximo corporaliter indigenti, multò igitur magis indigenti spiritualiter.

Quosnam obligat hoc præceptum?

R. Omnes homines, qui ad eam faciendam sunt idonei, et præ cæteris superiores, ut Parentes, Pastores, Prælatos, &c. respectu subditorum ; id enim exigit ordo charitatis et eorum officium deinde ad eam faciendam magis apti esse solent. An etiam obligat peccatores?

R. Affirmativè per peccatum enim à præcepto naturali et divino non liberantur. Loca Scripturæ Sacræ quæ apparent contraria, agunt de peccatoribus corripientibus cum scandalo vel ex superbia.

Quandonam correptio fraterna fieri debet?

III. R. Quando habetur major opportunitas, et fini correptionis magis congruit. Hinc, ut observat Neesen, non semper facienda est in instanti, sed ad tempus magis opportunum sæpe differenda ; et ideo proximus corripiendus non est tempore, quo est ebrius, in passione iræ, &c. sed expeetandum donec ebrietas vel passio transierit; nulla enim tunc esse solet spes emendationis.

Debet tamen aliquando statim fieri correptio, 1o. ob periculum præsentis, aut continuandi peccati; 2°. ad tollendum scandalum aliàs nocivum, 30. ad defendendum honorem Dei vel famam proximi, in supposito, quòd adsit spes fructûs.

Quibus modis fit correptio illa?

IV. R. Fieri potest verbis, v. g. per authoritatem compescendo, vel fraternè monendo: fit etiam factis, ut vultu tristi, sermonem ad alia divertendo, aut aliis modis, quibus proximus apertè vel implicitè monetur.

Quinam debent corripi?

V. R. Omnes, qui tuâ correptione indigent, et de quibus fructus speratur.

An ergo subditus corripere debet aliquando superiorem suum?

VI. R. Affirmativè; quia et ille frater ejus est: verùm id maximâ circumspectione fieri debet, ut nempe correptio

sit modesta et reverentialis, non increpatoria, juxta illud Apost. 1. ad Timoth. c. 5. "Seniorem ne increpaveris, sed "obsecra ut Patrem;" item ut correptio non fiat palam seu publicè, nisi fortè superioris peccata forent scandalosa, vel multitudini perniciosa, ut si hæresim spargeret, &c. An corripiendus est proximus, qui peccat, vel peccaturus prævidetur ex ignorantia ?

VII. R. Quando periculum est, ne proximus in peccatum formale incidat, vel in eo permaneat, et spes est eum inde eripiendi, correptio, seu monitio et instructio est adhibenda : et idem est, si peccatum dumtaxat materiale vel leve foret ob ignorantiam, modò ignorans credatur corrigendus.

Si verò peccatum non nisi materiale vel leve sit ob ignorantiam et major sit metus, ne correptus vel monitus jam formaliter vel graviùs peccet, supersedendum est: nisi tamen, inquit Steyaert, propter alios, qui simul audiunt, corripere vel monere sit necesse, prout sæpe Pastores publicè docere aliquid debent propter multos, etsi id paucis obfuturum credant. Vide plura in Tract. " de Sacramento "Pœnitentiæ," Num. 154.

N. 147. DE CONDITIONIBUS REQUISITIS, UT CORREPTIO FRATERNA OBLIGET.

I. Conditiones ut obliget correptio fraterna. II. Ut sit peccatum mortale. III. Cujus habetur notitia. IV. Ut sit spes emendationis. V. Necessitas proximi. VI. Et fieri possit sine gravi corripientis incommodo.

QUÆNAM conditiones requiruntur, ut correptio fraterna obliget?

I. R. Potissimum quinque sequentes:

II. Prima, ut peccatum sit mortale, prout colligitur ex his Christi verbis Matth. cap. 18. V. 15. “ Si te audierit, "lucratus eris fratrem tuum;" si lucreris fratrem tuum: ergo perierat: proinde peccaverat mortaliter.

Per accidens tamen sola venialia sunt materia correptionis fraternæ, v. g. ob periculum proximum peccandi mortaliter, ratione scandali, vel alterius malæ sequelæ; unde Superior in Religione tenetur corripere illa venialia, quæ disciplinæ regularis rigorem notabiliter lædunt.

An etiam peccata mortalia in alios commissa sunt materia correptionis fraternæ, cùm Christus dicat: si peccaverit "in te ?"

« PoprzedniaDalej »