Obrazy na stronie
PDF
ePub

in causa secundaria et instrumentali, per quam juvamur ad bona consequenda ad beatitudinem ordinata: sic meritò ob merita et intercessiones Sanctorum ac præser. speramus tim Deiparæ Virginis, quæ ideo ab Ecclesia spes nostra vocatur: quin et in operibus ex gratia factis homo spem aliquam collocare potest; hinc Trid. Sess. 6. Can. 26. dicit Anathema iis, qui dixerint: “Justos non debere pro bonis "operibus, quæ in Deo fuerunt facta, expectare et sperare " æternam retributionem à Deo :" ista tamen solùm spectant ad objectum spei secundarium, si objectum secundarium dici possint; propriè enim nil aliud præstant quàm ut firmiùs speremus in Deo.

Obj. Dicitur Jerem. cap. 17. V. 5. "Maledictus qui "confidit in homine :" ergo, &c.

R. Cum. S. Thom. 2. 2. q. 25. art. 1. ad 3. dicendum : "Quòd vituperatur qui sperat in homine, sicut in principali « authore salutis; non autem qui sperat in homine sicut in "adjuvante ministerialiter sub Deo."

An quis potest alteri sperare salutem ?

IV. R. Illam propriè quisque sibi sperat non alteri ; quatenùs tamen alter per amorem nobis unitus est, sic etiam illi bonum beatitudinis sperare possumus: quia inquantùm amor illum nobis conjungit, sic ei sperando bonum, etiam quodammodo nobis speramus: quia bonum ejus quodammodo nostrum est: quatenùs tamen alteri simpliciter bonum optamus, quà ipsi bonum, sic propriè actus charitatis proximi est.

N. 101. DE AMORE SPEI.

[ocr errors]

I. Amor spei est casta concupiscentia. II. Est rectus est bonus. III. Licitè operamur intuitu salutis.

AN in spe semper aliquis amor requiritur ?

R. Affirmativè, non quidem amor charitatis; cum spes sinè charitate habituali et actuáli esse possit; sed semper requiritur aliquis amor imperfectus, ut dicit S. Thom. quæst. 17. a. 8. atque hoc sensu dixit S. Aug. Enchiridii cap. 8. quòd spes sine amore esse non possit.

Qualis est iste amor proprius spei?

I. R. Vocatur amor casta concupiscentiæ, eò quòd spes versetur circa Deum ut habentem rationem boni concupiscibilis: quia verò amor iste nihil nisi honestum et ordinatum habet, idcirco concupiscentia castæ dicitur.

Obj. Inordinatum est Deum referri ad creaturam ; atqui illo amore spei, utpote concupiscentiæ, Deus refertur ad nos: ergo actus spei, saltem informis, seu sine charitate, est inordinatus.

R. Distinguendo minorem ; atqui illo amore spei Deus refertur ad nos tanquam ad finem, nego min. refertur ad nos tanquam ad subjectum, cui finis appetitur et tanquam perfectum ad perfectibile, con. min. sed in eo nil inordinati est, non plus, quàm quòd Filius Dei sit incarnatus propter nos et propter nostram salutem. Itaque tantùm abest, ut in spe referamus Deum ad nos tanquam ad finem, ut potiùs nos referamus in Deum, cùm ideo illum nobis concupisca, mus, quia finis noster ultimus est, quo obtento, nil ampliùs desiderari potest.

II. Ex his patet, quomodo actus spei etiam informis, sit rectus et bonus, quòdque, ut satisfiat præcepto referendi omnia opera in Deum, non requiratur ulterior relatio, sed seipso referatur in Deum, cùm homo per illum se velit Deo ut fini ultimo,

III, Infertur, licitum et virtuosum esse operari intuitu mercedis æternæ, ut constat ex Psal. 118. V. 112. "Incli"navi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum "propter retributionem ;" Itein ex Trid. Sess. 6. can. 31. pronuntiante anathema in eos, qui dicunt bene operantem intuitu mercedis æternæ peccare; item ex condemnatione propositionum 10. et 13. per Alexand. VIII. quarum prior sic sonat: "Intentio quâ quis detestatur malum et prosequitur “bonum merè, ut cœlestem obtineat gloriam, non est recta,

66

nec Deo placens." Altera: "Quisquis etiam æternæ "mercedis intuitu Deo famulatur, charitate si caruerit, "vitio non caret, quoties intuitu licèt beatitudinis operatur.”

N. 102. DE SUBJECTO SPEI.

I. Subjectum Spei est duplex. II. Spes non est in beatis. III. Nec in damnatis. IV. Manet in Purgatorio. V. Spes amittitur per amissionem fidei. VI. Item per desperationem et præsumptionem. VII. Non tamen per quodcumque peccatum mortale.

QUODNAM est subjectum Spei?

I. R. Subjectum spei est duplex, scilicet proximum, et illud est voluntas, cùm objectum spei sit bonum divinum subjectum spei remotum sunt habentes virtutem spei. An spes manet in Beatis?

II. R. cum S. Thom. art. 2. negativè: quia spes respicit bonum futurum: beatitudo autem, quæ nobis præcipuum spei objectum est, respectu Beatorum, non est futura, sed præsens.

Obj. Beati sperant continuationem beatitudinis et resurrectionem corporis: ergo, &c.

R. Negando antec. sed vident in Deo continuationem beatitudinis, et corporum resurrectionem aliquando futuram, quam cum tranquillitate expectant.

An spes manet in damnatis?

III. R. cum S. Thom. art. 3. negativè: quia cognoscunt beatitudinem sibi esse acquisitu impossibilem, spes autem est de bono possibili, hinc dicitur Proverb. cap. 11. V. 7. "Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes."

An spes est in iis, qui sunt in Purgatorio?

IV. R. Affirmativè: quia etsi de Beatitudine obtinenda certi sint, ea tamen adhuc absens est, et ardua obtentu. Idem erat ante descensum Christi ad inferos de Patribus in Limbo constitutis.

In quibus hominibus viatoribus habetur spes?

R. Patebit solutio considerando, quomodo virtus seu habitus spei in hac vita amittatur.

V. 1o. Amittitur per amissionem fidei: quia spes præsupponit fidem tanquam fundamentum ; proinde omnes illi, qui fide carent, etiam spem non habent, et eo ipso, quo amittitur fides, consequenter etiam amittitur spes.

In hæreticis proinde non est spes, cùm fide careant: spes igitur, quæ in ipsis esse videtur, non est vera et supernaturalis, sed naturalis quædam acquisita, inanis et falsa, orta ex persuasione seu fide humana.

VI. 2°. Spes amittitur per peccatum spei oppositum, quod removet objectum formale spei, scilicet per desperationem, et sæpe per præsumptionem, de quibus infra.

3o. Juxta Steyaert spes deperdi potest lethali non usu, quando præceptum eliciendi actum spei quempiam obligat sub mortali, et illud negligit; sed id non videtur subsistere, nisi restringatur ad crassam diuturnamque negligentiam, quæ involvat motivi formalis spei abjectionem.

An spes amittitur per quodcumque peccatum mortale ? VII. R. Negativa certa est contra Quesnellum: quia per quodcumque peccatum mortale non amittitur motivum formale spei, neque spes est virtus annexa charitati, nec eam præsupponit.

Obj. Temerarium est sperare salutem sine meritis et cum peccato mortali; atqui talis est spes peccatoris: ergo, &c. Tr. de Virt. Spei.

R. Negando min. peccator enim, cùm non habeat merita præsentia, etiam non sperat se perventurum ad salutem in tali statu, in quo est; sed sperat remissionem peccatorum obtinere et merita acquirere, sicque ad salutem pervenire, quæ spes non est temeraria, sed ordinata.

N. 103. DE CERTITUDINE SPEI.

I. Spes habet certitudinem,

II. Non absolutam,

III. Sed expectationis fiducialis. IV. Undenam illa oriatur,

AN

spes

viatorum habet certitudinem?

I. R. Affirmativè, et ita habet definitio spei his verbis : "Certa cum fiducia."

Idem docet Scriptura Sacra, ut Psalm. 30. "In te, Do"mine, speravi, non confundar in æternum :" item ad Rom. cap. 5. V. 5. "Spes non confundit;" et ad Hebr. cap. 6. V. 18. "Confugimus ad tenendam propositam spem;" V. 19. "Quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac "firmam."

Qualis est illa certitudo?

II. R. Non est certitudo fidei, quâ unusquisque infallibiliter sibi persuadere debet, se esse justum, et de numero prædestinatorum, ut hæretici volunt, de quibus vide Num. 30. " de Justificatione."

III. Est igitur hæc spei certitudo quædam certitudo voluntatis, quæ vocari potest confidentia vel fiducia certa, excludens diffidentiam et hæsitationem, sed simul stans cum timore; quare dicit Apost. ad Philip. 2. V. 12. " Cum metu "et tremore vestram salutem operamini," et 1. ad Cor. cap. 10. V. 12. “ Qui se existimat stare, videat ne cadat." Undenam oritur præfata certitudo spei?

IV. R. Partim ex certitudine objecti seu boni sperati, quod est Deus; partim ex fidelitate Dei in promissis, ex certitudine potentiæ et misericordiæ divinæ, præsertim quâ Deus Pater Unigenitum suum pro nobis tradidit.

Ex parte autem hominis sperantis invenitur quædam certitudo conditionata, quâ certus est, se assecutarum vitam æternam, si media salutis adhibuerit, et usque in finem perseveraverit.

Obj. I. Spes stat simul cum dubio de salute consequenda ; atqui dubium excludit certitudinem: ergo spes non habet certitudinem.

R. Dist. maj. spes stat cum dubio, quod vocatur diffidentia et hæsitatio, neg. maj. spes stat cum dubio de eventu,

an scilicet sperans moriturus sit in justitia, conc. maj. nam ut dictum est, cum spe stat simul timor, quem homo meritò concipit considerando fragilitatem et instabilitatem suam. Obj. II. Multi, qui spem habent, damnatur postea: ergo spes non habet certitudinem.

R. Cum. S. Thom. hic art. 4. ad 3. neg. conseq. quia id contingit ex defectu liberi arbitrii, non ex defectu divinæ misericordiæ, vel aliorum, quibus spes innititur.

Obj. III. Secundùm Trid. Sees. 6. cap. 13. in auxilio Dei firmissimam spem collocare et reponere debemus: ergo spes omnino certa est.

R. Spes omnino certa est quantùm ad objectum, et quantùm ad ea, quibus spes innititur: adjunctum tamen habet timorem, quantùm ad eventum, et ea, quæ requiruntur ex parte nostra.

N. 104. DE DONO TIMORIS.

S. Thom. 2. 2. quæst. 19.

I. Deus potest timeri II. Ob malum pœnæ et culpæ. III. Timor dividitur IV. In mundanum, servilem, filialem et initialem. V. Mundamus quandoque est distinctum peccatum. VI. Timor filialis, VII. Servilis. VIII. Initialis. IX. Filialis Specie differt à servili. Non tamen ab initiali. XI. Cum charitate augetur. XII. Secundùm actum principalem.

AN Deus potest timeri?

X.

I. R. Cum. S. Thom. art. 1. affirmativè, non quidem tanquam aliquod malum, sed tanquam à quo malum immi

net.

II. Porrò hoc malum duplex est, malum culpæ scilicet et malum pœnæ. Posterius ab ipso Deo ut authore provenit, estque solum malum secundùm quid, inquantùm privat aut tollit aliquod particulare bonum; sed est bonum simpliciter, inquit S. Thom. ac de eo dicitur Amos cap. 3. V. 6. “si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit."

Alterum non est ab ipso, ut culpa est, sed quatenùs aliquid à culpa diversum, eâque posterius (et vocatur separatio à Deo, offensa illius et ira) sic ab ipso quoque, tametsi impropriè infligi consideratur: Deus itaque timeri potest, quatenùs vel timetur pœna ab ipso offenso infligenda, vel quatenùs ipsa timetur offensa divina, quam culpa infert.

« PoprzedniaDalej »