Obrazy na stronie
PDF
ePub

particularis Doctor, vel ut respondens ad casum vel causam particularem.

Censetur loqui ex Cathedra, quando loquitur ex plenitudine potestatis, præscribens universali Ecclesiæ aliquid tanquam dogma fide credendum, vel in moribus observandum, aut acceptandum tanquam bonum vel Religiosum.

An judicium Summi Pontificis est infallibilis authoritatis ? R. 1o. Summus Pontifex, sicut et integrum Concilium generale, errare potest in meris factis, vel in rebus fidem aut mores non concernentibus: quia infallibilitas in talibus non est necessaria ad regimen Ecclesiæ, nec error nocet integritati Religionis.

R. 2°. Errare etiam potest, quando non loquitur ex Cathedra; et ita si à Summo Pontifice edatur opus Theologicum vel Juridicum, errores in eo esse possunt ; quia non aliam præ se fert, quàm privati Doctoris authoritatem, prout de suis operibus protestatur Benedic. XIV. in Brevi ad Jacobum Facciolati, quod tomo I. præfixum voluit: imò in aliquibus decretis relatis in Jus Canonicum error reperiri potest: quia, licèt illa decreta in Jus Canonicum relata sint, ut Judices regulam quamdam haberent in judicando, attamen non omnia illa proponunt Pontifices tanquam fidei definitiones.

I. R. 3°. Summus Pontifex ex Cathedra definiens res ad fidem vel mores spectantes, est infallibilis, quæ infallibilitas provenit ex speciali assistentia Spiritûs Sancti.

Probatur 1o. ex Matth. cap. 16. "Tu es Petrus," &c. quæ verba dicta esse Petro ejusque Successoribus, probatum est Num. 91. et 92, jam autem dicitur ibidem Petrus fundamentum Ecclesiæ nunquam defecturæ ; atqui nequit Ecclesia esse indefectibilis, nisi fundamentum sit etiam tale: ergo, &c.

Probatur 2°. ex Lucæ cap. 22. ubi Christus dicit Petro: "Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando "conversus confirma fratres tuos:" ubi promittit Christus Petro indefectibilitatem, ut confirmet fratres suos in fide: qnod ad munus Pastoris et Capitis pertinet, adeoque etiam ad Petri Successores.

Probatur 3o. ex Joan. cap. 21. ubi præcipitur Petro, et consequenter ejus Successoribus, ut pascant et regant Ecclesiam universam : ergo tota Ecclesia audire et sequi tenetur Pontificis Doctrinam : unde, si ille erret, errabit tota Ecclesia, quod fieri nequit juxta Num. 80.

66

Probatur 4°. ex S. Thom. qui 2. 2. q. 1. art. 10. in Corp." dicit: "Ad illius authoritatem pertinet editio

[ocr errors]

"Symboli, ad cujus authoritatem pertinet finaliter determinare ea, quæ sunt fidei, ut ab omnibus inconcussâ fide "teneantur: hoc autem pertinet ad authoritatem Summi "Pontificis." Similia habet in 2. part. quæst. 11. art. 2. ad 3.

Hunc spectat, quod dicit S. Aug. postquam ab Innoc. I. damnata erat Hæresis Pelagiana : "Româ rescripta venerunt, causa finita est:" censuit ergo S. Aug. judicium Pontificis esse irreformabile.

Probatur 5o. à posteriori: plures hæreses per solam Pontificis authoritatem extinctæ sunt: ergo, &c.

Plura videri possunt apud Bellarminum, Sylvium, Billuart, &c.

Ex his patet meritò proscriptas esse ab Alexandro VII. has duas propositiones: "Futilis et toties convulsa est "assertio de Pontificis Romani supra Concilium Ecume"nicum authoritate, atque in fidei quæstionibus decernendis "infallibilitate." Altera est: "Ubi quis invenerit doc"trinam in S. Aug. clarè fundatam, illam absolutè potest "tenere et docere, non respiciendo ad ullam Pontificis "Bullam."

Obj. I. Pontifex in rebus fidei et morum errare potest, si non adhibeat necessariam diligentiam; atqui potest non adhibere necessariam diligentiam: ergo potest errare.

R. Idem argumentum formari potest contra infallibilitatem Concilii generalis, quod tamen, fatentibus adversariis, non concluderet: ergo nec concludit contra infallibilitatem Pontificis.

Dicimus itaque, Pontificem, sicut et Concilium generale, adhibere debere necessariam diligentiam, ut prudenter procedant, sed tamen nec Pontificis, nec Concilii infallibi litatem pendere ab illa conditione, "Si prudenter proces"serint:" meritò interim supponitur, omnem in definiendo diligentiam adhibitam fuisse. Vide N. 82. circa finem.

Obj. II. Ergo inutilia sunt Concilia generalia: probatur conseq. quia Pontifex, cùm sit infallibilis, potest per seipsum omnes fidei et morum controversias irreformabili judicio definire.

R. Neg. sequelam: ad probationem dicendum, quòd, quamvis Pontifex sit infallibilis non tamen debeat negligere media humana et ordinaria, quibus in veritatis, de qua agitur, notitiam devenire potest: medium autem ordinarium est Concilium majus aut minus, prout rei gravitas postulat. Accedit, quòd aliquando neque hæresis efficaciter refutari, neque fidei aut morum dogmata convenienter determi

[ocr errors]

nari possunt, non ex defectu potestatis Pontificis ; sed aliis de causis, puta ad hæreticorum pertinaciam faciliùs frangendam, dum sua dogmata à tot tantisque viris condemnari intelligunt, item ut acquiescant infallibilitatem Pontificiam negantes, &c.

Obj. III. S. Cyprianus restitit Stephano Papæ definienti, Baptizatos ab hæreticis non esse rebaptizandos: ergo existimavit Pontificem errare posse.

R. Neg. antec. quia Stephanus quæstionem illam non definierat ea enim tantùm post Cypriani obitum et ante Aug. nativitatem definitivè decisa est per Conc. plenarium, verisimiliter Nicæn. ut testatur S. August. contra Donatistas.

[ocr errors]

Observa igitur dissensionem Cyprianum inter et Stepha num non fuisse circa punctum à Pontifice definitum: sed solùm in eo, quòd Stephanus provisionaliter mandasset, ut circa baptizatos ab hæreticis consuetudo antiqua servaretur : "Nihil," inquit "innovetur, nisi quod traditum est,' seu baptizati ab hæreticis non rebaptizentur; Cyprianus autem cum aliis contendebat, eos esse rebaptizandos. Sola consuetudo opponebatur à Stephano, quæ Cypriano non satis certa et fundata videbatur.

Instabis: atqui Pontifex verè ex Cathedra definierat : quia comminatus est excommunicationem in rebaptizantes.

R. Neg. subsumptum potuit enim Stephanus sub pœna excommunicationis mandare, servandam esse praxim Romanæ Ecclesiæ, etsi de validitate Baptismi ab hæreticis collati nihil decretoriè determinasset, dum ob alias similes causas sæpe excommunicatio infligatur.

Instabis 2°. S. Aug. lib. 2. contra Donatistas c. 4. excusat Cyprianum ab hæresi: quia quæstio illa de valore Baptismi ab hæreticis collati nondum decisa fuerat per Concilium plenarium: ergo juxta S. Aug. judicium solius Concilii generalis est infallibile.

R. Neg. conseq. nam S. Aug. ita loquitur ab eventu : Quia nimirum solum Concilium generale quæstionem illam post mortem Cypriani definierat, non verò Pontifex: unde S. Aug. per hoc non exclusit infallibilitatem Pontificis ; sicati si quis diceret: Non auderem asserere hanc propositionem esse de fide, nisi à Conc. Trident. esse definita: malè inferretur, illum negare infallibilitatem Pontificis.

2o. Scribebat S. Aug. contra Donatistas, qui Pontificis authoritatem negligebant, et utitur argumento ad hominem: adducebant quippe Donatiste Cyprianum in Patrocinium sui erroris : dicit Sanctus Augustinus frustra illos hoc facere,

8

cum tempore Cypriani nulla Concilii generalis definitio extaret; ipsi autem post definitionem generalis Concilii errorem adhuc pertinaciter tuerentur.

Interim, quamvis Cyprianus à formali hæresi excusari possit, cum quæstio illa decisa non esst, ab omni tamen nævo immunis non fuit, sed, ut ait S. Aug. Epist. 48. ad Vincentium, errorem suum ante obitum correxit, culpamque martyrio eluit.

Objiciuntur varii Pontifices, qui in definitionibus fidei et morum erroris accusantur.

R. Pro solutione generaliter observandum, quòd error ille vel sit in puris factis, vel rebus ad fidem et mores non pertinentibus, vel in definitionibus, quæ non sunt ex Cathedra, ac proinde nihil officiunt conclusioni, sicuti etiam non obessent lapsus personales Pontificum.

Quæritur interim:

N. 97. AN PONTIFEX, SALTEM UT PRIVATA PERSONA, POSSIT ESSE HÆRETICUS?

I. Papa nequidem ut privatus potest esse hæreticus.

I. RESP. Etsi id præced. conclusioni non obesset, ut dictum est, videtur tamen sententia negativa probabilior, ta ut privilegium Petri, de quo Lucæ cap. 22. "Rogavi "pro te, ut non deficiat fides tua," etiam transeat ad Petri Successores: idque consentaneum est divinæ Providentiæ, ut qui doctor est fidei, ipse à fide non deficiat.

Probatur etiam ex eo, quòd de nullo Pontifice hactenus probari potuerit, fuisse formalem hæreticum: idque S. Aug. Epist. 165. de Pontificibus ad sua usque temporà

testatur.

Obj. I. Marcellinus sub Diocletiano thus Idolis adolevit : ergo, &c.

R. S. Aug. et post ipsum Baronius, Bellarminus, Christianus Lupus, &c. dicunt, lapsum Marcellini esse figmentum, à Donatistis confictum : Binius, Schelstratius, aliique, qui lapsum admittunt, dicunt Marcellinum Idolis metu mortis thurificasse, ideóque contra fidei professionem peccasse, sed fidem ulteriùs non amisisse.

Obj. II. Liberius Papa subscripsit formulæ fidei Syrmiensi ab Arianis confectæ, ac condemnationi Athanasii, qui veram fidem tuebatur: ergo fuit hæreticus.

R. Neg. conseq. verum quidem est Liberium à Constantio ob fidem Catholicam in exilium missum, tandem calami

tatibus et tædio victum, cum Arianis communicasse ac subscripsisse damnationi Athanasii non ob ejus fidem, sed propter crimina ab Arianis falsò objecta.

Deinde subscripsit formulæ Syrmiensi, quæ, quamvis in ea subticeretur vox "consubstantialis," nil contrarium fidei continebat, tametsi fidem haud sufficienter explicaret : ex quibus proinde probari nequit, Liberium fuisse hæreticum, quamvis in modo agendi à peccato non excusetur.

Obj. III. Honorius I. fuit Monothelita: ergo, &c.

Probatur antec. quia in Epistola ad Sergium docet, in Christo unam, non duas esse voluntates.

R. Neg. antec. ad probationem dicitur, quòd in istis Epistolis non negaverit, in Christo duas voluntates, divinam et humanam; sed tantùm negat duas humanas voluntates pugnantes, unam carnis, alteram spiritûs, quales in nobis experimur, quibus ex vitiata origine caro concupiscit adversùs spiritum præcepitque, ut à vocabulis unius vel duarum voluntatum abstineretur, ne ex diverso verborum intellectu oriretur Schisma.

Instabis: Synodus 6. damnavit Honorium tanquam hæreticum: ergo, &c.

R. Sylvius cum quibusdam vult, acta istius Synodi esse corrupta, et nomen Honorii substitutum loco Theodori : sed hoc commentum doctè refutat Thomassinus dissertatione 20. in Syn. 6.

,

1

Alii dicunt, Synodum 6. condemnando Honorium errasse. scilicèt errore facti merè personalis, non circa sensum literalem textuum dogmaticorum: nempe, aiunt, judicium Synodi fuit mere criminale, non dogmaticum; principaliter enim querebatur de persona Honorii: unde Epistolæ ejus primariò discussæ non sunt, ut inquireretur de dogmate, sed tantùm ut persona judicaretur; in quo judicio Ecclesiam errare posse admissum est Num. 81.

Alii dicunt, Honorium in Synodo 6. damnatum esse ut hæresis fautorem, non verò ut hæreticum huic sententiæ favet, quòd Leo II. qui Syn. conformavit, variis locis solùm arguat Honorii negligentiam et impudentiam, "quâ im"maculatam fidem maculari permisit:" item quòd Constantinus Pogonatus Imperator, qui isti Concilio interfuit, condemnet Honorium tanquam hæresis fautorem, concursorem et confirmatorem. Verum quidem est, quòd dicatur "Honorio Hæretico Anathema;" sed Patres inter hæreticos et fautores hæreseos, non videntur distinxisse: saltem ipsa verba Patrum conniventiam Honorii potiùs quàm apertam hæresis professionem accusant.

« PoprzedniaDalej »