Obrazy na stronie
PDF
ePub

quam tanquam Catholicam acceptare vel proponere, vel contrariam tanquam hæreticam condemnare.

Demonstratur: aliàs Ecclesia non posset hæresim condemnare, ubi aliquid Episcopi eâ forent infecti, ita v. g. impia dogmata Arii, Macedonii, Pelagii, &c. ab Ecclesia damnari non potuissent; quia illa à multis Episcopis defensa fuerunt; atqui tamen definitiones Ecclesiæ adversùs dictos hæreticos firmæ et inconcussæ manserunt, nec non ut tales. habentur à Quesnellistis: ergo minimè obset condemnationi Quesnellistarum, quòd in Gallia aliqui Episcopi Bullæ "Unigenitus" refragati fuerint.

N. 82. QUALIS ESSE DEBEAT CONSENSUS EPISCOPORUM.

I. Infallibilis est acceptatio sive ex consensu expresso sive tacito. II. Objectiones. III. Infallibilitas Ecclesiæ non pendet ab examine, motivis, &c.

AN ad infallibilem latæ decisionis authoritatem seu universalis Ecclesiæ definitionem requiritur consensus expressus Episcoporum ?

I. R. Negativè, sed sufficit consensus tacitus, in silentio et non reclamatione positus post definitionem latam, quæ sufficienter ad Episcoporum notitiam pervenit, nam tacere: in hoc casu est consentire; error quippe, cui non resistitur,› inquit Felix III. approbatur, et veritas, cùm non defendatur, opprimitur, et S. August. Epist. 109. dicit: Ecclesia Dei ea, quæ sunt contra fidem vel bonam vitam, non appro-› bat nec tacet.

Probatur 2°. ex sensu et praxi Ecclesiæ; nam multæ hæreses à solo Pontifice damnatæ fuerunt absque consensu, expresso Episcoporum, quarum tamen damnatio habita est tanquam infallibilis Ecclesiæ definitio, ac ideo dissentientes habiti tanquam hæretici: sic v. g. damnatio errorum Joviniani, facta à Syricio Papa, item Bullæ Pii V. et Gregorii; XIII. contra errores Bajanos habentur tanquam infallibilis regula sentiendi et loquendi, quamvis pauci Episcopi expresso et publico instrumento illas receperint.

Observa, independenter à quæstione de infallibilitate Pontificis certum esse, quòd, dum Summus Pontifex aliquid definit, et Episcoporum pluralitas non reclamat, fieri non possit definitionem illam errorem continere; et consequenter non suffragari Quesnellianis, etiamsi Bulla "Unigenitus". expresso Episcoporum consensu non fuisset acceptata

3

quamquam interim nulla Bulla Pontificia tam expressè et solemniter quam hæc fuerit acceptata in Ecclesia.

Dices: multæ Authorum opiniones circumferuntur, contra quas Episcopi non reclamant; atqui tamen non censentur illis assentiri vel easdem probare: ergo, &c.

R. Neg. conseq. disparitas est, quòd doctrina unius vel aliquorum Authorum non tradatur ut definitio, sed ut opinio: quæ etiam ab Episcopis quandoque ignoratur, nec fideles communiter in errorem inducere potest: aliud est de Constitutione Summi Pontificis ad fidem vel mores pertinente et ad omnes fideles tanquam norma et regula ad observandum directâ.

Obj. II. Variæ possunt esse rationes silentii Episcoporum, v. g. metus incurrendæ indignationis Romanæ, metus Tribunalis Inquisitionis, vel etiam opinio de Pontificis infallibilitate, &c. ergo silentium ipsorum non potest haberi pro consensu.

R. Quidquid sit de his vel similibus motivis silentii, negatur consequentia ; nam hoc semper firmum est, Spiritum veritatis nunquam permissurum ut aliquem in fide vel moribus errorem Ecclesia quomodocumque approbet, ne Ecclesiæ taliter tacenti portæ inferi prævaleant.

III. Quapropter observa, quòd infallibilitas Ecclesiæ non dependeat à quæstionis examine, motivis dandi consensum, vel similibus; quia infallibilitas absolutè Ecclesiæ data est: non quasi Ecclesia cœco modo procedere posset in suis definitionibus, sed, dum Ecclesia definit, etiam prærequisita fuisse adhibita, tenendum est. Deinde alioquin omnes Ecclesiæ definitiones in dubium revocari possent.

Cæterum, quòd Quesnelliani dicant aut suspicentur Episcopos ex sinistris motivis, Bullam "Unigenitus" acceptasse, falsæ criminationes sunt, quas habent communes cum omnibus iis, qui causâ ceciderunt: ex quibus advertere est eorum animum calumniæ et temeritatis contra Ecclesiæ Prælatos, ac schismaticum, hæreticalemque eorum spiritum.

N. 83. DE CONSTITUTIONE UNIGENITUS.

I. Bulla Unigenitus est regula Fidei. II. Quomodo dicatur regula Fidei.

I. PRÆCLUSIS per jam dicta vanis Quesnellistarum effugiis, facilè colligitur, Constitutionem seu Bullam Clementis XI. cujus initium "Unigenitus Dei Filius," datam

die S. Septem. anno. 1713. in qua damnantur centum et una propositiones desumptæ ex libro considerationum moralium Paschasii Quesnelli in nov. Testam. esse legem dogmaticam universalis Ecclesiæ, adeoque meritò vocari regulam fidei, eique dissentientes esse hæreticos.

Solemnissima Bullæ hujus ab universa Ecclesia acceptationem plures demonstrârunt: inter alios Cardinalis di Byssii in institutione Pastorali, item Illustriss. Dominus Languet, Episc. Suessionensis.

Obj. I. Ad validam Bullæ Dogmaticæ acceptationem requiritur uniformitas formalis, etiam quoad sensum ; atqui fuit diversimodè acceptata ab Episcopis Italiæ, Galliæ, &c. ergo, &c.

R. Neg. minorem; quotquot enim Bullam acceptârunt Episcopi, inter se consenserunt quoad acceptationis substantiam; etenim unanimiter declarârunt, se in Bulla recognoscere doctrinam et traditionem Ecclesiæ, se illam cum reverentia acceptare, ac propositiones damnare cum eisdem qualificationibus, quibus a Summo Pontifice damnatæ sunt.

Obj. II. Regula fidei est regula certa, debetque proponere objectum determinatum; atqui Bulla "Unigenitus" nibil determinati proponit.

Probatur subsumptum : quia damnat in globo seu vago modo 101 propositiones respectivè ut falsas, erroneas, malè sonantes, hæreticas, &c. sic ut nulli propositioni applicetur determinata qualificatio; adeoque incertum relinquitur, quænam propositio sit erronea, quæ male sonans, &c.

R. Hoc certum et determinatum habetur, quòd singulæ propositiones aliquam saltem qualificationem ex assignatis mereantur, quòdque ex qualificationibus nulla sit, quin alicui propositioni competat: unde ex tali definitione habemus, omnes et singulas propositiones esse rejiciendas, cum ex ipsis aliquæ sint hæreticæ, aliquæ erroneæ, aliquæ malè sonantes, &c. Sic prudens et sufficiens foret hæc monitio patris data filio: ne frequentet tale consortium, quia ex illo aliqui sunt ebriosi, alii luxuriosi, alii detractores, &c. Si enim filius inquirat, quinam ex illis præcisè sint ebriosi, libidinosi, &c. meritò reponet pater: sufficiat tibi, quòd omnes sint mali et vitandi.

Nec usus talium censurarum quidquam habet novi: sic enim Concil. Constantiense damnavit propositiones Wiclef et Joan. Hus; hunc etiam censurandi modum adhibuerant Sixtus IV. contra Petrum de Osma, Leo X. contra Lutherum, Pius V. contra Bajum, Innocentius XI. contra

Molinos, et Innocentius XIII. contra librum, cui titulus : "Maximes des Saints."

Obj. III. Non potuerunt damnari propositiones ex S. Augustino, Leone, Prospero, &c. fideliter transumptæ ; atqui tales multæ damnatur in Bulla " Unigenitus:" ergo,

&c.

R. Neg. minorem: licèt enim similes quædam propositiones legantur in SS. PP. illæ ex antecedentibus et consequentibus restringuntur ad verum sensum: sed propositiones Quesnellianæ in obvio et Quesnelli sensu falsæ sunt, erroneæ et damnabiles; sic Calvinus dicit: “Totus meus est Augustinus," ubi tamen hæc S. Augustini verba "crede et manducasti" in ore Augustini Catholica sunt, in ore Calvini hæretica.

66

Petes an si Bulla " Unigenitus" sit regula fidei, et præter quinque fidei regulas N. 59. assignatas, numerari debeat sexta?

II. R. Bulla hæc tantùm dicitur regula fidei, sicque vocata est in Conc. Rom. sub Benedic. XIII. anno 1725. inquantùm continet Summi Pontificis ex Cathedra loquentis, et Ecclesiæ dispersæ definitionem circa propositiones ad fidem et mores pertinentes, et ita non est regula distincta ab Ecclesia vel Pontifice: unde ipsæ propositiones non vocantur regula fidei vel morum; sed judicium Ecclesiæ docentis, ipsas omnes esse aliquâ censura dignas, est regula fidei, juxta quam fideles omnes sese dirigere debent et hinc qui pertinaciter defenderet aliquam propositionem, licèt tantùm malè sonantem, sustinens eam non esse ullo modo damnabilem, dici deberet hæreticus ex eo, quòd defendendo illam propositionem nullo modo esse damnabilem, neget infallibilitatem Ecclesiæ in definiendis propositionibus malè sonantibus.

An prudenter quis dictam Bullam acceptat, qui eam non examinavit, neque librum Quesnelli legit?

R. Affirmativè, sicuti prudenter quis acceptat Concil. Tridentinum, et damnat hæreses ab eo damnatas, licèt illud nunquam legerit: quia sufficit ei scire Concilium esse verè Ecumenicum, adeoque infallibile: æquè autem facile unusquisque videre potest, Bullam hanc esse receptam ab universa Ecclesia dispersa, cui non minùs assistit Spiritus S. quàm congregatæ; est enim Spiritus Sanctus "omnibus "diebus" cum Ecclesia, quæ tamen non semper est congregata.

N. 84. DE AUTHORITATE ECCLESIÆ CIRCA QUÆSTIONES FACTI.

1. Quæstio Juris et Facti. II. Factum triplex distinguitur. III. Sensus quis et qualis. IV. Ecclesia est infallibilis in sensu qualis. V. Probatur ex usu Ecclesiæ. VI. Ex illius authoritate, circa sensum qualis. VII. Argumento ad hominem. VIII. Et ex inconvenientibus. IX. An hoc fide divinâ sit credendum. X. Conclusio.

I. PRÆNOTANDUM 1o. aliam esse quæstionem juris, aliam facti: quæstio "Juris" seu Dogmatis ea est, quâ quæritur, qualis sit in se hæc vel illa Doctrina, an vera an falsa, Catholica an hæretica, &c. v. g. an Christus sit Patri consubstantialis. Quæstio "Facti" illa est, quà quæritur, quænam sit Doctrina his propositionibus, vel libris vel authoribus expressa; v. g. an hæresis, quæ negat Verbum esse Patri consubstantiale, contineatur in scriptis Arii.

II. Prænotandum 2o. triplex distingui Factum: aliud enim est immediatè revelatum, v. g. Incarnatio Verbi. Aliud est factum merè historicum et personale, quod respicit rei geste veritatem, vel personæ alicujus statum, conditionem, internum animi sensum, crimen vel innocentiam. Aliud factum est dogmaticum, quod aliquod Fidei Dogma attribuit alicui libro vel personæ.

Ecclesiam in factis immediatè revelatis esse infallibilem, omnes agnoscunt.

Omnes admittunt, Ecclesiam errare posse in factis purè historicis et personalibus: unde infertur quòd dum quæri tur, an judicium Ecclesiæ de propositionibus vel libris sit infallibile, quæstio non sit, an Ecclesia infallibiliter definiat, hunc librum esse hujus vel illius authoris, nam hoc facti genus supponit, non definit Ecclesia, quæ de libris judicat, prout sub nomine certi authoris circumferuntur.

Pariter quæstio non est, utrùm necesse sit credere, propositiones, quas Ecclesia in aliquo libro damnat, totidem syllabis in eo legi; non enim hoc est definitionis Ecclesiæ objectum; sed ipse propositionum vel libri sensus proprius, quatenùs ex verbis et toto libri contextu deprehendi po

test.

Nec etiam quæstio est, an author, cujus error proscribitar, talem revera sensum in mente habuerit, qualem verbą præ se fern (quamquàm id meritò præsumi debeat) de De

N

« PoprzedniaDalej »