Obrazy na stronie
PDF
ePub

XII. R. Traditio merè Apostolica vel Ecclesiastica non est regula fidei: quia neutra est divinitùs revelata, sed Traditio divina vere est regula fidei, cùm sit Verbum Dei, non minùs quàm Scriptura Sacra: hanc traditionem, cùm potissimùm hæretici impugnent, præcipuè stabiliemus.

N. 67. DE EXISTENTIA ET NECESSITATE TRADITIONUM.

I. Existentia Traditionis divinæ.

II. Probatur. III. Ex ipsa hæreticorum doctrina. IV. Et ex traditionis necessitate.

AN præter Scripturam Sacram admitttendæ sunt Traditiones Divinæ ?

I. R. Negant Hæretici nostri hoc præcipuè fundamento, quòd veritates omnes fidei in Scriptura Sacra contineantur : contra hunc errorem Fides Catholica docet, admittendas esse etiam in Nova Lege Traditiones Divinas, prout definivit Conc. Trid. Sess. 4.

II. Probatur earumdem existentia et necessitas 1°. Ex Epist. 2. ad Thess. cap. 2. V. 14. ubi dicit Apostolus: "Tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem, "sive per Epistolam," id est, sive verbo sive scripto.

Huc etiam spectat, quod scribit Apost. in 2. ad Timoth. cap. 1. V. 13. "Formam habe sanorum verborum, quæ "à me audisti." Et cap. 3. V. 14. "permane in iis, quæ "didicisti, et credita sunt tibi, sciens à quo didiceris." Item ad traditionem remittit Deus Deuter. cap. 32. V. 7. "Interroga Patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, "et dicent tibi." Deinde non omnia, quæ Christus docuit, scripta esse, dicit S. Joan. cap. 21. plurima etiam, quæ per 40 dies post Resurrectionem Apostolos docuit, per traditionem ad nos pervenerunt. Accedit unanimis SS. Patrum

sensus.

III. Probatur 2o. hæretici nostri multa se credere asserunt, quæ nullibi in Scriptura reperiuntur, v. g. virginitatem Divæ Virginis etiam post partum, quatuor esse Evangelia, valere Baptismum parvulis collatum, &c.

IV. Probatur 3°. ex traditionum necessitate; etenim sine traditione divina cognosci non potest, quinam libri sint Scriptura Sacra, cur potiùs sit recipiendum Evangelium Matthæi quàm Bartholomæi, quisnam sit sensus Scripturæ, cùm non sit aliud remedium ea discernendi saltem ordinarium; licèt extraordinariè v. g. per miraculum Deus illa Tract. de Virtutibus.

L

manifestare possit: sed tunc miraculum vices traditionis suppleret.

Hinc observa, majorem esse necessitatem traditionis divinæ, quàm Scripturæ Sacræ, cùm hæc sine illa cognosci non possit.

Objiciunt hæretici: 1°. potest una traditio divina cognosci sine alia: ergo sine traditione divina potest cognosci Scriptura Sacra.

Probatur conseq. sicuti traditio est Verbum Dei traditum, sic Scriptura est Verbum Dei scriptum; atqui potest Verbum Dei traditum cognosci sine alia traditione divina: ergo etiam sic cognosci potest Verbum Dei scriptum. pari.

A

R. Neg. conseq. et paritatem: disparitas est, quòd traditio divina sit testis vivus, adeoque manifestet seipsam ; scriptura sit testis mortuus, quæ proinde seipsam non manifestat.

Pro quo observandum, traditionem divinam considerari secundùm suam originem: origo autem traditionis divinæ, ex eo est, quòd Deus veritatem aliquam revelaverit Ecclesiæ per modum locutionis; locutio autem manifestat seipsam ; non enim opus est, ut, quando quis loquitur, ulterius dicat se loqui; et sic Ecclesia nobis potest proponere unam traditionem divinam sine alia ulteriori; verùm Scripturam Sacram Ecclesia accipit, non per modum vivæ vocis et locutionis, sed per modum instrumenti scripti ab hagiographo, qui etiam ignorare poterat, se scribere Verbum Dei: hinc Ecclesia non potuisset scire, Scripturam illam esse à Deo dictatam, nisi Deus ulteriùs per aliam revelationem manifestasset, Scripturam hanc esse à Deo dictatam; et illa ulterior revelatio vocatur traditio divina.

Instabis: atqui Ecclesia sine traditione potest definire quænam sit Scriptura S. Probatur subsumptum: Ecclesia est infallibilis: ergo, &c.

R. Neg. subsumptum : Ecclesia quidem in fidei morumque definitionibus infallibilis est; sed ut definiat, non cœco modo procedere, sed sufficiens suæ definitionis habere debet fundamentum jam autem aliud sufficiens fundamentum, quo Scripturam Sacram à non Sacra discernat, Ecclesia non habet, quàm divinam traditionem : ergo, &c.

Obj. II. Etsi aliquæ traditiones divinæ extiterint, illæ tamen non potuerunt hucusque puræ et integræ servari. Probatur antec. quia quod de aure in aurem transit, facilè alteratur ac deperditur; atqui traditio de aure in aurem transit: ergo, &c.

[ocr errors]

R. Distinguendo assump. probationis: quod de aure in aurem transit, facilè alteratur, si nullæ sint causæ ad illius conservationem adjuvantes, conc. assump. si sint tales causæ, nego assump. causæ autem istæ sunt divina providentia, quæ Ecclesiam regit et gubernat, veterum scripta, continuus fidelium usus: accedit, quòd singulis ferè ætatibus oriantur novæ hæreses, quibus Deus mirabiliter utitur ad conservandam Ecclesiæ doctrinam contra eas: semper etiam à Deo suscitantur viri docti, qui doctrinam Ecclesiæ, traditionesque antiquas investigant et posteritati commendant.

N. 68. DE PRÆCIPUIS TRADITIONUM RE

GULIS.

I. Regulæ dignoscendi traditiones.

SUNTNE aliquæ speciales regulæ ad cognoscendas traditiones?

I. R. Affirmativè, solentque assignari sequentes:

Prima: Si universa Ecclesia aliquid tanquam fidei vel morum dogma amplectitur, aliquid usu comprobavit, quod nemo potuit instituere nisi solus Deus, nec in Scripturis invenitur, traditionem esse divinam oportet: ita v. g. cognoscimus validum esse Baptisma parvulorum, Confirmationem et Ordinem non posse iterari, &c.

Secunda: si quæ veritas, non contenta in Scripturis, recepta sit in Ecclesia, et ei contraria doctrina tanquam hæretica damnata, divina traditio est: talis est perpetua Deiparæ Virginitas.

Tertia: quod unanimis SS. Patrum et Doctorum consensus testatur, Ecclesiam ab Apostolis accepisse, ab iis certò traditum est.

Quarta: "Quod universa tenet Ecclesia, nec in Conciliis nec alibi institutum esse reperitur, sed semper retentum est, non nisi authoritate Apostolicâ traditum esse, cer"tissimè creditur:" ait S. Augustinus lib. 4. contra Do

natistas.

Observandum, ait Sylvius, ex tertia et quarta regula quidem haberi, quòd aliquid sit traditum ab Apostolis, sed non an traditio sit purè Apostolica, prout contra divinam distinguitur; tunc verò noscetur esse talis, si res ab humana potestate potuerit constitui, ut est v. g. jejunium quadragesimale.

Quinta: "Quod Ecclesia Romana tenet tanquam tradi"tionem, pro tali habendum est” ait S. Hieronymus lib. 3. cap. 3.

Sexta pro traditione habendum, quidquid Ecclesiæ Catholica pro tali habet vel declarat.

N. 69. DE JUDICES CONTROVERSIARUM FIDEI.

I. Præter regulam fidei inanimatam opus est animatâ.

AN præter Scripturam Sacram et Traditionem Divinam alia fidei regula est admittenda ?

I. R. Affirmativè: quia dum controversia oritur, quæ sit Scriptura Sacra aut Traditio: item quis sit earum sensus, controversiam hanc ipsa Scriptura aut Traditio dirimere non potest, adeoque opus est aliâ regulâ, nimirum animatâ, quæ controversias dirimat ; nam omnis legislator, qui quamdam fundat societatem, post se relinquere debet, qui ejus authoritatem repræsentent ad legum authentiam, sensum, &c. stabilienda: quò ergo leges à captu hominum sunt remotiores (ut in Religionis credendis Mysteriis, morumque regulis) tantò magis necessaria est Vicaria legislatoris authoritas; quæ certè in materia religionis non qualiscumque, sed infallibilis sit oportet, ne omnia dubia et incerta maneant, sicque Religio ipsa inutilis evadat.

Nec obstat, Ecclesiam non esse supra Scripturam et Traditionem Divinam; nam Ecclesia de illis non judicat "Judicio potestatis," sive eas immutando aut judicando, an verum vel falsum sit, quod Scriptura Sacra aut Traditio Divina docet; sed judicat de illis solùm "Judicio discre"tionis," discernendo et declarando, quænam sit Scriptura Sacra aut Traditio Divina, quisnam sit earum sensus.

Aliud est de Traditionibus meré Apostolicis et Ecclesiasticis, in quas Ecclesia etiam judicium potestatis exercet, id est, cum potestate eas mutandi.

Observa, quòd, licet præter Scripturam S. et Traditiones admittenda sit regula animata, rectè tamen dicatur, fidem nostram solâ Scripturâ S. et Traditione Divinâ niti: quia nil Fide Divinâ creditur, nisi in Scriptura Sacra et Traditione Divina contineatur.

Quisnam est Judex controversiarum fidei et morum?

R. Ecclesia sive dispersa, sive congregata in Conc. Generali, et Ecclesiæ Caput Summ. Pont. ut constabit ex infra dicendis.

Lutherani et Calvinistæ judicem statuunt Scripturam Sacram vel solam, vel privato cujusque Spiritu intellectam : hæretici Angli hoc judicium Judicibus sæcularibus competere volunt.

APPENDIX

AD

TRACTATUM

DE FIDE.

N. 70. DE ECCLESIA.

III. In

I. Ecclesia generatim sumpta. II. Dividitur. triumphantem, patientem et militantem. IV. Militans vel est veteris Testamenti vel novi.

QUID est Ecclesia?

I. R. Ecclesia generatim accepta pro omni statu, loco et tempore, definiri 66 potest: Congregatio fidelium in vero "Dei cultu adunatorum sub Christo capite ;" quæ definitio comprehendit etiam fideles non tantùm eos, qui pertinebant ad Synagogam, sed etiam alios fideles extra Synagogam, ut Job, Melchisedech, item Beatos, etiam Angelos, et animas in Purgatorio detentas.

Quomodo dividitur Ecclesia sic generatim sumpta ?

II. R. Dividitur in tria membra, nimirum in Ecclesiam triumphantem, patientem et militantem.

III. Ecclesia triumphans complectitur omnes in cœlo Beatos, tam Angelos, quàm homines: Ecclesia patiens est cœtus animarum in Purgatorio detentarum: militans est cœtus fidelium viatorum, seu in terra adhuc peregrinantium.

IV. Eeclesia militans subdividi potest in Ecclesiam V. T. ab Adamo scilicet usque ad Christum, quæ tum Judæos, tum Gentiles, veram fidem profitentes, comprehendebat, et in Ecclesiam N. T. de qua præcipuè in sequentibus.

Quid est Ecclesia novi Testamenti?

R. Ex Canisio definitur. "Omnium Christi fidem atque "Doctrinam profitentium Congregatio, quæ sub uno et summo post Christum Capite et Pastore in terris guber"natur."

66

« PoprzedniaDalej »