Obrazy na stronie
PDF
ePub

sit à Conc. Trid. Sess. 22. cap. 8, ubi mandat, ut Sacra Eloquia frequenter inter Missarum Solemnia, vel Divinorum Officiorum celebrationem vernaculâ linguâ explanentur. Hanc Sylvii resolutionem probat et confirmat usus communis.

Addit tamen non æqualiter constare de Sacerdotibus, qui neque ad Parochi neque ad Concionatoris munus præparantur, et multò minùs de Laïcis Latinum callentibus.

VII. Objiciunt Quesnellista: illa prohibitio est injusta; quia res per se bona et utilis non est materia prohibitionis ; atqui Scriptura Sacra est res per se bona et utilis ad docendum, arguendum, &c. ut dicitur 2. ad Timoth. cap. 3. ergo,

&c.

R. Distinguendo assumptum probationis: res per se bona et utilis non potest esse materia prohibitionis ratione suî, concedo assumptum: non potest esse materia prohibitionis per accidens, ratione circumstantiarum, personarum, effectuum, &c. nego assumptum : sic v. g. communio sub utraque specie, licèt per se sit optima, prohibetur tamen Laïcis: sic etiam cibi per se boni sapienter negantur illis, quibus ratione infirmitatis aut debilitatis forent nocivi aut periculosi.

Instabis: licèt quidam cibo vel potu v. g. vino abutantur, non ideò illorum usus potest prohiberi : ergo, &c.

R. 1o. Concedo antec. intellectum de lege universaliter prohibente; quia sunt usûs universaliter necessarii, aut simpliciter utilis: quamquam et in iis ad tollendum abusum interdum quædam usûs moderatio præscribi posset.

R. 2°. Nego conseq. disparitas est, quòd Scriptura Sacra non sit æqualiter ordinata, ut quisque per se eâ utatur, sicut cibus et potus; quandoquidem horum utilitas aliunde non suppleatur, prout magis utiliter et sine detrimenti discrimine suppletur Lectio Scripturæ Sacræ per instructionem Pastorum, &c. ex quorum ore populus Legem Dei requirere debet: unde observa, quòd Scriptura Sacra sit testamentum ad omnes quidem pertinens "quoad rem Testamen"ti," non sic quoad lectionem.

R. 3o. Jam supra dictum est, quòd Lectio Scripturæ Sacræ non simpliciter prohibeatur, sed tollendo abusum, illius usum Ecclesia moderetur, eum relinquendo discretioni Superiorum (quod in usu vini ita fieri non posset) qui judicent, quibus usus ille seu lectio bona sit et utilis.

Obj. II. S. Chrysostomus Homiliâ nonâ in Epist. ad Coloss. ita loquitur: "Audite, obsecro, sæculares: omnes "comparate vobis Biblia animæ pharmaca," et Homiliâ

tertiâ de Lazaro dicit lectionem Scripturæ Sacræ necessariam ad salutem : similiter S. Hieronymus hortatus est etiam fæminas, Paulam, Eustochium, &c. ad legendam Scripturam: ergo Scriptura Sacra ab omnibus legenda est etiam in lingua vulgari.

R. I°. Negando conseq. in primis illi Patres non dicunt Scripturam Sacram legendam esse in lingua non sacra: feminæ autem illæ, quibus loquitur S. Hieron. callebant linguam latinam.

R. 2°. Dicendum, quòd in hoc puncto disciplina Ecclesiæ mutata sit, sicuti mutata est Communio sub utraque specie, et Communio quotidiana. Olim enim fideles Pastoribus submissiores, ab illis fideliter et humiliter hauriebant Scripturæ sensum sine perversarum translationum periculo: nunc vero hæreticorum exemplo exorta est libido dissentiendi à Pastoribus; et experimento manifestum est, ex promiscuâ Scripturæ Sacræ lectione, homines effici tumidiores, inquietiores, et universè magis sciolos.

Pro eo quod ex SS. Patribus objicitur, observa, quòd dum rem quamdam suo tempore congruam et utilem inculcare volebant, aliquando usi sint verbis, quibus non utilitas modò, sed et absoluta necessitas primâ fronte indicaretur : quòd autem non censuerint lectionem Scripturæ Sacræ esse omnibus necessariam, satis aliunde colligitur: et ita ipsemet S. Chrysostomus Hom. 21. in Genesim dicit, non omnibus scrutandas esse Scripturas; et S. Hieronymus scribens ad Paulinum conqueritur, quòd universi Scripturam Sacram legere et interpretari præsumant.

N. 65. QUÆSTIONES QUÆDAM DE SCRIPTURA SACRA.

I. Aliqui libri sacri perierunt. II. Autographa non ampliùs extant. III. Authoritas nostræ vulgatæ. IV. Regulæ pro intelligentia Script. S.

AN aliqui libri sacri perierunt?

I. R. Affirmativè patet ex ipsis Bibliis, in quibus varii libri citantur nobis incogniti, ut sunt visio Addo videntis, 2o. Paralip. tria millia Parabolarum Salomonis 3. Reg. cap. 4. &c.

An adhuc extant autographa, seu primævi et originales Scripturæ Sacræ codices?

II. R. Negativè neque hoc est necessarium, cum eiusdem authoritatis et utilitatis sint apograpna seu transumpta ab

Ecclesia approbata, sine cujus approbatione ne ipsi quidem originales codices, illam quoad nos authoritatem haberent juxta illud S. Aug. "Evangelio non crederem, nisi me Ec"clesiæ moveret authoritas."

Inter varias Scripturæ Sacræ editiones tres sunt solemnes: una est è textu Hebraïco, quo libri veteris Testamenti originaliter sunt conscripti: secunda est Græca translatio seu versio 72. interpretum trecentis ferè annis ante Christum facta: tertia est versio vulgata latina, quæ partim constat ex translatione facta à S. Hieronymo, partim ex versione antiqua, dicta à S. Aug. Itala, quam à mendis S. Hieronymus expurgavit.

Quanta est authoritas vulgatæ editionis latinæ ?

IIL R. Summa est et infallibilis: quia decreto Conc. Trid. Sess. 4. recepta est et approbata, ac declarata authentica; ac adeò quòd sit certa et infallibilis fidei nostræ regula, quòd in ea nihil contineatur fidei aut moribus adversum, nec ulla sententia falsa vel erronea.

Cum eo tamen consistit, ait Bukentop et alii, vulgatam nostram non ita omnibus numeris esse absolutam, quin aliqua in ea potuissent significantiùs exprimi, quædam clariùs transferri, quædam latiniùs verti, quædam rectiori ordine collocari: utiliter proinde ad textum Hebraïcum vel Græcum (licet etiam hi mendis suis non careant) quandoque recurri nemo inficiatur: attento maximè, quòd Patres Tridentini vulgatam non contulerint cum ipsis Hebraïcis aut Græcis codicibus, sed tantùm cum aliis versionibus latinis, inter quas illam tanquam authenticam habendam esse, declaravêre: ita testatur Andreas Vega, Theologus in Conc. Trid. testem appellans Marcellum Cardinalem Sanctæ Crucis, Legatum Pauli III. in eodem Conc. idem Alphonsus Salmaron, qui etiam Tridentino interfuit, testatur.

IV. Tandem contra hæreticos, et ad Sacræ Scripturæ intelligentiam, observa sequentia.

1o. Scriptura Sacra nobis authentica non est, nisi per traditionem et doctrinam Ecclesiæ.

2o. Scriptura Sacra eo sensu accipienda est, quo eam accipit Ecclesia.

3o. Legitimus Scripturæ sensus nobis per traditionem innotescit.

4o. Ex hac regula sequitur, quòd verus Scripturæ sensus à SS. Patrum doctrina sit mutuandus: quapropter observa decretum Conc. Trid. Sess. 4. quo statuit, ut nemo S. Scripturam contra eum sensum, quem tenuit et tenet S. Mater

Ecclesia, aut contra unanimem consensum Patrum interpretari audeat, signanter in rebus fidei, vel morum.

5°. Scriptura Sacra in obvio et proprio verborum sensu est intelligenda, nisi aliquid obstet in contrarium, quo alius legitimus Scripturæ S. sensus ostendatur.

Denique per clariora Scripturæ loca alia minùs clara debent elucidari. Contra quod peccant hæretici, quibus familiare est arripere loca quædam obscura, ad quæ omnia etiam clarissima detorquent.

N. 66. DE TRADITIONIBUS SECUNDUM SE

EARUMQUE DIVISIONIBUS.

I. Traditio generatim sumpta. II. Dividitur. III. In traditionem Divinam. IV. Apostolicam. V. Et Ecclesiasticam. VI. In dogmaticam. VII. Ritualem. VIII. Et moralem. IX. In perpetuam et temporalem. X. In universalem et particularem. XI. Traditionum authoritas. XII. Traditio divina est regula Fidei.

QUID est traditio?

I. R. Generatim sumpta nihil est aliud, quàm doctrina non scripta: non quasi nullibi reperiretur scripta: sed quòd non sit scripta à suo authore, nec ab eo dictata, ut scribe

retur.

Traditio itaque prout theologicè sumitur, definiri potest : Doctrina ad Religionem pertinens, quæ à suo authore vivâ voce communicatur, et ad posteros transmittitur, sive postea ab aliquo scripta sit, sive non.

Quomodo dividitur Traditio?

II. R. 1o. Ratione originis seu authoris sui in traditionem Divinam, Apostolicam, et Ecclesiasticam.

2o. Ratione materia in traditionem dogmaticam, ritualem, et moralem.

3o. Ratione durationis in perpetuam et temporalem. 4o. Ratione loci in universalem et particularem. Quæ Traditio dicitur Divina?

III. R. Est verbum Dei non scriptum, sive est veritas divinitùs Ecclesiæ revelata, et à majoribus ad posteros transfusa sine scripto authoris canonici: Exempla traditionis Divinæ sunt, esse septem Sacramenta nec plura nec pauciora, esse quatuor Evangelia; Deiparam semper mansisse Virginem, infantes esee baptizandos, et varia quæ spectant ad Sacramentorum materias et formas,

IV. Traditio Apostolica est illa, quæ ab Apostolis, ut Ecclesiæ Pastoribus, est instituta: qualis est observatio diei Dominicæ, jejunium quadragesimale, et plures Missæ, Sacrainentorumque ritus.

V. Traditio Ecclesiastica dicitur, quæ post Apostolorum tempora, ab Ecclesiæ Prælatis vel populo Christiano est introducta: ut sunt observatio Festorum, abstinentia ab ovis et lacticiniis certis diebus, &c.

Observa tamen, quòd hæc vocabula Traditio Divina, Apostolica, Eeclesiastica, quandoque ita confundantur, ut aliquid dicatur esse Traditionis Apostolicæ vel Ecclesiasticæ, quod est Traditionis Divinæ, et contrà.

Quænam Traditio dicitur dogmatica?

VI. R. Est illa, quæ versatur circa fidei dogmata, ut est hæc, quâ probatur existentia Scripturæ S., eam esse Verbum Dei, &c.

VII. Ritualis est circa ritus sacros: qualis est doctrina cæremoniarum, quæ servantur in Sacrificio Missæ, administratione Sacramentorum, &c.

VIII. Moralis pertinet ad mores: ut quòd certis diebus servanda sint jejunia, celebrandum Festum Paschæ, &c.

IX. Traditio perpetua est, quæ instituitur, ut semper servetur, quales sunt Traditiones Divinæ : temporalis est, quæ instituitur ad certum tempus, ut erat initio Ecclesiæ abstinentia à sanguine et suffocato.

X. Traditio universalis est, quæ toti Ecclesiæ proponitur observanda, ut observatio diei Dominica: particularis est, quæ pro una aut pluribus particularibus Ecclesiis est instituta: sic tempore sancti Augustini jejunium Sabbati observabatur Romæ, non Mediolani.

Quanta est Traditionum authoritas ?

XI. R. Traditio Divina æqualem habet authoritatem cum Scriptura Sacra ; utraque enim est verè Verbum Dei hæc solummodo est differentia, quòd circa Scripturam Sacram propositio Ecclesiæ sit nobis magis manifestata, ex quo librorum Canonicorum Catalogum fixit, et editionem certam, ut authenticam approbavit : Traditionum autem Divinarum Catalogum non texuit Ecclesia, sed pro occasione nunc hanc, nunc illam proponit.

Traditio Apostolica eandem habet authoritatem, quam habent decreta institutionis Apostolicæ.

Traditio Ecclesiastica ejusdem est authoritatis ac Leges et Constitutiones Ecclesiastica: et proinde Pontifex tam Apostolicam quàm Ecclesiasticam potest immutare.

An et quæ Traditio est regula fidei?

« PoprzedniaDalej »