Obrazy na stronie
PDF
ePub

Duplici-minore aut majore, de quo fiat Officium, vel Sabbato, vel Feriâ secundâ, dictum est suprà, Cap. VI.

num.7.

I.

CAPUT XIII.
De Occurrentia Officii.
Ccurrentia attenditur
Ointer Officia que si

mul eodem die occurrunt : sæpè fit enim ut uno eodemque die occurrant duo Festa, vel Festum et aliqua Dominica, aut Feria vel Octava, quorum unum excludit aliud: ideòque necesse est illud quod excluditur, in alium diem transferri, vel saltem anticipari, si sit translationis aut anticipationis capax, vel de eo solam Commemorationem fieri vel nihil omninò,quod etiam quandoque contingit.

2. Festum itaque Simplex (quod nunquam tranfertur,) Occurrens in Solemni majore aut suprà, prætermittitur.

3. De Simplici occurrente in Solemni-minore fit Commemoratio ad Laudes; in aliis verò Festis gradûs inferioris, ad primas Vesperas et si Festum Simplex habeat Lectionem propriam, hæc legitur pro ultimâ Officii Nocturni, nisi sit legenda Homilia in Evangelium Dominicæ, vel Octavæ, vel Feriæ majoris eo die occurrentis.

4. Licèt autem diebus intra Octavas, in Officio Nocturno, omissâ Lectione ultimâ diei de quo fit Officium

2

ponatur Lectio Festi Simplicis occurrentis, non tamen ea dicetur, si legenda_sit Homilia in Evangelium Feriæ majoris; et similiter omittetur in Officio Nocturno Festi Semiduplicis cujuscumque de Sancto, ubi pariter legenda erit hujusmodi Homilia, si quæ oc

currat; duabus tunc Festi Semiduplicis Lectionibus ( si duas habeat proprias,) in unam junctis.

5. Nunquam pariter transfertur Festum Simiduplexminus, sed prætermittitur Occurrens in Solemnibusmaximis, aut in Solemnibus. majoribus Domini, Epiphania videlicet, Annuntiatione, et Ascensione, aut in Festo Corporis Christi. Sed de Semiduplici- minore occurrente in aliis Solemnibus-majoribus fit Commemoratio, sed in Laudibus tantùm.

6. Festi Semiduplicis-minoris occurrentis in Solemniminore, Duplici quocum que, Dominicâ, Semiduplicimajore, et in die intra Octavam primi ordinis, fit Commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus et duæ ejus Lectiones (si duas habeat) in unam junctæ ponuntur pro ultima Officii Nocturni, nisi legenda sit Homilia in Evangelium, ut dictum est num. 3. Quandò autem occurrit in die intra Octavam secundi et tertii ordinis fit de eo Officium et Commemoratio Octavæ

servato ritu qui servari solet

suprà, si occurrat, cum ulin Festorum Semiduplicium tima Lectione de Homilia concurrentiâ. in Evangelium Vigiliæ, et Commemoratione in Laudibus per Antiphonam propriam.

7. Festum Semiduplexmajus aut Duplex quodcumque, occurrens in Festo superioris gradûs, transfertur in proximum diem Festo Semiduplici-majore aut suprà non impeditum: quod sit videlicet, quandò Festum Semiduplex-majus aut Duplex-minus occurrit in Dominica.

8. Festum Semiduplexmajus, si occurrat in die Octava tertii ordinis, transfertur. De Duplici verò minore, si in ea occurrat, fit Officium; et in utrisque Vesperis et Laudibus fit Commemoratio Octavæ, cujus Homilia in Evangelium ponitur pro ultima Lectione Officii Nocturni, si diversum sit ab Evangelio Festi.

9. Similiter transfertur Festum Duplex-minus occurrens in die Octava secundi ordinis: sed de Duplici - majore, quod in ea occurrit, fit Officium, cum Commemoratione diei Octavæ, ut suprà, n. 8.

10. De Duplicibus-majoribus fit etiam Officium, quandò occurrunt in Dominicis quæ vocantur per annum: de quibus vide quæ dicta sunt Cap. 6. hujus Partis, n. 5.

II. In Vigiliis, extra majores Natalis Domini, Epiphaniæ, Paschæ vel Pentecostes Vigilias, fit Officium de Semiduplici - minore et

12. De Dominica quacumque, vel de die Octava secundi ordinis, vel de Feria majore, occurrentibus in Festo superioris gradus etiam Solemni-maximo, fit semper Commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus. Hæ Commemorationes dicuntur privilegiatæ.

13. Anticipabuntur Officia diei Octave Epiphaniæ, et diei Octavæ Ascensionis, quæ diversa sunt à Festorum ipsorum Officio et propriis dicata mysteriis, ubicumque Festum Patroni primarii vel Titularis, vel Dedicationis Ecclesiæ, ipsis diebus occurrens, solet et debet à clero celebrari vel à populo ipsarum Ecclesiarum feriari. Quod fiet etiam in simili casu de Officio sanctarum Reliquiarum in die Octava omnium Sanctorum, et quando in Dominicâ occurret.

14. Quotiescumque fit in Laudibus memoria Dominicæ, seu diei Octavæ cujuscumque habentis_Evangelium diversum ab Evangelio Festi, vel Feriæ majoris, aut Vigilia, toties pro ultima Lectione Officii Nocturni legitur Homilia in Evangelium Dominicæ, vel diei Octavæ, vel Feriæ, vel Vigiliæ. Si autem eodem die fiat Commemoratio diei Oc

tavæ habentis Evangelium proprium, et etiam Dominicæ, vel Feriæ, vel Vigiliæ, tunc legitur utraque Homilia pro penultima et ultima Lec. tione Officii Nocturni, ita ut pro penultima Lectione legatur Homilia Officii gradus superioris.

15. In primis Vesperis Solemnium-maximorum præter Commemorationes privilegiatas (si quæ occurrant) non fit alia, nisi de Duplicimajore concurrente, et suprà. Quid autem sit faciendum quandò concurrit Festum Solemne-maximum aut majus cum Solemnibusmajoribus Domini, vide Cap. XIÍ. de Concurrentia Officii,

n. 9.

16. In Laudibus Solemnium maximorum fit Commemoratio de die Octava Duplici-minore, si occurrat; in secundis verò Vesperis, de concurrente Festo Duplici- minore et suprà, vel de die intra Octavam Semiduplici-minore, aut etiam de Festo Semiduplici quocumque si postridie de eo fiat Officium.

17. In primis Vesperis Solemnium-majorum fit Commemoratio de Duplici- minore concurrente, et de die Octava Duplici pariter mi

nore, seu concurrente, seu postridiè occurrente, ac de die intra Octavam Semiduplici-minore; in Laudibus autem, tam de die Octava, quàm de diebus intra Octayas quascumque, aut alio

Semiduplici quocumque, si occurrat. (Vide tamen quod dictum est suprà, n. 5. ̄) In secundis denique Vesperis fit Commemoratio Festi gradûs cujuslibet inferioris, non excepto Simplici, modò postridiè de eo fiat Officium: itemque, dierum intra Octavas quascumque, aut Se miduplicis alterius cujuscumque, licèt horum die sequenti fiat tantùm Memoria, propter Dominicam quæ occurrat aut Festum Duplex.

18. In primis Vesperis Solemnium minorum fit Commemoratio Semiduplicis-minoris et suprà: in Laudibus, etiam Simplicis, et similiter in secundis Vesperis, licèt de Simplici fiat postridiè tantùm Memoria.

19. In Duplicibus - majoribus et infrà, ac in Dominicis fit Commemoratio cujuscumque Officii gradûs inferioris vel minus digni, quod eà die nec celebrari, nec transferri,nec anticipari debet.

20. A Feria iv. Cinerum inclusivè ad Feriam iv. maj. Hebdomadæ, de Simplicibus et Semiduplicibus minoribus fit tantùm Commemoratio, secundùm Rubricam generalem eorum tamen Lectiones (quamvis proprias habeant) leguntur solummodò in Dominicis, si in iis occurrant, pro ultima Officii Nocturni.

21. Festum Semiduplexmajus et suprà, occurrens in Quadragesima, etiam Pą

troni principalis, anticipabitur ante Feriam iv. Cinerum, si mensibus Februario et Martio eveniat; transfereturautem post Dominicam in Albis, si mense_Aprili eveniat. Similiter Festum Semiduplex-majus et suprà, Occurrens intra Octavam Paschæ, in Vigilia et intra Octavam Pentecostes, transfertur post Octavam. Excipitur Festum Annuntiationis Dominicæ, de quo fiet in Quadragesima, sed sine Octava, modò tamen occurrat ante Dominicam Palmarum: si enim eveniat intra Hebdomadam majorem vel Hebdomadam Paschæ, transferetur in Feriam secundam post Dominicam in Albis; et tunc fiet cum Octava.

22. Quodcumque Festum, quod in Dominicis vel Feriis privilegiatis locum habere non potest, ut dictum est suprà, Cap. VI. n. 1. 2. et 3. et Cap. VII. n. 6. transfertur in proximum diem Festo Semiduplici - majore aut suprà non impeditum. Vide tamen infrà n. 24. A Vesperis Feriæ quartæ post Dominicam Palmarum inclusivè, ad Feriam tertiam Paschæ exclusivè, tam Simplicium quàm Semiduplicium-minorum in his diebus occurrentium, omittitur Commemoratio. Item à primis Vesperis Pentecostes ad Feriam tertiam sequentem exclusive, nulla fit Commemoratio. In ceteris autem

Octavarum Paschæ et Pentecostes Feriis, de Simplici et Semiduplici - minore fit Memoria; de quibus tamen nihil fit in primis Vesperis Dominicæ in Albis et Festi SS. Trinitatis.

[ocr errors]

23. Si contigerit transferri Festum Vigiliam habens tunc fit die proximè sequenti, etiamsi occurrat illo die Festum Semiduplex et suprà, nisi sit Solemne: Quandò autem dies proximè sequens festivatur à populo, aut est Solemne, Festum Vigiliam habens transfertur, secundum generalem Rubricam.

ut

24. Si Festa Conceptionis, Purificationis, et Annuntiationis B. Mariæ Virginis occurrerint in Dominicis privilegiatis, in quibus locum habere non possunt, dictum est suprà, Cap. VI. transferentur in Feriam secundam proximè sequentem, in qua festivabuntur, etiamsi eo die occurrerit alicubi Festum Solemne, de quo fiet primâ die non impeditâ secundùm generalem Rubricam. Similiter, quandò Festum Annuntiationis transferetur post Pascha, festivabitur Ferià secundâ post Dominicam in Albis, quodcumque Festum in ea occurrat, de quod fiet primâ die non impedità.

25. Quandò Festum Nativitatis S. Joannis Baptistæ occurrerit in Festo Corporis Christi, transfertur in sequentem diem, et festivatur. (Hoc ante annum 1886 non

continget; et tunc erit magnum Jubilæum in Ecclesia Primatiali per Triduum, ut jam quartò fuit ultima vice anno 1734.) In illo casu, dies Octava Nativ. S. Joannis B. transfertur in Feriam sextam.

26. Si secunda dies Novembris occurrerit in Dominicâ, Sabbato præcedente in secundis Vesperis Omnium Sanctorum fit Commemoratio Sabbati ante Dominicam occurrentem, cum Oratione ejusdem Dominicæ. In Dominica autem fit Officium de eà, cum Commemoratione de Octava Om. nium Sanctorum; et post secundas Vesperas, dicto ultimo Benedicamus, dicuntur Vesperæ Defunctorum : Feriâ verò secundâ celebratur Commemoratio major omnium Defunctorum; et eò anno omittitur Commemoratio S. Genesii Episc.

27. Si plura Festa transferantur, priùs fit de digniore, et inter plura Duplicia, priùs de majore; alioquin, si sint ejusdem gradûs, de iis fiet eo ordine quo occurrunt in Calendario, exceptis Festis Apostolorum et suprà, quæ aliis inferioris dignitatis, etiam Festis Evangelistarum præferuntur.

28. Si Festum Simplex vel Semiduplex-minus occurrat in die in quo fieri tantùm possit de eo Commemoratio, fit etiam tantùm Commemoratio de eo in Vesperis præcedentis diei, etiamsi

dicantur de Feria: si autemi in die in quo nihil possit fieri de eo, nihil etiam fiet in Vesperis præcedentibus.

29. Cùm Festum habens Octavam tranfertur, non transfertur ejus Octava, sed semper suo die terminatur; ita ut, verbi gratiâ, si aliquo anno Festum celebraretur eo die, qui si non transferretur, esset ejus dies sexta, postridie fieret de die septi ma; sequenti verò die, de die Octava: si verò celebraretur post diem in qua incidit Octava, eo anno nullam haberet Octavam. Excipitur Festtum Annuntiationis Dominicæ, quòd, cùm transfertur post Pascha, ut dictum est suprà n. 21. Octavam habet integram.

30. De diebus intra Octavas quæ celebrantur in Adventu, dictum est suprà, Cap. de Octavis, in fine.

PARS SECUNDA. De Horis Officii. Fficium est Nocturnum vel Diurnum.

Off

1. Officium Nocturnum quod etiam Vigiliarum nomine nuncupatur,institutum est ut celebretur ad exemplum Davidis, qui medià nocte surgebat ad confitendum nomini Domini: nunc quia in plerisque locis ex consensu Ecclesiæ manè persolvitur, dicitur vulgato nomine Matutinum.

2. Officium Diurnum (sic nuncupatum, quòd per diem celebrari soleat, ad exem

« PoprzedniaDalej »