Obrazy na stronie
PDF
ePub

Visitáre pupillos et viduas in tribulatióne eórum : et immaculátum se custodire ab hoc século.

B. Super cœlos, Deus, et super omnem terram glória tua. Allelúia; * Ut liberentur dilecti tui. Allelúia, allel. . Ego te clarificávi super terram: manifestávi nomen tuum hominibus; * Ut. Ps. 107. Joan. 17. Lectio iij. Cap. 2.

nomen quod invocátum est super vos?

R. Dómine, qui sperant in te, in æternum exultábunt. Allelúia : Et habitábis in eis, et † Gloriabuntur in te. Allelúia, allelúia. . Ego claritátem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum sicut et nos; ego in eis, et tu in me : * Et. Glória Patri. † Gloriabuntur. Ps. 5. Joan. 17.

Ad Benedictus. Ant. 7. d.

Ratres mei, nolíte in Regenerávit nos Deus in

habére fidem Dómini nostri Jesu Christi glóriæ. Etenim si introíerit in conventum vestrum vir áureum ánnulum habens in veste cándida: introíerit autem et pauper in sordido hábitu; et intendátis in eum qui indútus est veste præclarâ, et dixéritis ei Tu sede hic bene; páuperi autem dicátis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meórum: nonne judicátis apud vosmetipsos; et facti estis júdices cogitatiónum iniquárum? Audíte, fratres mei dilectíssimi. Nonne Deus elégit páuperes in hoc mundo, dívites in fide; et hærédes regni quod repromísit Deus diligéntibus se? Vos autem exhonorastis páuperem. Nonne dívites per potentiam ópprimunt vos; et ipsi trahunt vos ad judícia? Nonne ipsi blasphemant bonum

per resurrectio

nem Jesu Christi ex mórtuis, in hæreditátem incorruptíbilem. Alleluia. 1. Petr. 1.

Ad Magníficat. Ant. 3. a. Adhuc multa hábeo vobis dícere; sed non potestis portáre modò: cùm autem vénerit ille Spíritus veritátis, docébit vos omnem veritátem. Allelúia. Joan. 16. FERIA TERTIA.

AD NOCTURNUM. Psalmi. Dómine, quis habitábit, 52. Cœli enarrant, 52. Lex Dómini immaculáta, 52.

Lectio j. De Epístola Cathólica beáti Jacóbi Apóstoli. C. 2. Ilegem perficitis regálem

secundum Scriptúras; Diliges próximum tuum sicut teipsum : bene fácitis. Si autem persónas accipitis, peccátum operámini : redargúti à lege quasi trans

gressóres. Quicumque autem totam legem serváverit; offendat autem in uno ; factus est ómnium reus. Qui enim dixit; Non mocháberis dixit et, Non occídes. Quòd si non mœcháberis; occídes autem factus es transgressor legis. Sic loquímini, et sic fácite: sicut per legem libertátis incipientes judicári. Judícium im sine misericórdia illi qui non misericórdiam: superexaltat autem iceri córdia judícium.

R. Cantáte Dómino, omnis terra annuntiáte ex die in diem salutáre ejus :

* Narráte in géntibus gló

riam ejus. Allelúia, allel. . Nunc clarificátus est Fílius hóminis, et Deus clarificátus est in eo: * Narráte. 1. Paral. 16. Joan. 13.

[ocr errors]

Lectio ij.

Uid próderit, fratres mei; si fidem quis dicat se habére, ópera autem non habeat? Numquid póterit fides salvare eum? Si autem frater et soror nudi sint, at indígeant victu quotidiáno ; dicat autem áliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacímini, et saturámini; non dederitis autem eis quæ necessária sunt córpori, quid próderit? Sic et fides; si non hábeat ópera : mórtua est in semetipsa. Sed dicet quis; Tu fidem habes : et ego

ópera hábeo; ostende mihi fidem tuam sine opéribus: et ego ostendam tibi ex opéribus fidem meam. Tu credis quóniam unus est Deus; Bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt.

R. Salvum fecit Dóminus Christum suum, allelúia: Exáudiet illum de cœlo sancto suo, allelúia : in potentátibus salus déxteræ ejus. Allelúia, allelúia. . Deus clarificábit eum in semetipso, et contínuo clarificábit : * Exáudiet. Ps. 19. Joan. 13.

[ocr errors]

Lectio iij.

Is autem scire, ô homo inánis; quóniam fides sine opéribus mórtua est? Abraham pater noster nonne ex opéribus justificátus est; ófferens Isaac filium suum super altáre? Vides quóniam fides. cooperabátur opéribus illíus : et ex opéribus fides consummáta est. Et suppléta est Scriptúra, dicens: Crédidit Abraham Deo; et reputátum est illi ad justítiam et amícus Dei appellátus est. Vidétis quóniam ex opéribus justificátur homo; et non ex fide tantùm? Similiter et Rahab méretrix ; nonne ex opéribus justificáta est, suscípiens núntios, et álià viâ ejíciens? Sicut enim corpus sine spíritu mórtuum

est ita et fides sine opéribus mórtua est.

*

R. Magna est glória ejus in salutári tuo glóriam et magnum decórem impónes super eum ; Quóniam dabis eum, Dómine; in benedictiónem in séculum séculi. Allelúia, allel. . Dómino nostro et Salvatóri Jesu Christo glória, et nunc, et in diem æternitátis: Amen. * Quóniam. Glória Patri. *Quóniam. Ps. 20. 2. Petr. 3. Ad Benedictus. Ant. 4. E. Si commórtui sumus Chrioto, et convivémus si sustinébimus, et conregnábimus. Allel. 2. Timoth. 2.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

E

R. Consurge, 375.

Lectio Ce quantus ignis quàm magnam sylvam incendit! Et lingua ignis est, univérsitas iniquitátis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ máculat totum corpus; et inflammat rotam nativitátis nostræ : inflammáta à gehenna. Omnis enim natúra bestiárum, et vólucrum et serpéntium et ceterórum doman

tur, et dómita sunt à natúra humána; linguam autem nullus hóminum domáre potest inquiétum malum, plena veneno mortífero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus hómines qui ad similitúdinem Dei facti sunt. Ex ipso ore procédit benedictio, et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fíeri. Numquid fons de eódem foramine emánat dulcem et amáram aquam ? Numquid potest, fratres mei, ficus uvas fácere; aut

vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest fácere aquam. . Super cœlos, 376. Lectio iij.

Ο

Uis sápiens et disciplinátus inter vos? Ostendat ex bona conversatióne operatiónem suam in mansuetudine sapiéntiæ. Quòd si zelum amárum habétis, et contentiónes sint in córdibus vestris : nolíte gloriári, et mendáces esse adversùs veritátem; non est enim ista sapiéntia desursùm descendens : sed terréna, animális, diabólica. Ubi enim zelus et conténtio: ibi inconstántia et omne opus pravum. Quæ autem desursum est sapiéntia, primùm quidem pudíca est; deindè pacífica, modesta, suadíbilis bonis conséntiens, plena misericórdiâ et frúctibus bonis non júdicans sine simulatióne. Fructus autem justítiæ in pace seminátur : faciéntibus pacem.

[ocr errors]
[ocr errors]

. Dómine, qui sperant in te, 376.

Ad Benedictus. Ant. 1. g. Qui suscitávit Jesum Christum à mortuis, vivificábit et mortália córpora vestra, propter inhabitantem Spíritum ejus in vobis. Allelúia. Rom. 8.

Ad Magníficat. Ant. 1. f. Ille me clarificábit; quia de meo accipiet, et annuntiábit vobis. Allel. Joan. 16.

FERIA QUINTA.

AD NOCTURNUM. Psalm. Exáudiat, 86. Exultáte, 87. Beáta gens, 87. Lectio j.

De Epístola Cathólica beáti Jacóbi Apóstoli. C. 4. Nde bella,

UNde

:

et lites in

vobis? Nonne hinc ? ex concupiscéntiis vestris quæ militant in membris vestris? Concupiscitis, et non habétis occíditis, et zelátis, et non potestis adipisci; litigátis, et belligerátis et non habétis, propter quod non postulátis. Pétitis, et non accípitis; eò quòd malè petátis : ut in concupiscentiis vestris insumátis. Adúlteri;

nescítis quia amicitia hujus mundi, inimíca est Dei? Quicumque ergo volúerit amicus esse séculi hujus : inimícus Dei constituitur. R. Cantáte Dómino, 377. Lectio ij.

AN putátis quia inaniter Scriptúra dicat; Ad invídiam concupiscit spíritus qui hábitat in vobis? Majórem autem dat grátiam. Propter quod dicit; Deus superbis resistit: humilibus autem dat grátiam. Súbditi ergo estóte Deo; resistite autem diábolo et fúgiet à vobis. Appropinquáte Deo : et appropinquabit vobis. Emundáte manus, peccatóres et purificáte corda, dúplices ánimo. Míseri es

tóte et lugéte, et ploráte. Risus vester in luctum convertátur et gaudium in mærórem. Humiliámini in conspectu Dómini: et exaltábit vos.

R. Salvum fecit Dóminus, 377.

Lectio iij. Olíte detráhere altérutrum, fratres. Qui détrahit fratri, aut qui júdicat fratrem suum; détrahit legi et júdicat legem. Si autem júdicas legem; non es factor legis sed judex. Unus est legislátor et judex: qui potest pérdere et liberáre. Tu autem quis es, qui júdicas próximum? Ecce nunc qui dicitis. Hódiè, aut crástino íbimus in illam civitátem; et faciémus ibi quidem annum, et mercábimur, et lucrum faciémus: qui ignorátis quid erit in crástino. Quæ est enim vita vestra? Vapor est ad módicum parens et deinceps exterminábitur; pro eo ut dicátis : Si Dóminus volúerit; et, Si vixérimus: faciémus hoc, aut illud. Nunc autem exultátis in supérbiis vestris. Omnis exultátio talis maligna est. Scienti ígitur bonum fácere, et non facienti peccátum est illi.

R. Magna est, 378. Kid Benedictus. Ant. 1.g. Baptizabimini Spíritu sancto non post multos hos dies. Allelúia. Act. 1.

Ad Magníficat. Ant. 3. c. Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt: proptereà dixi quia de meo accipiet. Allelúia. Joan. 16.

FERIA SEXTA. AD NOCTURNUM. Psalm. Quid gloriáris, 102. Exaudi, Deus, 103. Vésperè et manè, 103. Lectio j. De Epístola Cathólica beáti Jacóbi Apóstoli. C. 5. Gite nunc, dívites in

misériis vestris quæ advénient vobis. Divítiæ vestræ putrefactæ sunt: et vestimenta vestra à tíneis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum æruginávit; et ærúgo eórum in testimónium vobis erit : et manducábit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novíssimis diébus. Ecce merces operariórum qui messuérunt regiónes vestras, quæ fraudáta est à vobis, clamat: et clamor eórum in aures Dómini sábaoth introívit. Epuláti estis super terram: et in luxúriis enutristis corda vestra in die occisiónis. Addixistis et occidistis justum

et non réstitit vobis. R. Consurge, 375. Lectio ij. Pants, usque ad adAtientes ígitur estóte,

ventum Dómini. Ecce agricola expectat pretiósum

« PoprzedniaDalej »