Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors]

per terram sitis, et imá ginem mortis ; per terram in qua non ambulávit vir, neque habitávit homo? Et induxi vos in terram Carméli ut comederétis fructum ejus, et óptima illíns; et ingressi contaminastis terram meam : et hæreditátem meam posuistis in abominatiónem, Sacerdótes non dixérunt; Ubi est Dóminus? et tenentes legem nesciérunt me et pastóres prævaricáti sunt in me; et Prophétæ prophetavé runt in Baal: et idóla secúti sunt. Proptéreà adhuc judício contendam vobiscum, ait Dóminus; et cum filiis vestris disceptabo.

Jerúsalem.

. Sument filii Israel de sánguine agni, ac ponent super utrumque postem, et in superlimináribus domórum: Erit autem sanguis in signum, nec erit plaga disperdens. V. Justificáti in sánguine Christi, salvi érimus ab ira per ipsum : Erit. Exod. 12, Rom. 5.

Lectio iij. Ransíte ad insulas Ce

Tan

:

thim et vidéte; et in Cedar míttite, et consideráte vehementer: et vidé te si factum est hujuscémodi, si mutávit gens deos suos; et certè ipsi non sunt dii: pópulus verò meus mutávit glóriam suam in idólum. Obstupéscite, cœli, super hoc et portæ ejus, desolámini vehementer, dicit Dóminus. Duo enim mala fecit pópulus meus ; me dereliquérunt fontem aquæ vivæ : et fodérunt sibi cisternas, cisternas dissipátas, quæ continére non valent aquas. Numquid servus est Israel, aut vernáculus ? Quare ergo factus est in prædam? Super eum rugiérunt leónes, et dedérunt vocem suam; posuérunt terram ejus in solitúdinem civitátes ejus exustæ sunt, et non est qui hábitet in eis. Fílii quoque Mémpheos etTaphnes cons tupravérunt te usque ad vérticem. Numquid non istud factum est tibi; quia dereliquisti Dóminum Deum tuum eo témpore quo du◄ cébat te per viam ?

:

[blocks in formation]

eum, et interfícient eum. #. Sicut ovis ad occisiónem ducétur; et non apériet os suum. * Illúdent ei. Marc. 10. Is. 53.

Ab hac die ad Pascha, in omni Officio de Temp.omittitur Glória Pátri in Responsoriis.

IN

quóniam multiplicáti sunt, et ódio iníquo odérunt me. * Custódi, Dómine, ánimam meam, et érue me. . Odérunt et me et Patrem meum, ut adimpleátur sermo qui in lege eórum scriptus est : Quia ódio habuerunt me gratis. Custódi. Ps. 24. Joan. 15.

Lectio v.

Emo est

NEmo

dilectíssimi,

:

cui per conditiónem témporis societas hujus glóriæ denegétur tanquàm tranquillitas pacis vácua sit occasióne virtútis. Apóstolus enim prædicat, dicens Omnes qui piè volunt vívere in Christo, persecutiónem patientur ; et ideò nunquam deest tribulátio persecutiónis: si nunquam desit observántia pietátis. Dóminus ipse in exhortatiónibus suis dicit; Qui non áccipit crucem suam et séquitur me: non est me dignus. Nec dubitáre debemus hanc vocem non solùm ad discípulos Christi; sed ad cunctos fidéles, totamque Ecclésiam pertinére : " quæ salutáre suum in his qui aderant, universáliter audiébat.

IN II. NOCTURNO. Lectio iv. Sermo sancti Leónis Papæ. De Quadrag. 9. C. 1. N ómnibus, dilectíssimi, solemnitátibus christiánis, non ignorámus Paschále sacramentum esse præcipuum. Cui condignè et cóngruè suscipiendo totíus quidem nos temporis institúta præformant; sed devotiónem nostram præsentes vel máximè dies éxigunt: quos illi sublimíssimo divínæ misericórdiæ sacramento scimus esse contiguos. In quibus méritò à sanctis Apóstolis per doctrínam Spíritus sancti majóra sunt ordináta jejúnia; ut per commúne consórtium crucis Christi étiam nos áliquid in eo quod propter nos gessit agerémus, sicut Apóstolus ait: Si compátimur, et conglorificábimur. Certa atque secúra est expectátio promissæ beatitúdinis: ubi est participátio Domínica passiónis. Tu autem.

Réspice inimícos meos,

*

R. Deus meus es tu : Ne discesseris à me, quóniam tribulátio próxima est; quóniam non est qui adjuvet. . Venit hora; ecce Fílius hóminis tradétur in manus peccatórum : * Ne discesseris. Ps. 21. Marc. 14.

Lectio vj.
Icut ergo totíus est tém-

[ocr errors]

poris piè vívere, ita totíus est témporis crucem ferre; quæ méritò unicuíque sua dícitur : quia própriis modis atque mensúris ab unoquoque tolerátur. Unum nomen est persecutiónis: sed non una est causa certaminis; et plus plerumquè perículi est in insidiatóre occulto: quàm in hoste manifesto. Beátus Job alternántibus bonis ac malis mundi hujus erudítus : piè veraciterque dicébat ; Nonne tentátio est vita hóminis super terram? Quóniam non solis dolóribus córporis atque supplíciis ánima fidélis impetítur ; verùm étiam, salvà incolumitáte membrórum, gravi morbo urgétur : si carnis voluptáte mollitur. Sed cùm caro concupiscit adversùs spíritum, et spíritus adversùs carnem præsidio crucis mens rationalis instrúitur; nec cupiditátibus nóxiis illecta consentit: quóniam continéntiæ clavis et Dei timóre transfígitur.

R. Dómine, ne elongáveris auxílium tuum à me : * Ad defensiónem meam cónspice. . Nunc ánima mea turbáta est. Et quid dicam? Pater, salvífica me ex hac hora : *Ad defensiónem meam conspice. Ps, 21, Joan, 12,

IN III. NOCTURNO:
Lectio vij.

Lectio sancti Evangélii :
secundùm Joannem.
Cap. 8.

IN

N illo témpore : Dixit Jesus turbis Judæórum. Quis ex vobis árguet me de peccáto? Si veritátem dico vobis ; quare non créditis mihi? Et réliqua.

Homília sancti Gregórii

Рарӕ.
Homil. 18. in Evang. habita
in Basilica S. Petri,
Dom. Pass. n. 1.

Pensáte, fratres caríssi-
mi, mansuetúdinem Dei.
Relaxáre peccáta vénerat,
et dicébat; Quis ex vobis
árguet me de peccáto? Non
dedignátur ex ratióne ostén-
dere se peccatórem non
esse: qui ex virtúte divini-
tátis póterat peccatóres jus-
tificáre. Sed terribile est
valdè quod súbditur : Qui
ex Deo est, verba Dei au-
dit; proptéreà vos non au-
dítis: quia ex Deo non estis.
Si enim ipse verba Dei au-
dit qui ex Deo est: et au-
díre verba ejus non potest
quisquis ex illo non est;
intérroget se unusquisque si
verba Dei in aure cordis
pércipit : et intélliget unde
sit. Cœlestem pátriam desi-
deráre Véritas jubet; car-
nis desidéria contérere :
mundi glóriam declináre ;
aliéna non appétere : pró-

pria largíre. Penset ergo apud se unusquisque vestrùm; si hæc vox Dei in cordis ejus aure conváluit: et quia jam ex Deo sit, agnoscit.

. Quis ex vobis árguet me de peccáto? * Si veritátem dico vobis, quare non créditis mihi? . Quare detraxistis 'sermónibus veritátis, cùm è vobis nullus sit qui possit arguere me? * Si veritátem dico. Joan. 8. Job, 6.

Lectio viij.

Go dæmónium non há

Ebed In quibus verbis

quid áliud nisi supérbia nostra confúnditur? Quæ si exagitáta vel léviter fúerit: atrocióres injúrias reddit, quàm accéperat; facit mala, quæ potest: minátur et quæ fácere non potest. Ecce injúriam suscipiens Dóminus non iráscitur : non contumeliósa verba respondet. Qui si eisdem ista dicéntibus respondére voluisset Dæmónium vos habétis verum profectò diceret; quia nisi impléti essent dæmónio tam perversa de Deo loqui non possent. Sed acceptâ injúrià, étiam quod verum erat dícere Véritas noluit; ne non dixisse veritátem : sed provocátus contuméliam reddidisse vidéretur. Ex qua re quid nobis innúitur nisi ut eo témpore quo à

[ocr errors]

próximis ex falsitáte contumélias accípimus : eórum étiam vera mala taceamus; ne ministérium justæ correptiónis in arma vertámus furóris?

B. Qui ex Deo est, verba Dei audit: * Proptéreà vos non audítis, quia ex Deo non estis. . Misit Dóminus ad vos omnes servos suos Prophétas, et non audistis? * Proptereà vos non audítis. Joan. 8. Jerem. 25.

Lectio ix.

Szelo uritur, sæpè à praEd quia quisquis Dei

vis hominibus dehonestátur : in semetipso nobis Dóminus patiéntiæ præbuit exemplum qui ait; Sed honorífico Patrem meum : et vos inhonorastis me. Sed quid nobis ad ista faciendum sit, adhuc exemplo nos ádmonet, cùm subjungit; Ego autem non quæro glóriam meam : est qui quærat, et júdicet. Scimus certè quòd scriptum est : Quia Pater omne judícium dedit Fílio; et tamen ecce idem Filius injúrias accipiens : glóriam suam non quærit. Illátas contumélias Patris judicio reservat; ut nobis profectò insínuet quantùm nos esse patientes debemus: dum se adhuc ulcisci non vult, et ipse qui júdicat.

R. Judæi dixérunt Jesu :

Nonne bene dicimus nos

[ocr errors]
[blocks in formation]

rem. 6.

Ant. 6. F. Ecce verbum Dómini factum est eis in oppróbrium idcircò laborávi sústinens. Jerem. 6.

Ant. 8. G. Omnes subsannant me; quia jam olim loquor vocíferans iniquitátem. Jerem. 20.

Ant. 7. b. Dixérunt: Veníte, percutiamus eum linguâ, et non attendamus ad universos sermónes ejus. Jerem. 18.

Ant. 3. a. Vidisti, Dómine, omnem furórem, universas cogitatiónes eórum adversùm me. Thren. 3. Capitulum. Jerem. 20.

[blocks in formation]

cipiátur, et prævaleámus adversus eum, et consequámur ultiónem ex eo: Dóminus autem mecum est quasi bellátor fortis. Hymnus, Dum, Christe, ut infrà, 249..

. Intende ánimæ meæ, et líbera eam: R. Propter inimícos meos éripe ine. Ps. 68.

Ad Benedictus. Ant. 8. G. Dixit Jesus : Ego non quæro glóriam meam; est qui quærat, et júdicet. Joan. 8.

[ocr errors]

Oratio.

qui per Unigénitum tuum passum et humiliátum usque ad mortem antíqui hostis contrivisti supérbiam; da fidélibus tuis, et quæ ipse propter nos pértulit, dignè recólere et adversa ómnia ejus exemplo patienter toleráre. Qui tecum vivit.

AD PRIMAM. Ant. 1. D. Amen, amen dico vobis; si quis sermó nem meum serváverit mortem non vidébit in æternum. Joan. 8.

In B. br. . Qui passus es * pro nobis. I. Petr. 2. Non dicitur Glória Patri. AD TERTIAM.

[ocr errors]

Ant. 6. F. Dixérunt Judæi: Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mórtuus est? et Prophétæ mórtui sunt. Quem te ipsum facis? Joan. 8.

« PoprzedniaDalej »