Obrazy na stronie
PDF
ePub

si proprium non habeatur ; si autem adsit proprium • dicitur et per Octavam, quandò fit de ea.

4. Officium Solemne-minus fit in Dominica sanctissimæ Trinitatis, in Festo Patroni secundarii, et in Festis in quibus in Calendario apponitur hæc vox Solemneminus.

5. Officium illud fit ut Solemne-majus, præter id quod sequitur. In Festis quæ non sunt Domini aut Beatæ M. Virginis, Psalmi feriales dicuntur in toto Officio, nisi aliter notetur. Sed nihilo minus Capitulum de Dominica dicitur ad Primam et

ad Completorium post II. Vesperas. Ad Completorium utrumque Antiphonæ ut in Psalterio dicuntur, nisi intra Octavas Festorum Domini Occurrant. Excipiuntur Festa Domini, in quibus ad Completorium, sicut in Solemnibus majoribus, duæ sunt Antiphona propriæ,una scilicet ad Psalmos, altera ad Canticum Nunc dimittis præterquàm in Circumcisione,quæ, cum sit Octava Natalis Domini, habet ad Completotorium Antiphonas de Natali. Excipitur etiam Festum Nativitatis Beatæ M. Virginis, quod in tota Diœcesi cum Octava celebratur, et in quo duæ sunt ad Completorium Antiphonæ propriæ, quæ et per Octavam dicuntur, quandò fit de ea.

I.

CAPUT III.

De Officio Duplici.

OF

Fficium Duplex aliud majus : aliud minus. 2. Duplex-majus fit in Feriis ij. Paschæ et Pentecostes, Dominicâ in Albis, in Festo Sancti cujus habentur insignes Reliquiæ cum concursupopuli (modò non sint de iis de quibus infrà, Cap. 5. n. 1.) in die Octava ipsius diei Dedicationis Eccelsiæ, et in diebus in quibus in Calendario apponitur hæc vox Duplex-majus.

3. Officium Duplex-majus fit ut Solemne-minus, præter id quod sequitur. Ad Completorium utrumque, etiam in Festis Domini, Antiphone dicuntur de Psalterio, nisi dicendæ sint Antiphonæ de Octava Festorum Domini simul occurrente. In toto Officio dicuntur semper Psalmi feriales, nisi sit Dominica; exceptis Feriis II. hebdomad. Pascha et Pentecostes. Invitatorium non dicitur integrum, nisi semel ante et semel post primum Versum Psalmi Venite, et semel post Gloria Patri cum Sicut erat: post alios autem Versus resumitur tantùm à reclamatione, seu à medio quod designatur eer Asteriscum *. Ad Primam et ad Completorium Capitulum de Feria, nisi hæc Festa in Dominicam inciderint. In Responsoriis denique brevibus Horarum, extra Tempus Paschale, non

dicitur Alleluia, nisi aliter notetur.

4. Duplex-minus fit in die Octava Ascensionis, Festi Corporis Christi, Anniversarii Dedicationis Ecclesiæ, Patroni primarii, seu Titularis Ecclesiæ, vel S. Institutoris in proprio Ordine, et in diebus in quibus in Calendario apponitur hæc vox, Duplex-minus.

5. Officium Duplex-minus fit ut Duplex majus, nec differt, nisi quoad ritum exteriorem, scilicet pulsationem Campanarum ornamenta, numerum cereorum, et cantum certarum partium Officii, qui diversus in Graduali et Antiphonario pro Duplicibus-majoribus etDuplicibus minoribus assignatur; et certa privilegia de quibus infrà, ubi de Occurrentia et Concurrentia Officii dicetur.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

3. Semiduplex-minus fit in diebus intra Octavas Ascensionis, Corporis Christi, Anniversarii Dedicationis Ecclesiæ, Patroni primarii S. Institutoris in proprio Ordine, et in diebus in quibus apponitur in Calendario hæc vox, Semiduplex-minus.

4. Inter Semiduplex-majus et Semiduplex-minus hæc est differentia: Semiduplex majus quandò contingit die impedito, transfertur vel anticipatur, gaudetque privilegiis de quibus infra, ubi de Occurrentia et Concurrentia. Semiduplexminus autem non transfertur nec anticipatur, sed de eo fit ipso die quo cadit: vel si eodem die fieri debeat Officium de digniori, tunc de Festo Semiduplici-minore fit solùm Commemoratio, si solemnitas diei patitur fieri Commemorationem; alioquin omninò omittitur, ut fusius dicetur Capite de Occurrentia Officii.

sive majoris sive minoris fit

5. Officium Semiduplicis

ut sequitur,

6. Incipit illud Officium die præcedenti à Capitulo Vesperarum inclusivè.

7.Ad Completorium, Psalmi, Antiphonæ, et Capitu, lum de Psalterio, nisi fiat de die intra Octavam Antiphonas proprias habente, aut nisi intra Octavas Festorum Domini occurrant, Cetera de Psalterio.

8. Ad Officium Noctis, Invitatorium dicitur, ut suprà

2

in Officio Duplici, Cap. III.

n. 3.

9. Extra Tempus Paschale, Nocturnum quod unicum est, novem Psalmos habet sub tribus Antiphonis, id est, tres Psalmos sub unaquaque Antiphona, Versiculum, tres Lectiones, et tria Responsoria. Psalmi de Feria sumuntur ut in Psalterio: Antiphonæ, Versiculus et Responsoria sumuntur de Proprio; vel, si desit, de Communi Sanctorum, hoc ordine, Feriâ ij. et v. de primo Nocturno; Feriâ iij. et vj. de secundo Nocturno; Feriâ iv. et Sabbato de tertio Nocturno. Lectiones verò ordinantur ut in tertia Par

te, Capite VIII. de Lectionibus.Et non dicitur Te Deum. 10. Tempore Paschali constat Nocturnum tribus Psalmis sub una Antiphona; iique dicuntur secundùm Feriam, ut notatur in Proprio de Tempore.

11. Ad Laudes et Horas omnia dicuntur ut in Officio Duplici.

12. Habet secundas Vesperas, nisi ob concurrentiam alterius Festi aliter fieri debeat.

13. Completorium dicitur ut post primas Vesperas.

CAPUT V.
De Officio Festi Simplicis.

Fficium tanquam Festi "Simplicis at quando

ita notatur in Proprio Sanctorum, vel aliàs) in Festo

Sancti de quo habentur Reliquiæ minùs insignes, (modò tamen non sint de iis quibus ad libitum nomen imponitur, ut sæpè fit Corporibus, Ossibusve, quæ è sacris Romæ aut Coloniæ Cæmeteriis eruuntur; de iis enim nullum unquam Ófficium, aut Commemoratio fieri licet;) et in Festis in quibus apponitur in Calendario hæc vox, Simplex.

2. De his ut de Semiduplicibus-minoribus generalis regula est, ea nunquam transferri, sed semper fieri ipso die quo cadunt; nisi contingat eodem die fieri de Festo Semiduplici minore, aut suprà, vel de die Semiduplici-minore intra Octavam, vel de Dominica anticipata, vel de beata Maria in Sabbato, vel de Vigilia aut de Feria majore: tunc enim de Simplici fit tantùm Commemoratio; alioquin omninò omittitur.

3. Cetera in Festo Simplici fiunt ut in Semiduplici-minore, exceptis quæ sequuntur.

4. De Simplici Festo fit tantùm à Capitulo inclusivè Vesperarum præcedentis diei; et terminatur ad Nonam inclusivė.

5. Ad Vesperas et ad Laudes dicuntur Suffragia; ad Completorium et Primam, Preces. Quæ sint autem Suffragia, seu Commemorationes communes, quæ pro di

versitate Temporum occur

runt faciendæ, vide infrà Cap. XI. num. 5, 6 et 7.

6. Ad Officium Noctis, quod aliàs fit ut Semiduplexminus, Lectiones duæ priores de Scriptura occurrente; unica tantùm de Festo, omni Tempore dicitur. Non dicitur Te Deum.

7. Ad Laudes Matutinas, Psalmi Feriales sub una Antiphona dicuntur, quæ propria est, vel quarta de Laudibus in Proprio, vel in Communi Sanctorum.

CAPUT V I.

De Dominicis.

et per annum vocantur, ef cedunt Festo non solum Solemni-minori et suprà, sed et Duplicibus-majoribus. Si ergo in hisce Dominicis occurrat Festum Duplex-majus, fiet de illo cum Commemoratione Dominicæ in utrisque Vesperis et Laudibus ; et in Officio Nocturno, ultima Lectio legetur de Homilia Dominicæ.

6. Officium Dominicæ fit ritu Duplici-minore nisi contingat illud anticipari, ut dicetur infrà; ac proinde habet primas et secundas

Ominicæ omnes in Vesperas. Ad utrumque

D quatuor classes divi- Completorium et ad Primant

duntur. Prima classis est earum quæ excludunt quæcumque Festa, etiam Solemnia-maxima; et sunt undecim sequentes: prima Adventûs, prima, secunda, tertia et quarta Quadragesimæ, Passionis, Palmarum, Paschæ, et in Albis, Pentecostes, et Trinitatis.

2. Secunda earum est quæ sola solemnia-maxima admittunt, cetera excludunt; et sunt tres sequentes: secunda, tertia et quarta Adventûs.

3. Tertia earum quæ Solemnia-maxima et majora admittunt, cetera excludunt; et sunt tres sequentes: Septuagesimæ, Sexagesimæ et Quinquagesimæ.

4.Dominicæ omnes supra'dictæ dicuntur Privilegiata. 5. Quarta classis continet ceteras anni Dominicas, quæ Dominicæ communes

non dicuntur Preces ; et cetera observantur quæ observari debent in Officio Duplici-minore.

7. Dominica numquam dimidiat Vesperas ; et ideò, si in Sabbato Officium fiat de Sancto cujus Festum est Duplex-minus, Vesperæ erunt integræ de Dominica sequenti cum Commemoratione de Festo illo Duplici-minore, Similiter, si Ferià secundâ fieri debeat de Duplici-minore, Vesperæ in ipsa Dominica eruntintegræ de Dominica: quod ipsum servatur, etiam quandò Officium Duplex-minus transfertur à Dominica in Feriam secundam ; secùs autem fit, si concurrat Festum aliquod Duplex-majus, aut suprà.

8. Officium Noctis ut in ceteris Duplicibus-minoribus, extra Tempus Paschale, tres Nocturnos habet; Tempore

verò Paschali unum, cum ritu proprio Antiphonarum, qui loco suo notatur. Cetera ut in Duplici-minore servantur. Dicitur Te Deum, exceptis Dominicis à Septuagesima ad Pascha et adventus. 9.Dominicale Officium nec transfertur, nec omninò omittitur, nisi in quibusdam casibus de quibus dicetur posteà. Sed si in Dominicam inciderit Festum cui secundùm regulas supradictas Of ficium Dominicæ cedere debeat, fiet Commemoratio Dominicæ in utrisque Vesperis et Laudibus, et in Officio Nocturno ultima Lectio fegetur de Homilia Dominicæ.

10. Si Vigiliæ Natalis Domini et Epiphaniæ in Dominicam inciderint, fiet ut in propriis locis notatur.

11. Si Festa sancti Stephani, sancti Joannis Evangelistæ, aut sanctorum Innocentium in Dominicam inciderint, omittetur Officium Dominicæ, de quo fiet tantùm Commemor. ad Noct. Laudes et Vesp. secùs verò, fiet Officium Dominicæ ut in proprio loco notatur.

[ocr errors]

12. Nihil etiam fit de Dominica ipsis diebus Nativitatis Domini, Circumcisionis et Epiphaniæ occurrente : pro Dominica verò inter Circumcisionem et Epiphaniam ponitur Officium, de quo fit secundum regulas Occurrentiæ, ut in proprio loco notatur.

13. Intra Octavas Festo

rum Domini, scilicet Nativitatis, Epiphaniæ, Ascensionis, et Corporis Christi, Officium fit de Dominica occur. ut in propriis locis notatur; et in his Dominicis nulla fit Commemoratio de Octava, nisi de Nativitate et Epiphania Domini.

14. Intra alias verò Octavas (nisi aliter in quibusdam notetur) totum Officium fit de Dominica occurrente, ut in Psalterio et Proprio de Tempore, cum Commemoratione Octavæ.

15. Ita assignantur Officia sex Dominicarum inter Epiphaniam et Septuagesimam, et viginti-quatuor inter Pentecosten et Adventum, ut si aliqua earum non possint celebrari suo loco, transponantur ab uno tempore ad aliud. Quæ igitur interdum propter occursum Septuagesimæ celebranda supersunt, ponuntur post vigesimam-tertiam post Pentecosten, ut notatur proprio loco. Contingit autem aliquandò, ut unum ex his Officiis nec etiam ante ultimam Dominicam post. Pentec.locum habere possit; tunc Officium Dominicæ in quam inciderit Septuagesima, anticipabitur ac ponetur Sabbato ante Septuagesimam, ubi fiet ritu simplici, hoc modo: Officium erit de Sabbato, ut in Psalterio; et in eo, omissis Lectionibus ipsius Sabbati, prima et secunda lection. erunt de I. Noct. Dominicæ (duabus ultimis in unam

« PoprzedniaDalej »