Obrazy na stronie
PDF
ePub

contractis ) Gum duobus prioribus R. de eodem Noct. Tertia lectio de Homilia ejusdem Dominicæ cum R. sequenti, cui additur Gloria Patri. De eadem Dominica sumentur Ant. ad Benedictus et Oratio ad Laudes et ad Horas. Cetera de Officio Sabbati, ut in Psalterio. Idem fit de Officio Dominicæ vigesimæ secundæ post Pentecosten, quandò accidit die xiij. vel xiv. Novembris; tunc enim Sabbato præcedenti ponitur Officium prædictæ Domi

nicæ eodem ritu celebrandum. Si autem præfato Sabbato occurrat Festum Semiduplex-minus aut suprà, omissâ Scripturâ occurrente, legetur de Scriptura psædictæ Dominicæ, de qua fiet tantùm commem. ad Nocturnum per ejusdem Homiliam, (duabus Festi Semi- dupl. lectionibus in

nuam

contractis et ad Laudes per Ant. ad Benedictus, Versiculum et Orationem. De Simplici fit tantùm commem. ad Laudes.

[subsumed][ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

4. Hæ regulæ per totum annum servandæ in omni

Officio Feriali. Sunt verò quædam aliæ, quæ servantur pro diversitateFeriarum.

5. Feriæ aliæ sunt majores, alia minores; et inter majores aliæ sunt privilegiatæ, aliæ non privilegiatæ.

6. Feriæ majores privilegiatæ sunt Vigili Natalis Domini, Feria iv. Cinerum, Feriæ omnes à Dominica Palmarum usque ad Dominicam in Albis inclusivè, et à Vigilia Pentecostes inclusivè usque ad Dominicam sanctissimæ Trinitatis. Horum dierum seu Feriarum Officium nulli cedit Officio, ne quidem Solemni; et in his diebus Officium ordina

tur, ut in proprio loco no

tatur.

7. Feriæ majores non privilegiatæ, sunt Feriæ Adventûs, et Quadragesimæ, Feriæ Rogationum, Feria vj. post Octavam Ascensionis Domini, Feriæ Quatuor Temporum, et omnes Vigiliæ, præter suprà dictas. Hæ Feriæ non cedunt nisi Officio Semiduplici-minori aut superiori; et si de iis non fiat Officium propter Festum occurrens, fit de iis Commemoratio in Officio Nocturno, si habeant Evangelium proprium et etiam in Laudibus et Vesperis; exceptis Feriis Rogationum et Feriis Vigiliarum, Quatuor Temporum quarum Commemoratio fit in Officio Nocturno et in Laudibus tantùm. Excipiuntur etiam Feriæ Quadragesimæ, in quibus de Semiduplici-minore et Simplici, si occurrant, fit sola Commemoratio, in Vesperis et Laudibus tantum, excepto Triduo ante Pascha in quo nulla fit, Festa autem Semiduplicia-majora aut suprà, etiam Patroni principalis, excepto Festo Annuntiationis Dominicæ, anticipabuntur ante initium Quadragesimæ, si

mensibus Februario et Martio evenerint; transferentur autem post Dominicam in Albis, si mense Aprili eve

nerint.

8. In omni Feria majore (nisi aliter notetur) Preces dicuntur flexis genibus ad omnes Horas; exceptis ta

men Feriis majoribus quæ occurrunt Tempore Paschali, ut sunt dies Litaniarum sive Rogationum, in quibus non dicuntur Preces, nisi ad Primam et ad Completorium, et non flectuntur genua. In Feriis verò Quatuor Temporum, intra Hebdomadam Pentecostes, quarum Officium ad Festum ipsum pertinet, nullæ omninò Preces, nec ad Primam, nec ad Completorium ipsum dicuntur.

9. In Feriis Quadragesimæ, incipiendo à Feria II. post Dominicam I. Quadrag. Vesperæ dicuntur in Choro ante comestionem.

10. In Vesperis, quandò dicuntur de Feria, diebus Quatuor Temporum, vel Rogationum, non dicitur Oratio de Laudibus, sed Oratio de Dominica. In Feriis verò Quadragesimæ Oratio propria posita est ad Vesperas cuique diei, quæ dicitur etiam quandò fantùm fit Commemoratio de Feria, quæ Commemoratio nunquam omittitur. In Feriis autem Adventûs et Temporis Paschalis, Oratio semper sumitur de Dominica, ubi propria non ponitur.

11. Feriæ minores sunt aliæ omnes Feriæ per annum, et cedunt omni Officio, sive Festi Simplicis et suprà, sive de beata Maria in Sabbato.

12. In hoc differunt Feriæ majores à minoribus, quòd in Feriis minoribus non di

cuntur Preces ad Laudes et Vesperas, et non flectuntur genua in Precibus consuetis ad Primam et ad Completorium, nec habent unquam Orationem sibi propriam, sed Orationem de Dominica: et si fieri contingat Officium de digniori, nulla fit Commemoratio de Ferià minori, sed ejus Officium omninò omittitur.

13. Non convenit incipere Officium quod persequi non licebit: et ideò cùm de Festo Simplici in Feriam majorem incidente fiat tantùm Commemoratio, si in die præcedenti Feriam majorem fiat de Feria minore, vel de Festo alio Simplici quod terminatur ad Nonam, Vesperæ non erunt à Capitulo de Festo Simplici sequente, ne inceptum Officium videatur posteà dimitti; sed Vesperæ erunt Feriales de Feria minore, ut in Psalterio, sine Precibus, cum Commemoratione de Festo Simplici; nec ideò Vesperæ erunt quasi primæ Vesperæ de Feria majore Feria enim quæcumque nunquam habet primas Vesperas.

:

[blocks in formation]

quam Officii habent quæ ad ipsanı refertur: nec tamen totum Officium habent proprium. In his ad Nocturnum, Invitatorium, Hymnus, et Psalmi, cum Antiphonis et Versiculo, de Feria, ut in Psalterio, dicuntur; prima et secunda Lectio leguntur de Scriptura occurrente tribus in duas redactis; tertia de Homilia in Evangelium Vigilia. Primum et secundum Reponsorium similiter sunt de Feria, tertium est Evangelicum de Vigilia : Preces dicuntur ad omnes Horas, flexis genibus: Oratio propria ad Laudes et ad Horas: Suffragia seu Commemorationes communes secundùm tempus. Cetera omnia de Psalterio sumun◄ tur.

3. Si quædam ex his Vigiliis occurrat in Dominica, velin Festo Solemni - majore, et suprà, anticipatur die præcedenti cum jejunio ( si sit jejunium.) Si verò occurrat in Semiduplici - minore aut majore, vel Duplici, aut Solemni-minore, fit Commemoratio de Vigilia in Nocturno per Homiliam Vigiliæ, quæ pro ultima Lectione legitur, et in Laudibus per Antiphonam ad Benedictus, cum Versiculo Feriæ occurrentis ex Psalterio, et Oratione propriâ Vigiliæ.

4. Vigiliæ alterius et supremi generis sunt, que à solemnitate sua nunquam divelluntur, et habent integrum Officium jam ad cras

tinam solemnitatem aliquo modo pertinens; cujusmodi sunt Vigilia Natalis Domini, Epiphaniæ, Ascensionis, et Pentecostes. Hæ duæ posteriores fixis hebdomadæ diebus semper alligantur. Prior scilicet, quartæ Feriæ Ro gationum; altera, Sabbato post Octavam Ascensionis; non item duæ priores de quibus fit quacumque die, etiam Dominicâ, si in ipsam incidant, ut in propriis locis no

tatur.

5. De Festo quocumque, etiam Solemni, occurente in Vigiliis Natalis Domini et Pentecostes, nihil fit. In iis non dicuntur Preces, ne ad Primam quidem.

6. Vigilia Epiphaniæ, quia fit pariter in die Dominica, omnia Festa quæ Dominicâ die celebrari non possunt, similiter excludit; eaque an. ticipantur aut transferuntur, si talia sint quæ anticipari possint aut transferri. Quod si neutrum fieri possit, ut si sit dies Octava, fit tantùm Commemoratio illius in Laudibus Vigiliæ. Quòd si Festum tale sit de quo in Dominica fieri possit Officium, fit de eo, et pro ultima Lec tione in Officio Nocturno legitur Evangelium Vigiliæ cum Homilia; nec quocum que prætextu anticipatur hæc Vigilia. In ea non dicuntur Preces, ne ad Primam quidem.

7. Vigilia Ascensionis, etsi excludit tantùm Simplicia, suo die pariter fiet, nec an

.

ticipabitur propter aliquod Festum Seniiduplex - minus aut supra si in ea contingat; sed de ea fiet tantùm Commemoratio in Nocturno et Laudibus; et cetera observabuntur quæ in loco proprio notantur. In hac Vigilia non dicuntur Preces, nisi ad Primam et Completorium.

[blocks in formation]

2. Ad primum pertinent Octave quatuor Festorum Solemnium maximorum scilicet Natalis Domini, Paschæ, Pentecostes et ipsius diei Dedicationis Ecclesiæ. Intra Hebdomadas Paschæ et Pentecostes, Feria ij. est Duplex-majus ; ceteræ Feriæ sunt Semiduplicia-majora, excluduntque Festum Semiduplex-majus et suprà. Intra Octavam quoque Natalis Domini, in primo triduo non fit de ullo Festo (ne quidem Solemni-maximo) præterquàm sanctorum Stephani, Joannis Evangelistæ, et Innocentium in ultimo triduo, non fit de Festo aliquo, nisi sit Duplex-minus aut suprà. De quocumque autem Festo, etiam Solemni, intra Octavam hanc fiat, Vesperæ usque ad Capitulum exclusivè dicuntur de Natali Domini. Intra Octavam ipsius diei Dedicationis Ecclesie quælibet dies est Semidu

plex-majus ; sed admittit Seiniduplicia-majora et suprà.

3. Officium hebdomadarum Paschæ et Pentecostes cum ritu sibi proprio terminatur ad Nonam in Sabbato sequenti: Officium quoque Natalis Domini, quale fit per Octavam, desinit ad Nonam die 31 Decembris, et Vesperæ sunt propriæ de Officio Circumcisionis, nisi ubi fit de aliquo Festo Solemnimajore aut suprà die 31 Decembris: tunc enim Psalmi et Antiphonæ sunt de Natali Domini, ut reliquis diebus Cetava: Capitulum verò, et reliqua de Festo, cum Commemoratione Circumcisionis tantùm.

4. Ad secundum ordinem pertinent Octavæ Festorum Solemnium - majorum, ut sunt Epiphania, Ascensio, Anniversarium Dedicatio nis, Festa Patroni primarii seu Titularis Ecclesiæ, et sancti Institutoris in proprio Ordine, etc. Quælibet dies intra has Octavas est Semiduplex minus, sed admittit Festum Semiduplex-minus aut majus, etiam translatum: de Simplici autem occurrente fit tantùm Commemoratio in Nocturno per Lectionem et ad primas Vesperas et Landes tantùm per Antiphonam, Versiculum et Orationem, ut in Proprio vel in Communi. De Dominica intra has Octavas occurrente fit Officium cum Commemoratione Octavæ, excepto quòd

in Dominicâ intra Octavas Ascensionis et Corporis Christi occurrente, nulla fit Commemoratio Octavæ. Earum omnium dies Octava habet Officium Duplex-minus, ideòque admittit tantum Dominicas, Duplex-majus et suprà. Excipitur dies Octava Epiphaniæ, quæ cum sit Duplex-majus, excludit Officium Dominicæ occurrentis, cujus fit tantùm Commemoratio.

5. Ad tertium ordinem pertinent Octava Festorum Solemnium-minorum Octavam habentium, scilicet, Nativitatis et Conceptionis B. Mariæ Virginis, Festi S. Stephani, et Festi S. Martini Turon. Episcopi, quorum tria ultima Octavam habent tantùm in Primatiali. Quælibet dies intra has Octavas est Semiduplex - minus et admittit Festum Semiduplex-miuus et suprà. De Dominica intra Octavam occurrente integrè fit Officium ut solet fieri Dominicà, etiam cum Symbolo Quicumque ad Primam. Dies Octava habet Officium Semiduplex-majus; ideòque admittit Dominica Officium, Duplex-minus et suprà. Excipiuntur dies intra Octavam Festi S. Martini, quæ, cùm sint tantùm Simplicia, Festum etiam Simplex admittunt.

6. Si duæ Octavæ simul occurrant, fiet Officium de digniori, cum Commemoratione alterius. Lignitas autem Octavæ attendenda est,

« PoprzedniaDalej »