Obrazy na stronie
PDF

各有关。

[graphic][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

LXHAUSTA jam penitùs , Fratres carissimi, ultimâ Breviarii Lugdunensis editione , novam vobis subministramus et quidem , quantùm fieri licuit accuratissimam. Reformationes nonnullas requisivissent tum operis perfectio , tum antiquo

hisce novissimis temporibus nimis deformatorum, ad pristinum eorumdem statum restitutio. Istud tamen, quale nunc habetis , Breviarium , tale omninò in lucem iterùm emittere satius judicavimus. Mutatio quippe consuetudinis quæ adjuvat utilitate, novitate perturbat (1). Copiosam non minùs ac selectam quæ nobis superest , paternorum rituum supellectilem religiosè custodiatis, Fratres carissimi ; et ideò vestris in mentibus alte sit repasitum , tanquam innovationum antidotum et zeli sancti incentivum, istud divi Bernardi præconium. Inter Ecclesias. Galliæ constat profectò Lugdunensem hactenus præeminuisse , sicut dignitate sedis , sic honestis studüïs et laudabilibus institutis. Ubi enim æquè viguit disciplinæ censura, morum gravitas, maturitas consiliorum , antiquio tatis insigne ? præsertim in officiis Ecclesiaticis , haud facilè unquam repentinis visa est novitatibus acquiescere , nec se aliquandò juvenili passa est decolorari levitate , Ecclesia plena juu dicii (2).

Deficiunt quoque Missalis, Gradualis et Antiphonarii exemplaria. Hæc quam primùm typis rursum mandari curabimus. Singula hæc Cultûs divini instrumenta vobis conferendo, salutaria etiam ad interiorem et veram pietatem hortamenta prætermittere non possumus. Parùm esset Sacerdotalis functionis exteriores duntaxat ritus et

(1) August. ad Januarium
() Diyus Bernardus ad canonicos Lugdunenses,

tibus internas Spiritûs operationes copulare nesciamus . . . . Sic igitur stemus ad psallendum , ut mens nostra concordet voci nostrce ..... Effundite coram Domino corda vestra .... Quod in ore versatis in corde meditantes ..... (3) Quantam Deo optimo et maximo injuriam , quantum angelis moerorem , quantum fidelibus scandalum , quantum sibi detrimentum inferunt qui, sive in choro, sive privatim, tanto impetu verba glomerant et præcipitant , ut ne verbum quidem integrum sonent .... Qui mente vagi , attoniti oculis , habitu dissoluti , aliud cantant, aliud cogitant; in choro sunt corpore , sed mente in foro; verba intercedunt , inutiles cogitationes tractant et corde torpescunt (4). Meliora et meritò de vobis, Fratres carissimi , et viciniora saluti cogitamus. Memineritis vos esse discipulos Christi qui, diebus Evangelico labori impensis, erat pernoctans in oratione Dei (5); vos in hac parte successores Apostolorum , qui orationi (6)non minùs ac ministerio verbi instantes fuerunt ; vos filios et alumnos Ecclesiæ perseverantis in oratione et communicatione fractionis panis (7): vos in spirituum coelestium Collegium et in Sanctorum consortium vocatos, ut dignas cum ipsis et perpetuas Altissimo laudes persolvatis ; vos mediatores Deum

[ocr errors]

inter et homines ut piis vestris gemitibus Deum placabilem reddatis, et flagrantibus votis uberrimas de coelo benedictiones in homines expromatis ; vos tantis infirmitatibus circumdatos , tantis in discriminibus constitutos , munere tamen Angee licis humeris formidando oneratos, et ideò tantis omnis generis necessitatibus laborantes. Orate igitur semper : Multüm valet deprecatio justi assidua (8): Ab ardentibus suspiriis nunquam deficite. A vobis glorificetur Pater misericordiarum , Deus totius consolationis ; ædificetur Ecclesia ; super effluens descendat gratiarum ros qui justos perficiat, tepidos vivificet, peccatores ad justitiam reducat , omnes repleat omni dono spirituali, in Christo Jesu Domino nostro.

Piis venerabilium Antecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, omnibus Diæcesis nostræ Ecclesiis, Presbyteris et Clericis officii divini recitandi lege adstrictis , mandamus ut hocce Breviario utantur , et prohibemus ne aliud quodlibet , sive privatim , sive publicė in posterùm recitent.

Datum Lugduni , die 25 Aprilis , anno 1814.

+ J. CARD. FESCH.

De Mandato Illustrissimi et Reverendissimi
D. D. Lugdunensis Archiepiscopi,

GROBOZ, Canon. Secret.

(5) Jacobio

« PoprzedniaDalej »