Q. HORATII FLACCI OPERA OMNIA. OXONII, JOHANNES HENRICUS PARKER; ET LONDINI, 377, STRAND. M DCCO LI. EDITORIS MONITUM. In hac editione textum J. C. Orellii (Turic. 8vo. 1844.) fere semper secuti sumus; varias lectiones paucissimas ad imam paginam affiximus. Poëtæ tres vitas antiquas præposuimus: 1. Suetonii, ex edit. Baumgarten-Crusii; 2. Anonymi, ex edit. Joannis Bond; 3. Anonymi, ex C. Kirchneri Quæstionibus Horatianis. Operum ejus chronologiam ex Caroli Franke Fastis Horatianis desumpsimus; Indicem Metrorum ex edit. Guilielmi Dillenburger; Indicem versuum Initialem ex edit. Orelliana, itemque Indicem Nominum Propriorum, quibusdam tamen mutatis et omissis. Oxonii, VITA HORATII. L. SUETONII. HORATIUS FLACCUS, Venusinus, patre (ut ipse tradit) 1 libertino, et exactionum coactore; ut vero creditum est, salsamentario, quum illi quidam in altercatione exprobrasset, "Quotiens ego vidi patrem tuum cubito se emungentem?" Bello Philippensi, excitus a Marco 2 Bruto imperatore, tribunus militum meruit; victisque partibus, venia impetrata, scriptum quæstorium comparavit: ac primo Mæcenati, deinde Augusto insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Mæcenas quantopere eum dilexerit, satis monstratur 3 illo epigrammate, ubi inquit: "Ni te visceribus meis, Horati, Plus jam diligo, tu tuum sodalem sed multo magis extremis, tali ad Augustum elogio: Sat. i. 6. 6, 45, 46; Epist. i. 20. 20. |