Obrazy na stronie
PDF
ePub

SIVE,

AUCTORUM FERE JAM PERDITORUM

SECUNDI TERTIIQUE SÆCULI

FRAGMENTA, QUÆ SUPERSUNT.

ACCEDUNT

EPISTOLÆ SYNODICÆ ET CANONICÆ

NICÆNO CONCILIO ANTIQUIORES.

1 AD CODICES MSS. RECENSUIT, NOTISQUE ILLUSTRAVIT,

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

TYPIS ACADEMICIS, IMPENSIS J. MAWMAN,
APUD QUEM LONDINI PROSTANT IN VICO LUDGATE HILL DICTO,

ITEM OXONII APUD J, PARKER.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

LECTORI

S.

HABES

sero fortasse, Lector, sed quam potui instructissimum, Ludovici Muratorii súppuce, ad Canonem Novi Testamenti pertinens, imperfectum quidem hoc et áŠECTOTOV, magni tamen momenti, quippe quod libros sacros indicaverat ordine simul recensitos etiam ante illam Origenis enumerationem. In id porro summa cura incubui, ut si qui auctores ecclesiastici a primordiis fidei ad Eusebium usque hasce easdem adducunt vel commemorant Scripturas, ii pro re nata singulis libris sacris testes tñs yungibontos adhiberentur. Nec timeo, ne nihili pendatur labor meus; non enim legenti mihi partes solum, sed totum cujusque auctoris

opus, obtulerunt se testimonia, quæ breviter et capitulatim consignavi. Adde quod spicilegium relictum fuisse post aliorum, cum nostratium, tum exterorum, labores sensi ; haud interea dubitans, multa permagni momenti esse, quæ et me præterierint.

Conclusis autem sanctiori hac clausula αναντιρρήTois iis monumentis Christianæ antiquitatis, de quibus bene mereri, quacunque re possem, studui, opus

τοις

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

;

fore imperfectum ratus sum, quod vetustatem AnteNicænam nondum separatim editam præ se fert in arctum colligere, nisi si alia quædam scripta, digna omnino quæ legantur, superioribus adjicerentur. Hujusce Appendicis pars prior tria tenet Concilia ante synodum Nicænam apud Occidentem celebrata, germana illa quidem, sed quorum interea canones in nullum codicem publicæ auctoritatis relati sunt, additis quibusdam Actis atque Epistolis ad posteriora horum Conciliorum pertinentibus ; in altera vero parte extant Apologia S. Pamphili pro Origene, et Archelai cum Manete, seu Manichæo, Disputatio.

Ut enim quidpiam horum operum origines minus testatas habeat, omnia tamen veram ac germanam redolere antiquitatem, salvo peritiorum judicio, dixerim. Quibus libris in ordinem suum digestis, mihi, tanquam circa appendicem tantum operis versato, satis plerumque fuit, eos ad optimas, quantum potui, editiones accurate exprimere; ut nolim culpam errorum suscipere, nisi aliquid a me fuerit, dum prelum exercebatur, vel perperam admonitum, vel conjectura frustra immutatum. Concilium interea Cistense, utpote quod conventus fuit, si nondum schismaticorum, at certe hominum, qui in gentilium manus Divinas Scripturas comburendas tradiderant, hinc exclusi, ne mira ista, nescio an germana, acta catholicis jungerentur, et, fel cum melle, ut veteris auctoris, quem dixi initio, verbis utar, misceretur. Atqui idem ego Alexandrum Alexandrinum episcopum, cum vir fuit 'ec

« PoprzedniaDalej »