Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

TYPIS ACADEMICIS, IMPENSIS J. MAWMAN,

APUD QUEM LONDINI PROSTANT IN VICO LUDGATE HILL DICTO,

ITEM OXONII APUD J. PARKER.

LECTORI

S.

HABES sero fortasse, Lector, sed

sero fortasse, Lector, sed quam potui instructissimum, Ludovici Muratorii supna, ad Canonem Novi Testamenti pertinens, imperfectum quidem hoc et déσTOTOV, magni tamen momenti, quippe quod libros sacros indicaverat ordine simul recensitos etiam ante illam Origenis enumerationem. In id porro summa cura incubui, ut si qui auctores ecclesiastici a primordiis fidei ad Eusebium usque hasce easdem adducunt vel commemorant Scripturas, ii pro re nata singulis libris sacris testes Ts yunσiórnτos adhiberentur. Nec timeo, ne nihili pendatur labor meus; non enim legenti mihi partes solum, sed totum cujusque auctoris opus, obtulerunt se testimonia, quæ breviter et capitulatim consignavi. Adde quod spicilegium relictum fuisse post aliorum, cum nostratium, tum exterorum, labores sensi; haud interea dubitans, multa permagni momenti esse, quæ et me præterierint.

Conclusis autem sanctiori hac clausula αναντιῤῥήTois iis monumentis Christianæ antiquitatis, de quibus bene mereri, quacunque re possem, studui, opus

[blocks in formation]

fore imperfectum ratus sum, quod vetustatem AnteNicænam nondum separatim editam præ se fert in arctum colligere, nisi si alia quædam scripta, digna omnino quæ legantur, superioribus adjicerentur. Hujusce Appendicis pars prior tria tenet Concilia ante synodum Nicænam apud Occidentem celebrata, germana illa quidem, sed quorum interea canones in nullum codicem publicæ auctoritatis relati sunt, additis quibusdam Actis atque Epistolis ad posteriora horum Conciliorum pertinentibus; in altera vero parte extant Apologia S. Pamphili pro Origene, et Archelai cum Manete, seu Manichæo, Disputatio.

Ut enim quidpiam horum operum origines minus testatas habeat, omnia tamen veram ac germanam redolere antiquitatem, salvo peritiorum judicio, dixerim. Quibus libris in ordinem suum digestis, mihi, tanquam circa appendicem tantum operis versato, satis plerumque fuit, eos ad optimas, quantum potui, editiones accurate exprimere; ut nolim culpam errorum suscipere, nisi aliquid a me fuerit, dum prelum exercebatur, vel perperam admonitum, vel conjectura frustra immutatum. Concilium interea Cirtense, utpote quod conventus fuit, si nondum schismaticorum, at certe hominum, qui in gentilium manus Divinas Scripturas comburendas tradiderant, hinc exclusi, ne mira ista, nescio an germana, acta catholicis jungerentur, et, fel cum melle, ut veteris auctoris, quem dixi initio, verbis utar, misceretur. Atqui idem ego Alexandrum Alexandrinum episcopum, cum vir fuit ec

« PoprzedniaDalej »