Obrazy na stronie
PDF
ePub

Residentibus etiam a viginti et sex presbyteris, adstantibus diaconibus et omni plebe, episcopi dixerunt :

CAPITULUM I.

PLACUIT b inter eos, qui post fidem baptismi salutaris, adulta ætate, ad templum idololatraturus accesserit, et fecerit, quod est crimen principale: quia est summum scelus, placuit, nec in fine eum dcommunionem accipere.

II.

Flamines, qui post fidem lavacri et regenerationis sacrificaverunt; eo quod geminaverint scelera, accedente homicidio; vel triplicaverint facinus, cohærente mochia; placuit eos nec in fine accipere communionem.

III.

Item flamines, qui non immolaverint, sed munus tantum dederint; eo quod se a funestis abstinuerunt sacrificiis, placuit, in fine eis præstari communionem; acta tamen legitima pœnitentia. Item ipsi, si post pœnitentiam fuerint mochati, placuit, ulterius his non esse dandam communionem; ne elusisse de dominica communione videantur.

IV.

Item flamines, si fuerint catechumeni, et se sacrificiis abstinuerint, post triennii tempora, placuit ad baptismum admitti debere.

v.

Si qua domina furore zeli accensa flagris verberaverit ancillam suam, ita ut & in tertium diem animam cum cruciatu heffundat; eo quod incertum sit, voluntate, an casu

que.

c Aguirr. capitale.

a In edit. Card. de Aguirre, et Mendoza, XXXVI. b Aguirre, ut quicumd Aguerr. ad communionem suscipere. inlusisse, Aguirr, ex cod. Alveld. f MS. femina, 43. Dist. 50. Si qua feBMS. intra: Gratianus, infra: Ivo, part. xv. et cxliii. Burch. lib. vi. c. 19. Raban, de Judic. Pænit, lib. iii. c. 5. Mogunt. Conc. 1. anno 747. cap. xxii. Regino, lib. ii. c. 58. et alii. h MS. emittat. Ivo, in Decr. part. x. cap. 155. Burch. lib, vi, cap. 26.

mina.

occiderit; si voluntate, post septem annos; si casu, post quinquennii tempora, acta legitima pœnitentia, ad communionem placuit admitti. Quod si infra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat communionem.

VI.

Si quis vero ia maleficio interficiat alterum; eo quod sine idololatria perficere scelus non potuit, k nec in fine impertiendam esse illi communionem.

VII.

Si quis forte fidelis post lapsum mochiæ, post tempora constituta, accepta pœnitentia denuo fuerit fornicatus, placuit, nec in fine habere eum communionem.

VIII.

Item feminæ, quæ nulla precedente causa, reliquerint viros suos, et se copulaverint alteris, nec in fine accipiant communionem.

IX.

Item fidelis femina, quæ adulterum maritum reliquerit fidelem, met alterum ducit, prohibeatur ne ducat; si autem duxerit, non prius accipiat communionem, " nisi quem reliquerit, prius de sæculo exierit; nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit.

X.

Si ea, quam catechumenus reliquit, duxerit maritum, potest ad fontem lavacri admitti. Hoc et circa feminas catechumenas erit observandum.

Quod si fuerit fidelis,

quæ ducitur, ab eo qui uxorem inculpatam reliquit et cum scierit illum habere uxorem, quam sine causa reli

m 8. XXXII. lib. ix. c. 63.

i legunt, veneficio. * Ita etiam Regino, lib. ii. cap. 83. ex Conc. Eliber. At Ivo et Burch. legunt, nisi in fine impertiendam non esse. 1 Ivo in Decr. part. viii. cap. 198. Burch. lib. ix. cap. 62. ex Conc. Eliber. cap. 8. sed interpolato sic: alteri se copulaverunt, et in hoc permanere voluerint. Qu. 7. Fidelis femina quæ. Ivo in Decr. part. viii. c. 199. Burch. Regino, lib. ii. cap. 103. Raban. lib. Pænit. cap. 3. et in epist. ad Heribald. cap. 21. Aguirre, et alterum duxerit, omissis iis quæ sunt interjecta. n MS. quam is quem reliquit, de sæc. • Aguirr. et cum cluerit illum ab uxore-placuit hajusmodi in fine dari communionem.

quit, placuit, huic nec in finem dandam esse communio

nem.

Posterior hujus canonis pars sic legitur in codice quodam membranaceo.

Quod si ducitur ab eo qui inculpatam reliquit uxorem, et eum scierit habere uxorem, quam sine causa reliquit ; placuit nec in fine hujus dari communionem.

XI.

Intra quinquennii autem tempora, catechumena si graviter fuerit infirmata, dandum ei baptismum placuit, non denegari.

XII.

Mater, vel parens, vel quælibet fidelis, si lenocinium exercuerit; eo quod alienum vendiderit corpus, vel potius suum, placuit, eas, P nec in fine accipere communionem. XIII.

S

q Virgines, quæ se Deo dicaverint, si pactum perdiderint virginitatis, atque eidem libidini servierint, non intelligentes quid amiserint; placuit nec in fine eis dandam esse communionem. $ Quod si semel persuasæ, aut infirmi corporis lapsu vitiatæ, omni tempore vitæ suæ hujusmodi feminæ egerint pœnitentiam, ut abstineant se a coitu eo quod lapsæ potius videantur, placuit, eas in fine communionem accipere debere.

XIV.

Virgines quæ virginitatem suam non custodierint, si eosdem, qui eas violaverint, duxerint, et tenuerint maritos; eo quod solas nuptias violaverint, post annum sine pœni

? Ita etiam Regino, lib. ii. cap. 142. et Ivo in Decr. At Burch, lib. xix. c. 5. nisi in fine non accipiat commun. 4 25. XXVII. Q. 1. Virgines quæ se.

r Concil, Mo

Item Raban. in libro Pænit, et in epist. ad Heribald. cap. 23.
gunt. 111. anno 888. c. 26. et in Colon. 1. c. 6. anno 887. prodiderint.

• A

guirre, sic edidit: Quod si semetipsas pœnituerit, quod infirmitate corporis lapsæ fuerint, et toto tempore, &c. t Ita Rabanus, lib. Pænit. cap. 4. et in

epist. ad Heribald. cap. 23. ex Conc. Elib. cap. 14. At Regino, lib. ii. cap. 151. Burch. lib. ix. cap. 14. et Ivo, part. viii. cap. 152. sic interpolant: post pœnitentiam unius anni, reconcilientur.

tentia, reconciliari debebunt. Vel si alios cognoverint viros; eo quod mochatæ sint, placuit, per quinquennii tempora, acta legitima pœnitentia, admitti eas ad communionem oportere.

XV.

Propter copiam puellarum, Gentilibus minime in matrimonium dandæ sunt virgines Christianæ : ne ætas in flore tumens, in adulterio animæ resolvatur.

XVI.

Hæretici, "si se transferre noluerint ad ecclesiam catholicam, nec ipsis catholicas dandas esse puellas: sed neque Judæis, neque hæreticis, dare placuit; eo quod nulla possit esse societas fideli cum infideli. Si contra interdictum fecerint parentes, * abstineri per quinquennium placet.

XVII.

Si qui forte sacerdotibus idolorum filias suas junxerint ; placuit, nec in fine eis dandam esse communionem.

XVIII.

y Episcopi, presbyteri, et diacones de locis suis, negotiandi causa, non discedant; nec circumeuntes provincias, quæstuosas nundinas sectentur. Sane ad victum sibi conquirendum, aut filium, aut libertum, aut mercenarium, aut amicum, aut quemlibet mittant: et si voluerint negotiari, intra provinciam negotientur.

XIX.

Episcopi, presbyteri, et diacones, si in ministerio positi, detecti fuerint, quod sint mochati; placuit, et propter scandalum, et propter z profanum crimen, nec in fine eos communionem accipere debere.

XX.

a Si quis clericorum detectus fuerit usuras accipere, pla

u Aguirre, qui erant ab ecclesia cath. * Aguirre, abstinere. y Regino, lib. i. cap. 227. ex Conc. Elib. Est hic Canon x1x. apud Aguirre: sequens vero a 5. Dist, 47. Si quis clericorum. Et

XVIII.

z Aguirre, nefandum.

Ivo, part. xiii. cap. 12.

cuit eum degradari, et abstineri. Si quis etiam laicus accepisse probatur usuras; et promiserit, correctus jam, se cessaturum, nec ulterius exacturum; placuit ei veniam tribui. Si vero in ea iniquitate duraverit, ab ecclesia besse projiciendum.

XXI.

Si quis in civitate positus tres dominicas ad ecclesiam non accesserit, pauco tempore abstineat, ut correptus esse videatur.

XXII.

Si quis de catholica ecclesia ad hæresim transitum fecerit, rursusque recurrerit; placuit, huic pœnitentiam non esse denegandam, eo quod cognoverit peccatum suum. Qui etiam decem annis agat pœnitentiam. Cui post decem annos præstari communio debet. Si vero infantes fuerint transducti, quod non suo vitio peccaverint, incunctanter recipi debent.

XXIII.

d Jejuniorum superpositiones per singulos menses placuit celebrari, exceptis diebus duorum mensium, Julii, et Augusti, ob quorumdam infirmitatem.

XXIV.

e Omnes qui f peregre fuerint baptizati, eo quod eorum minime sit cognita vita, placuit, ad clerum non esse promovendos in alienis provinciis.

XXV.

8 Omnis qui attulerit litteras confessionis, sublato nomine confessoris; eo quod omnes sub hac nominis gloria passim concutiant simplices, communicatoriæ ei dandæ sunt litteræ.

b Aguirre, sciat se esse.

c Citat hunc Canonem in Sardic. Concilio, can.

14. Osius Cordub. quod et Hincmarus observat, in opusc. xxxiii. cap. 20. Item Regino, lib. i. cap. 182. ex Conc. Eliberino. d Ivo, part. iv. cap. 31. Aguirre edidit, Jejunia seu abstinentias per. e 4. Dist. 98. Omnes qui peregre. Ivo, part. vi. cap. 352. f MS. quidam, in peregre.

can. 9.

[blocks in formation]

& Arelatense Concil, 1.

« PoprzedniaDalej »