S. Thomæ Aquinatis Summa theologica, Nicolai, Sylvii, Billuart et C.-J. Drioux notis ornata. Ed, Tom 8

Przednia okładka

Z wnętrza książki

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 46 - Quaedam igitur vis est intellegenda divina qua fiet ut cuique opera sua, vel bona vel mala, cuncta in memoriam revocentur et mentis intuitu mira celeritate cernantur ut accuset vel excuset scientia conscientiam atque ita simul et omnes et singuli iudicentur.
Strona xlii - Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus, quia tu me misisti.
Strona 84 - ... quasi divina essentia sit vera forma intellectus nostri, vel quod ex ea et intellectu nostro effìciatur unum simpliciter, sicut in naturalibus ex forma et materia naturali; sed quia proportio essentiae divinae ad intellectum nostrum est sicut proportio formae ad materiam.
Strona 14 - Ergo videtur quod illud quod impedit corpus nostrum nunc ne simul cum alio corpore sit in eodem loco, nullo modo poterit ab eo removeri per dotem subtilitatis. Nihil enim potest prohibere corpus aliquod ne sit simul situatum cum alio corpore in eodem loco, nisi hoc quod in eo requirit diversum situm : nihil enim est impedimentum identitati nisi quod est causa diversitatis.
Strona 89 - Ad finem autem praedictum nos ordinat aliquid dupliciter: uno modo, per se; alio modo, per accidens. Per se quidem bonum quod est utile in finem. Est autem aliquid utile in finem beatudinis dupliciter. Uno modo directe et principaliter, secundum meritum quo beatitudinem meremur Deo obediendo. Et quantum ad hoc ponitur: "Fiat voluntas tua, sicut in- cáelo, et in terra".
Strona 84 - In intellectu autem oportet accipere ipsum intellectum in potentia quasi materiam, et speciem intelligibilem quasi formam, et intellectus in actu intelligens erit quasi compositum ex utroque. Unde, si sit aliqua res per se subsistens quae non habeat aliquid in se praeter id quod est intelligibile in ipsa, talis res poterit esse forma qua intelligitur.
Strona 63 - ... 27. et tune videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna, et majestate.
Strona 146 - Pcenitere de peccato, contingit dupliciter. Uno modo per se, alio modo per accidens. Per se quidem de peccata pcenitet, qui peccatum in quantum est peccatum, abominatur.
Strona 138 - ... corporalis fletus in damnatis esse non poterit. Aliud quod invenitur in corporali fletu, est quaedam commotio et turbatio capitis et oculorum. Et quantum ad hoc fletus in damnatis esse poterit post resurrectionem. Corpora enim damnatorum non solum ex exteriori affligentur : sed etiam ab interiori, secundum quod corpus immutatur ad passionem animae in bonum vel malum.
Strona 76 - PRIMUM ergo dicendum quod innovatio mundi ordinatur ad hoc quod homo etiam sensu in corporibus quodammodo per manifesta indicia divinitatem videat. Inter sensus autem nostros spiritualior est visus et subtilior. Et ideo, quantum ad qualitates visivas, quarum principium est lux, oportet omnia corpora inferiora maxime meliorari. Qualitates autem elementares pertinent ad tactum, qui est maxime materialis: et earum excessus contrarietatis magis est contristativus quam delectativus. Excessus autem lucis...

Informacje bibliograficzne