Obrazy na stronie
PDF
ePub

cameram lacunaribus minutissimi operis obducens, A templo martyrum diu commoratus, supplicationes et

tolam auro imbracteavit. Et supra quidem, æs tegu. larum loco impositum, universo ædificio munimentum adversus imbres præbebat. Quod itidem auro plurimo superfusum resplendebat; adeo ut procul spectantium oculos fulgore præstingueret, solis radiis æris objectu repercussis. Totum vero solarium reticulatis quibusdain anaglyphis ex ære et auro fabrefactis erat circumdatum.

CAPUT LIX.

Descriptio ejusdem Martyrii.

Ac templum quidem ipsum maximo imperatoris studio hunc in modum exornabatur. Circa ipsum templum ingens erat area, libero ac patente desuper cœlo. Cujus ad quatuor latera, porticus erant sibi invicem conjunctæ, quæ aream in medio sitam una cum ipso templo circumcingebant. Præterea basilica; lavacra, diversoria et alia plurima habitacula ad usum eorum qui locum custodiebant, porticibus applicita, earum longitudinem æquabant.

CAPUT LX.

B

Quod etiam in eo templo sepulcrum sibi ædificavit. Hæc omnia dedicavit imperator eo consilio, ut apostolorum Servatoris nostri memoriam posteris in perpetuum commendaret. Sed et aliud quidpiam in mente habens, ædem illam construxit: quod initio quidem obscurum, tandem vero omnibus sub finem innotuit. Quippe ipse hunc sibi locum post mortem designaverat; incredibili fidei alacritate prospiciens, ut corpus suum communem cum apostolis appella-C tionem post obitum sortiretur: quo scilicet preca tionum quæ in honorem apostolorum ibi celebranda erant, etiam mortuus particeps fieret. Cum igitur duodecim illic capsas, quasi sacras quasdam columnas in honorem ac memoriam apostolici collegii erexisset, suam ipsius arcam in medio constituit, quæ senas utrinque apostolorum capsas dispositas habebat. Atque id in eo loco ubi corpus ipsius post mortem decenter deponendum esset, solertissime providit. His ille diu antea sagaci mente dispositis, ædem apostolis consecravit; pro certo sibi persundens, horum memoriam non parum utilitatis animæ suæ esse allaturam. Nec vero Deus eum voto atque exspectatione sua frustratus est. Nam cum primas paschalis festi exercitationes obiisset, ipsumque D Servatoris nostri diem, tum sibi tum aliis omnibus lætum atque hilarem reddidisset; is illum rebus intentum, et in hujusmodi operibus perstantem usque ad exitum vitæ, Deus cujus auxilio cuncta gerebat, opportune tandem eum ad meliorem sortem transferre dignatus est.

[ocr errors]

CAPUT LXI.

Imperatoris ægritudo, et orationes Helenopoli. Item de

ejus baptismo.

Principio quidem inæqualis corporis intemperies; posthæc morbus eum invasit. Itaque ad aquas calidas civitatis suæ progressus, inde Helenopolim delatus est, urbem matris suæ nomine appellatam: ibique in

preces obtulit Deo. Cumque extremum vitæ diem sibi jam imminere sentiret, tempus tandem adesse existimavit, quo totius vitæ delicta expiaret; firmissime credens, quæcumque humanitus peccavisset, arcanorum verborum efficacia et salutari lavacro penitus esse delenda. Hæc cum apud se reputasset, genu flexo humi procumbens, veniam a Deo supplex poposcit, peccata sua confitens in ipso Martyrio: quo in loco manuum impositionem cum solemni precatione primum meruit accipere. Ilinc ad suburbana Nicomediae digressus; convocatis episcopis, sic ad eos verba fecit.

CAPUT LXII.

Quibus verbis Constantinus postulavit ab episcopis utbaptismum sibi conferrent.

‹lioc erat tempus quod jamdudum sperabam, cum incredibili cupiditate arderem, votisque omnibus desiderarem salutem in Deo consequi. Jam tempus est, ut signum illud quod immortalitatem confert, nos quoque percipiamus; tempus est, ut salutaris signaculi participes fiamus. Equidem olim statueram id agere in flumine Jordane, in quo Servator ipse ad exemplum nostrum, lavacrum suscepisse memoratur. Sed Deus qui optime novit ea quæ nobis utilia sunt, hoc in loco nobis idipsum exhibere dignatur. Proinde omnis removeatur dubitatio. Nam si quidem Deus vitæ mortisque arbiter, hic me diutius vitam agere voluerit; idque semel decretum est, ut in posterum una cum populo Dei permiscear, et in Ecclesiam adscitus cum reliquis omnibus orationun particeps fiam; cas vivendi leges mihi præscripturum me esse spondeo, quæ sint Deo dignæ. ›—Hæc cum dixisset, illi solemni ritu divinas cæremonias peregerunt. injunctisque ei quæcumque necessaria erant, sacrorum mysteriorum participem eum fecere. Solus igitur ex omnibus qui unquam fuerunt imperatoribus Constantiuus, in Christi martyriis renatus et consummatus est: et divino donatus signaculo, exultavit spiritu renovatusque est, ac divina luce repletus. Et animo quidem maximam capiebat voluptatem ob fidei excellentiam; evidentissimam autem divinæ potentiæ magnitudinem attonitus mirabatur. Postquam omnia rite impleta sunt, candidis ac regiis vestibus lucis instar radiantibus est amictus, et candidissimo in lecto recubuit; nec purpuram contingere amplius voluit.

CAPUT LXIII.

Quomodo post baptismum Deum laudavit. Posthæc sublata altius voce, precabundus gratias egit Deo: et finita precatione hæc subjecit. ‹ Nunc me revera beatum esse; nunc immortali vita dignum; nunc divinæ compotem lucis factum esse cognosco. Miseros quoque et infelices esse aiebat, qui tantis bonis privarentur. Cumque tribuni ac duces militarium copiarum introgressi, vicem suam dolerent quod orbos ipsos relinqueret, et longiorem ipsi vitam comprecarentur; his etiam respondens, nunc demum veram se vitam adeptum esse dixit, seque unum optima

CAPUT LXVII.

Quomodo etiam post mortem a comitibus et reliquis, perinde ac vivus, honoratus est.

nosse, quantorum bonorum particeps factus fuisset. A Proinde properare se, et profectionem ad Deum suum nulla tergiversatione differre. Singula deinde pro arbitrio suo disposuit. Ac Romanis quidem regiam urbem incolentibus annua quædam munera legavit. Suis autem liberis imperium velut paternam hæreditatem reliquit; cuncta prout ipsi videbatur, constituens.

CAPUT LXIV.

Constantini mors die festo Pentecostes, circa meridiem.

Porro hæc omnia gerebantur in maxima illa solemnitate venerandæ et sacratissimæ Pentecostes : quæ septenario hebdomadum numero decorata, unitate obsignatur. In qua et communis Servatoris ascensum in cœlos, et sancti Spiritus in terras descensum contigisse sacræ litteræ testantur. In ea igitur solemnitate Imperator hæc quæ diximus consecutus, ultima tandem die, quam si quis omnium festivitatum maximam vocel, haudquaquam meo judicio aberraverit, circa meridiem migravit ad Dominum; mortalibus quidem partem sui mortalem relinquens eam vero animæ partem quæ intelligentia et amore Dei prædita erat, Deo suo conjungens. Ilic Constantino exitns vitæ fuit. Sed pergamus ad reliqua. CAPUT LXV.

Militum et tribunorum planctus.

Ceterum totius exercitus duces, comites quoque et reliqui judices ac magistratus, qui etiam antea imperatorem adorare soliti erant, pristini moris observantiam nullatenus mutantes, statis horis ingrediebantur; et imperatorem in arca depositum, perinde ac vivum et spirantem, genu flexo post obitum salutabant. Post primores autem illos, idem deinceps et senatores et honorati omnes introeuntes fecere. Innumerabilis deinde vulgi multitudo cum pueris ac mulieribus ad hujus rei spectaculum accessit. Atque hæc longi temporis spatio assidue gesta sunt; cum militares funus ad hunc modum jacere et custodiri decrevissent, B donec imperatoris filii co advenientes, ipsi paternum funus honoris causa prosequerentur. Solus denique etiam post mortem imperavit princeps beatissimus : cunclaque more solito administrata sunt, quasi adhuc in vivis esset. Qui honos uni ili post hominum memoriam a Deo concessus est. Quippe cum solus ille præ cæteris imperatoribus, Deum omnium regem Christumque ejus Filium, variis cujusque generis actibus honorasset, jure merito his honoribus solus affectus est: idque illi tribuere dignatus est summus omnium Deus, uļ cadaver ejus in terris imperium obtineret. Quo quidem indicio iis qui non plane stupidi atque hebetes essent, perspicue significavit Deus, animam illius perpetuo et immortali imperio frui. Et hæc quidem gesta sunt in hunc modum.

Et protectores quidem omnisque stipatorum turba, confestim discerptis vestibus pronos se in terram abjicientes caput solo illidebant, cjulatus et lamenta cum planctu et clamoribus edentes; eumque domi- C num atque Imperatorem, nec ut dominum sed ut parentem piissimi liberi inclamantes. Tribuni vero et centuriones servatorem, præsidem, bene meritum prædicabant. Reliqui exercitus tamquam greges quidam, cum omni modestia ac reverentia optimum pastorem desiderabant. Plebs quoque, per universam civitatem discurrebat, intimum animi sui dolorem vociferatione et clamoribus abunde significans. Multi præ dolore, allouitis similes videbantur; singulis hanc propriam calamitatem reputantibus, seque ipsos plangentibus, ut pote commuui omnium bono ex hac vita sublato.

CAPUT LXVI.

CAPUT LXVIII.

Quomodo exercitus judicio, filii ejus Augusti sunt nuncupati.

Interea tribuni lectos quosdam ex militaribus numeris, qui fidei ac benevolentiæ causa olim principi accepti fuissent, ad Cæsares mittunt, cuncta eis que gesta crant nuntiaturos. Et hæc quidem illi tunc egerunt. Omnes vero ubicumque exercitus, quasi divino quodam spiritu incitati, simul atque de imperatoris morte nuntiatum est, uno consensu decreverunt, prorsus quasi maximus imperator adhuc superesset, neminem se præter ejus liberos Imperii Romani principem habituros. Nec multo post, eosdem non Casares appellari voluerunt, sed Augustos; quod nomen

Quomodo funus Nicomedia Constantinopolim deductum summi imperii velut quoddam insigne est. Et exerci

est in palatium.

Posthac milites sublatum e lecto corpus in arca aurea deposuerunt, eamque purpurea obtectam veste Constantinopolim deportarunt, atque in præcipuo imperialis palatii cubiculo sublimem collocaverunt. Dchine aurea super candelabra luminibus undique accensis, admirabile spectaculum intuentibus præbebatur, et quale in nullo unquam mortalium ab ipso orbis conditu visum in terris fuerat. Quippe in medio conclavi regalis palatii, funus imperatoris in arca aut area sublime jacens, regiis insignibus, purpura scilicet ac diademate exornatum, multi circumdantes noctu atque interdiu vigiles custodicbant.

tus quidem suffragia sua atque acclamationes sibi mutuo per litteras significarunt : et unanimis legionum consensus, uno eodemque temporis momento cunctis ubicumque agentibus innotuit.

CAPUT LXIX.

Romæ luctus ob mortem Constantini, et imagines ci decreta.

At in urbe regia, senatus populusque Romanus comperta imperatoris morte, gravissimum hunc nuntium et quavis calamitate acerbiorem rati,nullum luctui modum fecere. Quippe balnea et fora rerum venalium clausa publica item spectacula, et quæcumque aliæ vitæ oblectamenta homines in otio degentes

consectari solent, remota. Et qui prius deliciis dif- A ejus generis unica sit, super aromatum cumulo fluxerant, moesti tunc per vias incedebant. Omnes imperatorem beatum, Deo carum, et prorsus imperio dignissimum prædicabant. Neque hæc voce tantum nuda declarabant, sed imaginibus dedicatis mortuum perinde ac superstitem honorabant. In quibus cum cœli similitudinem expressissent in tabula, ipsum supr

elestes fornices, in ætherco domicilio requiescentem pinxere. Quinctiam ipsi liberos ejus, imperatores atque Augustos solos sine cujusquam alterius consortio nuncupabant : maguisque clamoribus postulabant, ut imperatoris sui funus apud se haberent, et in regia urbe deponerent.

CAPUT LXX.

Quomodo funus Constantinopoli depositum sit a
Constantio.

Hunc principi a Deo honorato, etiam Romani honorem exhibuerunt. At secundus ex filiis ad patris funus cum advenisset, in urbem patri cognominem illud devexit, ipse exequias præcedens. Præibant per catervas et agmina dispositi numeri militares. Pone sequebatur innumerabilis hominum multitudo. Hastali vero et scutarii ipsum Imperatoris corpus medii cingebant. Postquam ad apostolorum Servatoris nostri ecclesiam perventum est, arcam illic deposuerunt. Hunc in modum novus imperator Constantius, tum aðventu suo, tun: reliquis officiis natri honorem exhibens, justa ut par erat persolvit.

CAPUT LXXI.

B

emori dicitur, seipsam quasi victimam immolans : moxque ex ipsis favillis renasci, et pennis in altum subvecta, eadem qua prius specie cerni : sed potius exemplo Servatoris sui, qui instar tritici sati, ex uno semine in multa sese diffundens, ope ac benedictione Dei spicam protulit, et universum terrarum orbem fructibus suis implevit. Ad hunc modum beatissimus princeps per successionem liberorum multiplex factus est ex uno adeo ut passim in omnibus provinciis imagines ei simul cum filiis honoris causa statuantur, et familiare nomen Constantini etiam post ejus obitum usurpetur.

CAPUT LXXIII.

Quomodo in nummis, Constantinum velut in cœlum ascendentem expresserint.

Quinetiam nummi hujusmodi forma signati sunt, anteriore quidem parte beatum principem obtecto capite præferentes altera vero parte in quadrijugo curru aurigæ instar sedentem; et porrecta ipsi cœlitus dextra ad Superos assumptum.

CAPUT LXXIV.

Quod cum Deum coluisset, merito etiam a Deo honoratus est.

Hæc miracula summus omnium Deus in Constantino, qui solus ex omnibus retro imperatoribus christianum se palam professus fuerat, nostris oculis proponens, satis superque declaravit, quantum interesset in

Missa in apostolorum Martyrio celebrata in exequiis C ter eos qui ipsum Christumque Filium ipsius colere me

Constantini.

Ubi vero ille cum militaribus numeris abcessit, ministri Dei cum turbis et tota fidelium plebe, in medium prodicre, et divini cultus cæremonias precationibus peregerunt. Ac beatus quidem princeps alto in suggestu jacens, laudibus tum celebrabatur. Innumerabilis autem populus una cum sacerdotibus Dei, non sine gemitu ac lacrymis, pro imperatoris anima preces offerebant Deo, gratissimum pio principi officium exhibentes. Porro in hoc etiam Deus prolixam erga famuluun suum benevolentiam declaravit : quippe qui carissimis ac germanis ejus filiis paterni imperii successionem tribuerit; et quod maxime ambierat, locum juxta apostolorum memoriam ei concesserit; ut scilicet beatissimæ illius animæ taberna- D culum apostolici nominis atque honoris consortio frueretur; et populo Dei in ccelesia sociaretur ; divinisque ceremoniis ac mystico sacrificio, et sanctarum precum communione potiri mereretur: ipse vero ctiam post mortem imperium retinens, quasi redivivus universum orbem gubernaus, Victor Maximus Augustus, suo adhuc nomine rempublicam regeret.

CAPUT LXXII.

De Phonice ure.

Non quemadmodum avis illa Ægyptio, quæ com

ruissent, atque inter illos qui contrariam sectam ac sententiam amplexi essent. Qui cuin Ecclesiæ Dei bellum intulissent, Deum sibi hostem atque inimicum reddiderunt. Ac profecto uniuscujusque illorum interitus, quantum erga eos esset divini numinis odium, certissimo argumento declaravit : quemadmodum Constantini obitu, Dei erga ipsum benevolentiæ quædam quasi piguora, omnibus manifesto apparue

runt.

CAPUT LXXV.

Quod Constantinus superiores omnes imperatores pietate superavit.

Qui cum solus ex Romanis imperatoribus, Deum omnium Regem excellenti quadam pietate coluisset ; solusque doctrinam Christi universis ore libero pradicasset: cumque Ecclesiam Dei honore et gloria in tantum auxisset quantum antea nemo, et errorem hominum plures colentium ‹leos solus evertisset, onnesque hajusmodi superstitionis ritus ac modos confutasset: solus quoque tun in bac vita, tum post mortem, ea consequi meruit, qualia nullus unquama nec apud Græcos nec apud Barbaros adeptus essc perhibetur. Sed neque apud priscos illos Romanos, al› ultimis usque temporibus quisquam recenseri potest, qui cum hoc nostro sit comparandus.

CONSTANTINI MAGNI

SCRIPTORUM OMNIUM

Pars prima,

COMPLECTENS OMNIA QUÆ EXSTANT DECRETA ET CONSTITUTIONES. (OWNIA EX CODE THEOD, Optiki ed. Gust. Hænel exCERPTA SUNT, MISI FONS DIVERSUS EXPRESSE NOTETUR.)

Anno Domini 312.

Constantino A. Il et Licinio A. Il Coss.
DE REVELATIONIBUS 2.

Imp. Constantinus A. ad Claudium Plautianum Correclorem Lucaniæ et Brittiorum ↳. Post alia : Super paucis, quæ juridica • scntentia decidi non possunt, nostram debes consulere majestatem, ne occupationes nostras interrumpas, cum litigatoribus legitimum remaneat arbitritum a sententia provocandi. Dat. VI. Kal. Jan. 4. Treviris ", (512). Acc. VIII. Id. Febr. Regio, Constantino A. II. et Licinio III. Coss. (313).

DE APPELLATIONIBUS ET PŒNIS EARUM ET CONSULTATIONIBUS h

Imp. Constantinus A. ad Claudium Plautianum Correctorem Lucaniæ et Briltiorum i, Si iu negotio civili,

te

sunt, continuos debere servari. Nam quinque diebus A transactis, nec offerentem preces refutatorias litigatorem debebis audire, sed sine his, quoniam intra statutum tempus oblatæ non sunt, gesta onnia ad nostram referre scientiam, etc. Dat. III. Kal. Jan. Treviris, Constantino A. III. et Licinio III. Coss. (313).

Imp. Constantinus A. ad concilium provinciæ Africæ. Maritus citra mandatum in rebus uxoris cum solemui satisdatione, et alia observatione intercedendi liberam babeat facultatem : ne fœminæ, persequendæ litis obtentu in contumeliam matroualis pudoris irreverenter irruant, et conventibus virorum, vel judiciis interesse cogantur. † Sin autem mandatum susceperit, licet maritus sit, id solum exequi debet, quod

cognitis utrisque i actionibus, pronunciaveris, le ad B procuratio eniissa præscripserit. Dat. & Id. Mart.

A

nostram scientiam relaturum *, consultationis exemplum litigatoribus intra decem dies edi apnd acia jubeas, ut, si cui forte relatio tua minus plena vel contraria videatur, is refutatorias preces similiter tibi apud acta offerat intra dies quinque, quam illi exemplum consultationis tuæ obtuleris. Jam diCationis tuæ est, omnia, quæ apud te vel apud alios gesta fuerint in co negotio, consultationi tuxe cum refutatoriís litigautis annectere; ita ut scias, et decem dies, intra quos edi consultationem oportei, el quinque, intra quos preces P refutatoria offerendæ • Agr. Lugd. mendose Realtionibus. Cuj. 2, 2* Brutiorum.

[ocr errors]

Fol. 1794 cod. 4.

[blocks in formation]

Adrumeti, Constantino A. et Licinio Cæsare utrisque 11 Coss. 312. (Ex Cod. Just:)

Imp. Constant. A. ad universos provinciales. Executores a quocumque judice dati ad exigenda debita ea, quæ civiliter poscuntur, servos aratores, aut boves aratorios (aut instrumentum aratorium), pignoris causa de possessionibus non abstrahant, ex quo tributorum illatio retardatur. Si quis igitur intercessor, aut creditor, vel præfectus pagi (vel vici), vel decurio in hac re fuerit detectus: estimando a judice supplicio subjugetur. Dat. III. Non. Jun. Sirmii, Constan tino A. et Licinio Coss. (312). (Ex Cod. Just.)

Anno Domini 313.

Constantino A. III et Licinio A. III Coss.

DE PETITIONIBUS ET ULTRO DATIS C.

Imp. Constantinus A. ad populum. Post alia: l'e delatoribus jam certa statuimus a ; quibus si quis contra fecerit, pœnam capitalem excipiet. PP. XV. Kal.

Vid. c. 1 super. tit., not.

b Plenior est subscr. c. 1 sup. tit.

20 om. et post Petitionibus. 15 om. et Delat. 39, 43 el de Delat. Cod. Just. X, 11, de Delatoribus; et X, 12, de Petitionibus bonorum sublatis. Multi codd. dilatoribus, et hic et in seqq. constt. aut dilatores, etc. Nonn. codd. ultra. Dirksen 1. c. p. 313. Cæterumi cum inscript. h. c. incip. fol. 90 cod. 4.

d Go. hic significari putat c. 2 h. 1. Ego legem deperditam aliquam indicari puto.

b

Febr. Constantino. A. III. et Licinio III. Coss. (315)1. A bis. a Si quis ab actore ↳ rerum privatarum nostrarum

DE CENSU SIve adscriptIONE C.

Imp. Constantinus Aa. ad Populum. Quoniam tabulariie civitatum per collusionem potentiorum sarcinam & ad inferiores transferunt, jubemus, ut, quisquis se gravatum probaverit, suam tantum pristinam professionem agnoscat etc. i PP. i XV. Kal. Febr. Roma, Constantino A. III et Licinio Il. m Coss. (313).

INTERPRETATIO. Si tabularii aut hi, quibus exactionis libri traduntur, n potentiores voluerint relevare ° et, quod relevaverint, inferioribus addiderint, is qui gravatum se P probaverit, non amplius dissolvat ¶, quam secundum censum se ▾ ostenderit suscepisse.

DE ACTORIBUS ET PROCUratoribus et CONDUCTORIBUS
REI PRIVATÆ.

Imp. Constantinus A. 1 ad Philippum Vicarium Ur

a Add. Rom. ex c. 1 C. Th. de Censu cit. Err. Go. om. III. post Licinio. Mox Aur. Lugd. Cons.

b Vid. C. Th. XIII, 1, not. b.

e Nonn. codd. De Censo aut Cesso; alii om. sive et 15 sive adscriptione. 25 sive discribcione. In cod. 4 et ap. Til. deest h. 1. rubrica h. t.; translata est enim ad c. 3 h. t. Cf. Cod. Th. not. s. Cod. Just. De Censibus et Censitoribus et Peræquatoribus, et Inspectoribus. d Nonn. codd. om. A.

* In cod. 4 v. Quoniam est ultimum fol. 321a de letur autem punctis, quia fol. 324 Þ cum eodem v. inci· pit. In 11 Quoniam tabularii civita om. 20 Qm oms tab.

6, 7, 16, 25 conlusione. 10, 11, 48, Go. et Ri*. conclusionem. 20 supr. lin. collationem.

8 25 potentiorem. 8 sarcina. 15 sarcinas ad inferiore. Mox 6 transierunt.

h 10, 18, 21, Sich. ut qui. 12 ut si quis. 14 ut qui suis. 11 de pro se.

i Sich. Cod. Just. om. clc.

¡ 9, 29, 38, 42, 20 supr. lin., L. R. U. God. Just. Dat., improb. Go. Cf. Reland. 1. c. p. 290. 30, 31 Accept. 38 V pro XV. c. 1 C. Th. habet PP. XV. * 32 Sept. 20 Roma et Constantino.

14 Constantino aa IV. Til.— Ri. IV. Go. em. II., quod Be. rec. Vid. Go. ad h. c., not. i, in Chron. p. VI., Ant. Pagium contra Go. disputantem in Crit. ad Ann. Baron. ann. 315. n. 1 et Reland. 1. c. Recte Go. emendare, docent cum Br. Al. codd., qui ferc omnes habent III, tum c. 1 C. Th. cit. (ubi Ill. neutiquam IV. est), tum Sich. et Cod. Just., 11 II. 30, 58 IV. In 14 om. A. Coss. et in codd. 24, 32

[ocr errors]

m 9, 21, 50, 38 Il aa s. ag. Coss. In codd. 30, 33, 34, 36 om. et Lic. II. et in codd. 6, 7, 10, 12, 15, 16, 18, 20, 21, 32, 40, Sich. Cod. Just. om. III. n 20 tradantur. 11 exactiones.

[ocr errors]

9, 14, 43 revelare, et mox 9, 11 revelaverint.

P 11 add. esse. Supra his pro is.

¶ 20 solval.

-

T6- -12, 14, 17, 18, 21, 43 om. se. Sive legitur suscepisse, sive possedisse, quod 68, 11, 20, 21, 36, 38, 40, R. Sich. in m. habent, omitti potest se.

[ocr errors]

sive a procuratore fuerit vexatus, super ejus calumniis vel deprædationibus deferre querimoniam non dubitat. Quæ res cum fuerit comprobata ", sancimus, ut idem, qui contra provincialem quicquam ? moliri fuerit ausus, publice concremetur, quoniam b gravior pœna constituenda est in hos, qui nostri juris sunt, et nostra debent custodire mandata i. Dat. III. Non. Mart. 1 Heraclea m, Constantino A. III. n et Licinio III. Coss. (313).

INTERPRETATIO. Quicumque ab actore dominico vel procuratore P fuerit alicujus injuriæ improbitate ¶vexatus, de eorum calumniis vel deprædationibus ad principem convolare debebit. Quæ res si potuerit approbaris, eos qui circa provinciales talia facere ausi B sunt, placuit incendio concremari quia graviorem pœ

• Ita 4, Til. — Lugd.; rell. ed. om. Et. 14 in ind. rubr. De A. curatoribus et conductoribus rei nostræ. 17, 36, 40 De a. et pr. et c. rei publicæ. 20 De a. et pr. et c. rei publicæ et pr. Etiam Sich, in ind. titul. republicæ. Nonn. codd. om. et, cod. 15 proc. el cond., 25 et et rei privatæ, 28 et conductoribus. Cod. Just. De Conduc toribus et Procuratoribus, sive Actoribus Prædiorum fiscalium domus Augustæ.

Cod. Just. Impp. Valentiniunus et Valens AA.

[ocr errors]

t

a 32, 39, 43 add. Rome, recte. 9 Ph. ppm. vcr. orbis. 58 pp. urb. 20 om. urb. 10, 18 virum clarum. Cæterum multi codd. Phylippum, fylippum et ut 4 filippum.

b4 Acto, sed emend. actore a sec. man.

e 9 Procuratoribus.

d7, 14 Dubitet et quæ.

e 6-8, 10, 12-14, 16 probata.

f4 Quidqam, sed rubro col. add. u.
8 12 Obfuerit.

Hæc sententia assuta est c. 1 Cod. Just. cit. gravior enim p. etc.

i 20 Et non adhibent, sed supr. lin. debent.

i G. 9 Cod. Just. cit. Universi fiduciam gerant, ut si quis eorum ab actore - vexatus fuerit injuriis, super ejus contumeliis vel — querimoniam sinceritati tuæ, vel rectori provinciæ non dubitet, et ad publicæ sententiam vindicta sine aliqua trepidatione convolare: quæ res cum fuerit certis probationibus declarata, sancimus et edicimus, ut, si in provincialem hanc audaciam quisquam moliri ausus fuerit, publice vivus concre·

metur.

* 24, 34 III.

1 Cod. Just. Jul. Heracliæ Valentiniano et Valente AA. Coss. (365.) Vic. not. sq. L. R. U. Febr.

Plerique codd. Heracliæ s. Eracliæ. 42 eraclye. 28, 36, 40 eraclio a III et om. Const. 8 om. Heraclea

et. Go. h.l. investigat, utrum Heraclea sit oppidum Macedonie, vel Thraciæ, vel Ponticæ, quod apud veteres scriptores commemoratur, anLucaniæ; sed tamen neutrum esse recte statuit, cum Constantinus hoc tempore Mediolani fuerit. Existimat igitur, Heracleam Gallia civitatem intelligendam esse et aut legendum Mai. pro Mart. aut rectius ponendos consules anni 315 (Constantino IV. et Licinio IV. AA. Coss.), et in Chron. assignat anno 315, quod partim confirmari D putarem codd. 24, 32–34, ex quibus 34 Licinio IV Coss., reliqui Const. a IV habent, nisi numeri illi oscitationi potius librariorum quam C. Th. deberentur. Memorabile est, quod Go. in Chron. a. 315 add. : Forte ctiam rectè referatur ad an. 319. Licinio male tribuitur ab Morino in hist. Const. p. 561.

16 V. 20 Constacio. 7 om. A. III, et 10, 12, 14, 48 III. In cod. 17 exc. Const. - Coss. et in cod. 58 A. III. Coss.

[ocr errors]

4, 8, 16, 20, 24, 28, 30, 36, 40, Til. — Ri‘, om. III. Sich. add. Cæs.

P 6, 7, 10, 20, 21, 42, 43, alii codd. vel a proc. a 6 probitate.

r 42 debet.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »