Obrazy na stronie
PDF
ePub

Æneæ, mox Romuli conservator expositi, iu nec fal- A resisteres poscere, et queri tam cito accessisse palasum Romulum diu vivere, nec parricidam Urbis passus es enatare. Tu Romæ tuæ altor copiis subvehendis, in munitor mænibus ambiendis, merito Constantini victorie particeps esse voluisti, ut ille hostem in se propelleret, tu necares. Neque enim semper es rapidus et torrens, sed pro temporum ratione moderatus. Tu quictus armatum Coclitem revexisti. Tibi se placido Cicelia virgo commisit. At nunc violentus et turbidus hostem reipublice sorbuisti, et ne tuum laterum obsequium, eructato cadavere prodidisti. Reperto igitur, et trucidato corpore, universus in gaudia et vindictam populus Romanus exarsit: nec desiit tota Urbe, qua suffixum hasta ferebatur caput illud piaculare fœdari : cum interim, ut sunt joci triumphales, rideretur gestantis injuria, cum alieni capitis B merita paleretur.

XIX. Sed quid ego hucusque jocularia? Tecta ipsa, ut audio, commoveri, et altitudo culminum videbatur attolli, quacumque numen tuum tardo molimine currus inveheretur : tanta te populi densitas, tanta senatas stipatio provehebat simul et attinebat. Felices qui te propius aspicerent, longius positi nominabant : quos præterieras, loci quem occupaverant pœnitebat, Vicissim omnes inde discedere, hinc sequi: certare innumerabilis multitudo, et impulsu vario fluctuare, et tantum sibi hominum animi post illam sexennii cladem superesse memorabant. Ausi etiam quidamı ut

tium, et cum ingressus esses non solum oculis sequi, sed pene etiam sacrum limen irrumpere. Inde omnibus eircumfusis, ut inde excederes opperiri, prospicere, optare, sperare: ut viderentur eum, a quo obsidione liberati fuerant obsidere. Gloriatus sit licet, et vero, suminus orator humeris se Italiæ in patriam reportainm te, Constantine, senatus populusque Romanus et illo die et aliis, quacumque progressus es, et oculis ferre gestivit. Nec quidquam aliud homines diebus munerum sacrorumque ludorum, quam te ipsum spectare potuerunt; qui tuus esset fulgor oculorum, que 10tius corporis circumfusa majestas, quæ oris dignitas. Gaudere cuncti spectaculorum mora, et familiaribus sibi artificibus ob hoc solum favere, quod te præsente certarent.

XX. Nam quid ego de tuis in curia sententiis atque actis loquar, quibus senatui auctoritatem pristinam reddidisti, salutem, quam per te receperant, noa imputasti, memoriam ejus in pectore tuo sempiternam fore spopondisti? Dicerem plura de divinis orationibus tuis, de oblata potius quam impetrata benignitate: nisi mallem dicta reticere, dum propero facta laudare. Quamlibet verba tua in senatu habita nobis nota sint, tamen qualia fuerint, clementiæ tuæ gloria nuntiavit. O tandem felix civili, Roma, victoria! Irrupit olim te Cinna furiosus, et Marius iratus, qui non solo se Octavii consulis capite satiarunt, sed luminibus ciVARIORUM NOTÆ.

epig. 4:

Romuli conservator. Cnm Amulii jussu Romulus C Urbis haud vanis laudibus appellatur. Et Martialis 1. 1, cum Remo fratre in profluentem projectus esset, Tiberinus amnis aquas repressit, ne forte utrumque involveret. Sed notius illud, quam ut in eo immorer. Videri possunt Florus, Victor et alii.

Falsum Romulum. Id est, Maxentii filium, cui Romulo nomen, ut supra dictum. Fortasse etiam Maxentium ipsum, quem falsum Romulum per jocum appellat, quomodo auctor orationis in Tullium quæ Salustio attribuitur, Tullium vocat Romulum Arpinatem. Et Lepidus ap. Selust. hist. 1. 1, de Sylla : Quæ cuncia sævus iste Romulus, quasi ab externis rapta tenet.

Altor copiis subvehendis. Altor propter commeatus quos subvehit: supra, n. 7, nol. 5.

Armatum Coclitem. Horatium, quod in prælio oculum alterum amisisset, dictum cochiem. Is adversus Porsennam Etruscorum Regem Tarquinios in urbem restituere conantem, pro ponte sublicio stetit, et aciem hostium solus sustinuit, donec ponte interciso ipse in Tiberim decidit, et armatus ad suos transnatavit. Livius, 1.2; Florus, l. 1, Aurel. Victor.

Clelia. Hæc in Porsennæ castris captiva cum esset, deceptis custodibus, et equo quem fors dederat arrepto, Tiberim noctu trajecit. Cætera quæ de illa referuntur, vide apud Dionys. Halyc., Livium, Plutarchum.

Cum interim. Hoc est, et interea illudebatur, ut est mos jocandi in triumphis, cum contumelia illius a quo ferebatur, qui patiebatur injurias debitas alieno capiti.

Ut sunt joci triumphales. Hunc militum Romanorum morem, acclamandi, jocandi, dicteria in triumphantem jaciendi notant Dionys. 1. vi: E'peitaι yap, etc. Permittitur enim victores deducentibus iambos, et dicteria jacere in clarissimos viros, et ipsos imperatores, quemadmodum Athenis solebant pompam in plaustris ducentes scommatis obvios impetere. Et Livius, 1. v, de Camillo : Dictator recuperata ex hostibus patria, triumphans in Urbem redit, interque jocos militares, quos inconditos jacinal, Romulus ac parens patriæ, conditorque alter

D

Consuevere jocos vestri quoque ferre triumphi, Materiam dictis, nec pudet esse ducem, etc. XIX.- Tecta ipsa. Mirifica vrоtúrwals Constantini post Maxentii cladem Romam ingredientis. Videri potest Euseb. hist. l. ix, c. 8, et in vita Constantini.

Inde discedere. Gruterus suspicatur legendum, in edita ascendere.

Tantum sibi, etc. Id est, Homines mirabantur, quod tot cives adhuc superessent post illam sex annorum siraдет.

Animi. Aut lege cum Acidalio admirabundi pro animi. Aut mox cum Lipio admirabantur, pro memo

rabant.

Sexennii. Quo Maxentium Tyrannidem in Italia tenuisse dictum est supra.

Summus orator. Tullius, orat. post reditum in senat., n. 38: Cum me populus Romanus revocarit, respublica implorarit, Italia cuncta pene suis humeris reportarit.

Oculis ferre gestivit. Pan. 6, n. 8: Te primo ingressu tuo tanta lætitia, tanta frequentia populus excepit, ut cum te ad Capitolini Jovis gremium vel oculis ferre gest ret.

Diebus. Solemnes hujusmodi ingressus largitionibus, ludis, spectaculis celebrari solitos nemini non notum.

Gaudere cuncti. id est, Amare omnes moram quæ esset in spectaculis, et notos sibi gladiatores adeo amare, tantum quod pugnarent coram te.

[ocr errors]

XX. Salutem. Hoc est, noluisti ut quam eis vitam servaras, beneficii loco a te acceptam referrent. Felix civili, etc. Hoc est, Beata Roma propter civilem victoriam.

Cinna juriosus. L. Cornel. Cinna primo consulatu legem de exulibus revocandis ferens, ab Octavio collega prohibitus et honore privatus, urbe profugit : vocatisque ad pileum servis, accersitisque C. Mario, Carbone, et Sertorio, Urbem quatuor exercitibus obsessam captamque ingressus an. U. C. 667, Octavium

vitatis extineti cxompla, quæ nunc toto sexennio A passa es reliquerunt. Vieit tibi iterum ante portam Collatinam Sylla: felix, si se parcins vindicasset, sed enimvero multis capitibus Rostra complevit. Constantinus victoria licentiam, fine prælii terminavit : gladios ne in corum quidem sanguinem distringi passus est quos ad supplicia poscebat.

XXII. Quisuam iste est tam continuus ardor? qnæ divinitas perpetuo vigens motu? Omnium rerum intervalla sunt. Cessat terra novalibus, dicuntur interdum flamina resistere, et ipse dies noctibus acquiescit; tu, Constantine, solus infatigabilis bellis bella continuas, victorias victoriis cumulas. Quasi præterita sint obliterata si desinas, non putas te vicisse nisi vincas. Ruperat fidem gens levis et lubrica barbarorum et robore atque audacia lectis eruptionis ancioribus, institisse Rheno nuntiabantur. Illico obvius affuisti, et presentia tua ne auderent transitum terruisti. Etiam videbaris rem votis tuis fecisse contrariam, quod inhibita eruptione non foret materia victoria; sed inopinato consilio usus abeundo enim, simulato nuntio, majoris in superiore limite tumultus

XXI. Deditam sibi idem Sylla exarmatamque legionem in villa publica trecidavit, perculsumque morientium gemitu senɔtum, monuit ne timeret, quod ipse jussisset. At iste victor non modo hostium, sed etiam victoriæ suæ, quidqnid militum hello superfuit, tibi reservavit. Tibi enim jam militant, quos centos armis imperator adversus hostes barbatos rursus armavit. Jam obliti deliciarum eirci maximi, et Pompeiani theatri, et nobilium lavacrorum : Rheno Danubioqne B occasionem stolidis ac ferinis mentibus obtulisti in

prætenduntur, excubias agunt, latrocinia composerat, certant denique cum victoribus ut civili bello victi hostibus comparentur. Nec tamen id mirum videri ¦ 0test cum qualemcumque militem forussimum facias tuo, Imperator, exemplo. Non enim fessus praelis et expletus victoriis, ut natura fert, otio te et quieti dedisti, sed codem impetu, quo redieras in Callias tuns, perrexisti ad inferiorem Germaniæ limitem; magna scilicet intercapedine temporis, ac brevi locorum distantia post annuam expeditionem statim bello auspicatus, a Tiberi ad Rhenum, imo, ut omen et similitudo nominis sit, et tua, Imperator, magnitudo animi pol. licetur, a Tusco Albula ad Germanicum Albim prolaturus imperium.

nostra veniendi; relictis in occulto ducibus qui seeuros adorirentur. Quo cum venissent, consilium tuum sequitur fortuna. Toto Rheni alveo oppleto navibus devectus terras corum ac domos mœstas Ingentesque populatus es, tantamque cladem vastitatemque perjuræ genti intulisti, ut vix post illud nomen ha bitura sit.

XXIII. Ite nunc onmes, si placet, barbaræ nationes, et exitiales vobis movete conatus: habetis exemplum. Quamvis enim imperator noster amicorum regum admittat obsequia; idque ipsum valeat ad laudem victoriæ, quod a nobilissimis regibus timetur et colitur; augeri tamen gloriam virtutis sue gaudet, quoCties provocatur. Nam quid hoc triumpho pulchrius, NOTE.

VARIORUM

Interfecit, inimicos cecidit. Iterum et tertium consulem scipsum fecit. Quarto consulatu cum bellum contra Syllam pararet; Anconæ ob nimiam erudelitatem ab exercitu lapidatus est. Appian, de bell, civil. ; Plutarchus in Mario; Aurel. Victor.

Marius iratus. Is post gestos sex consulatus, post Jugartham_victum et aule currum actum, post Teutonas in Gailiis, Cimbros in Italia domitos, victus a Sylla et in carcerem conjectus periisset, nisi immissum percussorem Gallum valtus auctoritate deterrnisset, fugi-setque protinus in Africam. Ex quo exilio cum Cinna et Sortoria Urbem reversus, cædibus replevit omnia. Livius, Velleius, Victor, Plutarchus in Morio.

Ante portam Collatinam. Collatina porta Romæ, a ColJatia oppido, ad quod per cam portam fiebat iter. Festus.

Sylla. Cam rogatione Sulpicia imperium cjus transferretur ad Marium, in Italiam regressus, corruptis adversariorum exercitibus, Carbonem Italia expulit, Urbe potitus Sulpitium interfecit, Marium fugavit, proscriptionis tabulas proposuit. Novem millia deditorus in villa publica cecidit, an. U. C. 672. Dictatura vero tertio post anno deposita, Puteolos concessit, et morbo, qni phihiriasis vocatur, interiit. Appianus, Plutarchus, Aur, Victor.

[ocr errors]

XXI. Sed etiam victoriæ suæ. Sumptum illud e Tullio pro Marcello, n. 42: Ipsam victoriam vicisse videris, cum ea ipsa, quæ illa erat adepta, victis remisisti. Pacat. in Theod. n. 45: Tu ipsius victoriæ victor, ita omuem cum armis in am deposuisti.

Adversus barbaros. Germanos, contra quos ordinatis in Urbe rebus profectus est anno sequenti.

Obliti deliciarum. Quibus diffluebint sub duce Maxentio.

Pompeiani Theatri. Cn. Pompeins omnium primus mansurum ( ut ait Tacit. l. xiv, c. 20), theatrum ex

D

truxit lapide quadrato ad exemplum illius, quod Mitylenis viderat bello Mithridatico. Erat autem in modum hemicycli, cujus ab utroque cornu scene erant, cum singulis aris, quarum una Bacchi, altera ejus dei erat, in cujus honorem ludi fiebaut.

Nobilium lavacrorum. Thermæ Trajani, Titi, Agrippx, Syriaer, Commodiana, Severianæ, Antoniane, Alexandrina, Neronianæ, Diocletianæ, Rome nobiles fuerant.

Prætenduntur. Forte prætendunt, ut Livineio placet. Pacati pan. n. 10: Viz Iberum tuum rideras, jam Istro prætendebas, id est, tendebas, ut Æneid. 1. 11, 29: Hic savus tendebat Achilles.

Cum victoribus. Id est, addunt se illis, una cum illis pugnaturi conira communes hostes, ut qui ante civili bello victi sunt, hostilibus bellis nullo modo se aliis inferiores promant.

A Tusco Albula. Qui et Tiberis, teste Plinio sic ab aquarum albedine dictus est fluvius Hetruriæ celebratissimus, Romam interluens. Is de seipso apud Ovidium, l. v Fastor. 645:

Veuit et Alcides turba comitatus Achiva.
Albula, si memini, tunc mihi nomen erat.

Virgil. Æneid. 1. vm, 532:

Amisit verum vetus Albula nomen, etc. XXII.-Cessut terra. Hoc est, Quiescit humus novalium tempore.

Noctibus acquiescit. Id est, Per noctes quiescit.

Gens lerts et lubrica. Ita Francos appellat i Romano Imperatori blandiatur, quod supra observavi.

Lectis eruptionis. Id est, Afferebatur nationem mobilem et fallacem Rheno insedisse selectis sibi ducibus ad eruptionem faciendam.

Etiam. Lege: Et jam.

Simulato nuntio. Id est, Diss mulans nuntium tibi allatum esse gravioris seditionis in superioribus finibus imperii concitulæ.

quod cædibus hostium utitur etiam ad nostrum om- A sit, tu et Alpes gradu, et classibus portus Italicos nium voluptatem, et pompam munerum de reliquiis barbarica cladis exaggerat, tantam captivorum multitudinem bestiis objici, ut ingrati et perfidi non mi nus doloris ex ludibrio sui, quam ex ipsa morte patiantur? Inde est quod cum exitum differre liceat, perire festinant, sescque letalibus vulneribus et mortibus offerunt. Ex quo ipso apparet, quam magnum sit vicisse tam prodigos sui.

XXIV. Facile est vincere timidos et imbelles, qualcs amœna Græcia, et deliciæ Orientis educunt, vix leve pallium, et sericos sinus vitando sole tolerantes, et siquando in periculum venerint, libertatis immemores, ut servire liceat orantes. Romanum vero militem, quem qualemque ordinat disciplina, et sacra

occupasti. Recuperavit ille Britanniam, tu nobilissimas Africi maris insulas, quæ populi Romani fuera provinciæ. Ignoscat, inquam, divus ipse Constantins. Quid habeo quod comparem Italia, Africa, Romæ? Merito igitur tibi, Constantine, et nuper senatus siguum dei dedit, et paulo ante Italia scutum et coronam, cuncta aurea dedicarunt, ut conscientiæ debitum aliqua ex parte relevarent. Debetur enim divinitati et simulacrum aureum, et virtuti scutum, et corona pietati.

XXVI. Quamobrem te, samme rerum sator, cujus tot nomina sunt, quot gentium linguas esse voluisti, quem enim te ipse dici velis scire non possumus : sive in te quædam vis mensque divina est, qua toto infu

menti religio confirmat, aut trucem Francum, ferina B sus mundo omnibus miscearis elementis, et sine ullo sola carne distentum, qui vitam pro victus sui vilitate contemuat, quantæ molis sit superare, vel capere? Quod tu, imperator, ct nuper in Italia, et in ipso conspectu barbariæ paulo ante fecisti. Ita sine ullo discrimine omnia genera bellorum, armorum, hostium uni tibi cedunt, cedunt ex omni etiam memoria condita litteris monumenta virtutum. Nec vero tantummodo vetera illa Dictatorum, et cousulum ac deinceps magnorum principum, sed etiam rectissima et pulcherrima divi patris tui facta superasti, sordet enim alios ex proximo tempore comparare, ipsum inquam divum Constantium jam primis imperii tui lustris, rerum gestarum laude cumulasti.

XXV. Invitus hoc forte accipis, Imperator, sed ille, dum dicimus, gaudet cœlo, et jampridem vocatus ad sidera adhuc crescit in filio, et gloriarum tuarum gradibus ascendit. Purgavit ille Bataviam, advena hoste depulso, tibi se ex ultima barbaria indigeux populi dedidere. Ille Oceanum classe transmi

-

C

VARIORUM

XXIII. Pompam, etc. Hoc est, Magnificentiam largitionum ex barbarorum spoliis auget.

Bestiis objici. Reipsa Constantinus Francorum rcges Regaisum el Ascaricum bello capios belluis dilaniandos jussit Treveris in theatrum induci, et pan. 7, n. 12: Puberes qui in manus venerunt, quorum nec perfidia erat așta militiæ, nec ferocia servituti, ad prenas spectaculo duti, sævientes bestias multitudine sua fatigarunt.

Exitum differre. Forte exitium, id est, mortem. Tam prodigos sui. Nulli enim æque in bello metuendi, quam qui de sainte sua non sunt solliciti.

XXIV. -Vix leve pallium. Sumpsit hunc locum Pacatus pan. n. 33: Illos tenero perlucentes amictu, et vix leve carbasum vitando sole tolerantes, id est, ad vitandum solem.

Quem qualemque. Forte quem qualemcumque, ul suspicatur Livineius, id est, Quem qualiscumque sit, disciplina militaris et fortem facit, et ordinat.

Trucem Francum. A quo sæpe Romani male habiti

erant.

Pro victus, etc. Id est, ita vilem in modum educati

sunt.

In Italia. Caesis Maxentianis.

In conspectu barbariæ. In Germaniæ finibus.

D

extrinsecus accedente vigoris impulsu per te ipse movearis: sive aliqua supra oinne cœlum potestas es, quæ hoc opus tuum ex altiore naturæ arce despicias: te, inquam, oramus et quæsumus, ut hunc in omnia sæcula principem serves: parum est enim optare tantæ virtuti tantæque pietati, quem longissimum habet vita progressum. Est certe summa in te bonitas, est et piclas, et ideo quæ justa sunt velle debes : nec abuuendi est causa, cum possiɛ. Nam si est aliquid, quod a te benemeritis denegetur, aut potestas cessavit, au: bonitas. Fac igitur, ut quod optimum humano generi dedisti, permangat æternum, omnesque Constantinus in terris degat ætates. Quamvis cnim, Imperator invicte, jam divina soboles tua ad reipublicæ vota successerit, et adhuc speretur futura numerosior: illa tamen erit vere beata posteritas, ut cum liberos tuos gubernaculis orbis admoveris, tu sis omnium maximus imperator.

NOTÆ.

Patris tui. Constantii.

Ex proximo tempore. Ut Numerianum, Carinum, Carum, Probum, Florianum, Tacitos et alios deinceps ejus ævi imperatores haud multo clariores.

XXV.- Invitus. Id est, Fortasse illud audis non lubenter.

Jampridem. Ante 7 annos, nempe anno Christi 306. Ex ultima barbaria. Francos contra initum cum patre fœdus rebellantes domuit.

Africi maris insulas. An Sardiniam et Siciliam, ubi Maxentium grassatum legimus? Mare autem Mediterraneum in quo sita sunt, Africum utcumque appellat propter viciniam Africæ.

Africe. Extat nummus salvis Augg. et Cæs. Fel. Karth. Id est, Felix Carthago.

XXVI. Quot gentium linguas. Sua enim apud varias gentes varia esse non tantum Jovi, sed singulis diis nomina, uotum est.

Miscearis elementis. Alludit ad illud Æneid. 1. vi, 726:

Totamque infusa per artus

Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. Soboles tua. Constantinus, quem ex Fausta Maximiani filia jam susceperat.

MONUMENTA VETERA

AD DONATISTARUM HISTORIAM PERTINENTIA

AB ANNO CHRISTI CCCHI AD ANNUM CCCL.

ANNO CHRISTI CCCHI.

Origo schismatis donatiani (1).

A implendam fidem adjunximus. Ili episcopi interrogante Secundo Tigisitano, tradidisse se confessi sunt.

Primo loco audi qui fuerint traditores, et plenius Et cum ipse Secundus a Purpurio increparetur, quod

auctores schismatis disce. In Africa duo mala et pessima admissa esse constat : ununt in traditione, alterum in schismate; sed utraque mala etuno tempore, et iisdem auctoribus videntur esse commissa. Debes ergo, frater Parmeniane, discerc, quod intelligeris ignorare. Nam ferme ante annos sexaginta et quod excurrit, per totam Africam persecutionis est divagata tempestas; quæ alios fecerit martyres, alios confessores; nonnullos funesta prostravit in morte (2), latentes dimisit illæsos. Quid commemorem laicos, qui tunc in Ecclesia nulla fuerant dignitate suffulti (3)? quid ministros plurimos? quid diaconos in tertio? quid presbyteros in secundo sacerdotio constitutos? Ipsi apices et principes omnium, aliqui episcopi illius temporis, ut damno æternæ vitæ, istius incerta lucis moras brevissimas compararent, instrumenta divinæ legis impie tradiderunt. Ex quibus erant Donatus Masculitanus, Victor Rusiccadensis, Marinus ab Aquis Tibilitanis, Donatus Calamensis, et homicida Purpurius Limatensis (4) qui interrogatus de filiis sororis suæ, quod eos in carcere Milei necasse diceretur, confessus est, dicens : Et occidi, et occido, non eos solos, sed et quicumque contra inc fecerit (5). Et Menalus (6), qui ne thurificasse a suis civibus probaretur, oculorum dolorem fingens ad consessum suorum procedere trepidavit. Hi et cæteri, quos principes tuos fuisse paulo post docebimus, post persecutionem apud Cirtam civitatem (7) (quia basilica necdum fuerant restituta), in domum Urbani Carisi consederunt die 3 iduum maiarum, sicut scripta Nundinarii tunc diaconi testantur (8), et vetustas membranarum testimonium perhibet, quas dubitantibus proferre poterimus. Ilarum namque plenitudinem (9) in novissima parte istorum libellorum, ad

(1) Ex sancto Augustino, tom. ix, col. 774.

(2) Germanensis vetus codex, funestam prostravit in

mor!em.

(3) Verbum, suffulti, abest a Germanensi codice. (4) In eodem ms., Linialensis.

(5) Ex Optato, 1. 1, ad veterem codicem Germanensem recensito et correcto.

(6) Menalius, in Germanensi ms. Vide epistolam Constantini ad Celsum.

(7) Persecutionem tradendorum codicum › appellat Augustinus in 1. contra Cresconium, n. 29; et Cirtensis istius concilii tempus notat in Brevic. Collat., n. 32.

(8) Vide Gesta apud Zenophilum consularem.
(9) In Optati editis additur, rerum. Abest a Ger-

et ipse diu apud stationarios (1) fuerit, et non fugerit, sed dimissus sit, nou sine causa dimissum fuisse, nisi quia tradiderat : jam omnes erecti (2) cœperant murmurare; quorum spiritum Secundus metuens, consilium accepit a filio fratris sui Secundo minore, ut talem causam Deo servaret. Consulti sunt qui remanserant, id est Victor Garbiensis, Felix a Rotario, et Nabor a Centurion (5). Hi dixerunt talem causam Deo debere servari. Et dixit Secundus, Sedele omnes: tunc dictum est ab omnibus, Deo gratias. Et sederunt. Habes ergo, frater Parmeniane, qui manifesto fuerint traditores. Deinde non post longum B tempus iidem ipsi, tot et tales ad Carthaginem profecti traditores thurificati (4), homicidæ, Majorinum, cujus tu cathedram sedes, post ordinationem Cæciliani ordinaverunt, schisma facientes. Et quoniam traditionis rcos principes vestros fuisse monstratum est, consequeus erit ostendere cosdem fuisse et auctores schismatis. Quæ res ut clara et manifesta esse omnibus possit, ostendendum est ex qua radice sese usque in hodiernum erroris protenderint rami, et ex quo fonte rivulus iste maligni liquoris occulte serpens usque in tempora nostra manaverit. Dicendum est, unde, et ubi, et a quibus ortum constet hoc alterum malum; quæ convenerint causæ, quæ fuerint operatæ personæ, qui auctores hujus mali, qui nutritores; a quibus sint inter partes de imperatore postulata judicia, qui sederint judices, ubi sit actum concilium, quæ sint prolata sententiæ. De divisione agitur: et in Africa, sicut et in cæteris provinciis, una erat Ecclesia, antequam divideretur ab ordinatoribus Majorini, cujus tu hæreditariam cathedram scdes. Videndum est quis in radice cum toto orbe manserit, quis foras exierit, quis cathedram sederit alteram, quæ ante non fuerat; quis altare contra altare crexerit, quis ordinationem fecerit salvo altero ordinato; quis jaceat sub sententia Joannis apostoli, qui dixit multos antichristos foras exituros: Quia non erant,

C

[blocks in formation]

B

inquit, nostri; nam si esseni nostri, mansissent nobis- A est ut malignitas haberet effectum. Schisma igitur cum (I Joan., n, 18, 19). Ergo qui in una manere cum fratribus noluit, hæreticos secutus, quasi antichristus foras exivit. lloc apud Carthaginem post ordinationem Cæciliani factum esse, nemo est qui nescial: per Lucillam scilicet nescio quam, feminant factiosam, quæ ante concussam persecutionis turbinibus pacem, dum adhuc in tranquillo esset Ecclesia, cum correptionem archidiaconi Cæciliani ferre non posset, quæ ante spiritualem cibum et potum, os, nescio cujus martyris, si tamen martyris, libare dicebatur: et cum proponeret calici salutari os nescio cujus hominis mortui, etsi martyris, sed necdum vindicati, correpta, cum confusione discessit irata. Irascenti et dolenti, ne disciplinæ succumberet, succurrit subito persecutionis innata tempestas. Iisdem temporibus Felix quidam diaconus, qui propter famosam nescio quam de tyranno imperatore tunc factam epistolam, appeilatus est, periculum timens apnd Mensurium episcopum delituisse dicitur. Quem cum postulatum Mensurius publice denegaret, relalio missa est. Rescriptum venit, ut si Mensurius Felicem diaconum non reddidisset, ad palatium dirigeretur. Conventus non leves patiebatur angustias. Erant enim Ecclesie ex auro et argento plurima ornament&, quæ nec defodere terræ, nec secum portare poterat. Que quasi fidelibus senioribus commendavit, commemoratorio facto, quod cuidam anicule dedisse dicitur: ita ut si ipse non rediret, reddita pace christianis, anicula illa illi redderet, queia in episcopali cathedra sedentem inveniret. Profectus C causam dixit, jussus est reverti, ad Carthaginem pervenire non potuit. Tempestas persecutionis peracta et definita est jubente Deo, indulgentiam mittente Maxentio libertas christianis est restituta. Botrus et Celesius (1), ut dicitur, apud Carthaginem ordinari cupientes, operam dederunt, ut absentibus Numidis soli vicini episcopi peterentur, qui ordinationem apud Carthaginem celebrarent. Tunc suffragio totius populi Cæcilianus eligitur, et manus ei imponente Felice Autumnitano episcopus ordinatur. Botros et Celesius de spe sua dejecti sunt. Tunc brevis auri et argenti (2) sedenti Ceciliano, sicuti delegatum a Mensurio fuerat, traditur, adhibitis testibus. Convocantur supra niemorati seniores, qui faucibus avaritiæ commendatam ebiberant prædan: cum reddere cogerentur, subduxerunt communioni pedem (3). Non minus et ambitores, quibus or linari non contigit: necnon et Lucilla, quæ jam dudum ferre non potuit disciplinam, cum omnibus suis, potens et factiosa femina, communioni misceri noluit. Sie tribus convenientibus causis et personis factum (1) Geramuensis vetus codex constanter, Cœlestius. Et sic in se Augustinus in psalmo Abecedario contra. Donatistas.

(2) Hic aliquid deesse videtur,

(5) Sic Germanensis mis. At editi, subduxerunt communioni plebem: minus recte, siquidem mox dicturus est, totam civicam frequentiam cum Cæciliano fuisse contra schismaticos Donatistas congregatam.

D

illo tempore confusæ mulieris iracundia peperit, ambitio nutrivit, avaritia roboravit. Ab his tribus personis contra Cæcilianum cause confietæ sunt, ut vitiosa cjus ordinatio diceretur. Ad Secundum Tigisitanum missum est (1), ut Carthaginem veniretur. Proficiscuntur omnes supra memorati traditores: suscepti hospitio ab avaris, ab ambitoribus, ab iratis, non a catholicis, quorum petitione Caecilianus fuerat ordinatus. Interea ad basilicam, ubi cum Cæciliano tota civica frequentia fuerat (2), nuilus de supra dictis accessit. Tunc a Caeciliano mandatum est . Si est quod in me probetur, exeat accusator et probet. Illo tempore a tot inimicis uihil in illum potuit con fingi sed de ordinatore suo, quod ab iis falso traditor diceretur, meruit infamari. Iterum a Cæciliano mandatum est, ut si Felix in se, sicut illi arbitrabantur, nihil contulisset, ipsi tamquam adhuc diaconum ordinarent Cæcilianum. Tunc Purpurius solita malitia fretus, quasi et Cæcilianus filius sororis ejus esset, sic ait: Exzat huc quasi ul imponatur illi manus in episcopatu, et quassetur illi caput de renitentia. His rebus compertis tota Ecclesia Cæcilianum tenuit, ne se latronibus tradidisset. Illo tempore aut reus debuit expelli, aut communicari debuit innocenti. Conferta erat Ecclesia populis : plena erat cathedra episcopalis erat altare loco suo, in quo pacifici episcopi retro temporibus obtulerunt, Cyprianus, Carpophorus (3), Lucianus et cæteri. Sic exitum est foras, et altare contra altare erectum est: et ordinatio illicita celebrata est; et Majoribus, qui lector in diaconio Caeciliani fuerat, domesticus Lucillæ, ipsa suffragante episcopus ordinatus est a traditoribus, qui in concilio Numidiæ, ut superius diximus, crimina sua sibi confessi sunt, et indulgentiam sibi invicem tribuerunt. Manifestum est ergo exisse de Ecclesia et ordinatores qui tradiderunt, et Majoriuum qui ordinalus est. Interea de suorum criminum fonte, qui apud eos e multorum flagitiorum venis exuberaverat, unum traditionis convicium in ordinatorem Cæciliani derivandum esse putaverunt : providentes quod fama duas res similes uno tempore loqui non posset, ut crimina in silentium mitterent sua, vitam infamare conati sunt alienam: et cum possent ipsi ab innocentibus argui, innocentes arguere studuerunt, mittentes ubique litteras, livore dictante conscriptas, quas inter cæteros acius habemus in posterum. Adhuc Carthagine positi præcesserunt se epistolis suis, ut rumoribus falsis cunctorum auribus insererent mendaciun, sparsa fama per populos. Et dum de uno celebrata sunt falsa, supra dictorum verissima crimina sub silentio latuerunt. Frequenter solet erubesci de crimine, sed illo tempore non fuit cui erubesceretur: quia præter paucos catholicos peccave

(1) In Germanensi ms., scriptum est.

(2) Sic Germanensis ms. At editi, tota civitas in frequentia fuerat.

(3) Ex Germanensi ms. additur, Carpophorus, qui omissus erat in excusis.

« PoprzedniaDalej »