Obrazy na stronie
PDF
ePub

tem discessisset; et uniuscujusque propositum ac sententia explorata fuisset: tunc eximius princeps consilium suum quod hactenus latuerat, detegens, illorum quidem timiditatem ac nimium sui ipsorum amorem condemnavit: hos vero ob devotam divino numini conscientiam magnopere probavit. Ac deinde illos quidem tanquam Dei proditores, ne principis quidem obsequio dignos judicavit. Nam quomodo, inquit, fidem erga principem suum servaturi sunt, qui erga Deum perfidi esse deprehenduntur? Itaque ejusmodi viros a regiis ædibus procul ablegandos esse censuit. Illos vero quos Deo dignos esse veritatis ipsius testimonio constaret, eodem erga principem animo futuros esse affirmans, protectores at

apud se aliquantisper morari vellent. Deinde ex om- A rempti essent; aliusque in hanc, alius in illam parnibus provinciis quæ ipsius imperio parebant convocato opulentissimo quoque, se pecunia opus habere iis significavit; hancque occasionem oblatam esse, qua suam quisque erga principem benevolentiam sponte declarare deberct. Illi vero, utpote qui jampridem in volis habuissent, ut suum erga illum studium testificandi aliquando offerretur occasio: hoc audito, confestim auro, argento ac reliquis opibus thesauros ejus compleverunt : ambitiose certantes inter se, ut se invicem in largiendo superarent: idque lato atque hilari vultu omnes præstitere. Posthæc Constantius homines a seniore Augusto ad se missos, thesaurorum suorum spectatores esse jussit, et ea quæ vidissent renuntiare. Se quidem impræsentiarum hæc apud se congregasse : cæterum ea B que imperii ipsius custodes constituit; ejusmodi jampridem apud ipsos dominos tanquam apud fidos depositarum opum custodes sibi servari. Et hi quidem admiratione hujus rei perculsi sunt : humanissimus autem princeps post eorum discessum opum dominos accivisse dicitur : et obsequio illorum ac studio erga se magnopere laudato, jussisse ut cunctis opibus suis receptis domum reverterentur. Hoc igitur unum illius principis facinus est, quo singularis ejus humanitas perspicue declaratur. Alterum facinus, illustre ejus erga Deum pietatis indicium præbet.

CAPUT XV.

De persecutione ab aliis concitata. Præsides provinciarum per universum orbem viros divino cultui deditos imperatorum jussu persequebantur. Primique omnium ex ipsis imperialibus palatiis progressi Dei amantissimi martyres, pro religione certamina obierunt; ignem et gladios marisque altissimos gurgites, et cuncla mortis genera alacri animo perpessi. Adeo ut brevi temporis spatio cuncta imperatorum palatia cultoribus Dei viduata sint. Quo maxime factum est, ut hujus sceleris auctores, Dei præsentia atque auxilio orbati remanerent. Dum enim cultores divini numinis persequuntur, eadem opera precationes pro semetipsis fieri solitas abegerunt.

CAPUT XVI.

Quomodo Constantinus simulans se simulacra colere, eos quidem qui sacrificare parati essent expulerit: illos vero qui se Christianos profiteri maluissent, in palatio retinuerit.

Soli Constantio sapiens quoddam consilium venit in mentem. Acres quidem ipsa quam gessit mirabilis est auditu; factu tamen longe admirabilior. Palatinis omnibus qui in ipsius aula militabant, ad ipsos usque judices in summis potestatibus constitutos, data eligendi utrum mallent facultate, hanc conditionem detulit, ut siquidem dæmonibus sacrificassent, manere ipsis in palatio et consuetis honoribus frui liceret si vero id facere renuissent, ab ipsius aditu excluderentur, et ab ipsius notitia ac familiaritate remoti discederent. Cum ergo universi bifariam dis

homines inter præcipuos amicorum et maxime necessarios habendos esse dicens, multoque pluris æstimandos quam maximarum opum thesauros.

CAPUT XVII.

De affectu et amore ejusdem Constantii erga Christum.

Hujusmodi fuit Constantini pater sicut a nobis breviter indicatum est. Qualis autem exitus vitæ illi contigerit, cum se talem erga Deum præstitisset, quantumque, discrimen inter illum et reliquos imperii consortes is quem coluerat Deus esse voluerit, quisquis rem ipsam attentius expenderit, facile cognoscet. Postquam enim multa regiæ virtutis indicia diutissime præbuisset, unum quidem summum omnium Deum agnoscens, eorum vero qui plures Deos, C colerent impietatem condemnans, et sanctorum hominum precationibus domum suam undique munivisset, reliquum deinceps vita tempus expedite ac tranquille summa cum gloria exegisse dicitur: compos ejus felicitatis quam vulgo perhibent in eo positam esse, at neque ab aliis afficiamur neque alios ipsi afficiamus molestia. Ad hunc igitur modum toto imperii sui tempore, quod æquabile perpetuo ac placidum fuit, universam familiam, conjugem scilicet ac liberos cum omnibus ministris, uni omnium Regi Deo consecravit. Adeo ut multitudo eorum qui in ipsius palatio simul versabantur, nulla re ab Ecclesia Dei differret. Inter quos erant etiam ministri Dei, qui continuis precationibus pro salute principis Deum venerabantur: cum tamen vulgo apud alios ne ipsum quidem Dei cultorem nomen proferre fas esset.

D

CAPUT XVIII.

Quod post abdicationem Diocletiani et Maximiani, Constantius primus Augustus fuit, numerosa prole insignis.

Porro eas ob res non diu posthac mercedem a Deo est consecutus: in tantum ut primum imperii locum obtineret. Nam cum seniores Augusti nescio quo pacto imperio se abdicassent, quæ repentina mutatio proximo post ecclesiarum eversionem anno illis contigit; solus exinde Constantius primus Augustus renuntiatus est. Qui initio quidem Cæsarum

diademate cum Galerio decoratus priorem gradum A Constantio sub idem tempus ultimus vitæ dies im

obtinuerat: pustea vero com in illa Cæsaris dignitate egregium sui specimcu edidisset, SUMMUIR apud Romanos bonoris fastigium adeptus est; inter quatuor qui postmodum designati sunt, primus Augustus appellatus. Sed et numerosæ sobolis præstantia reliques imperatores superavit, maximo liberorum utriusque scxus choro circumdatus. Denique cum in extrema sencctute positus, debitum communi naturæ persoluturus atque ex hac luce migraturus esset, ¡bi Deus admirabiłem potentiam suam ei denuo exhibens, providit ut filiorum ipsius natu maximus Constantinus jamjam morituro ad capessendum imperium præsto essel.

CAPUT XIX. De fillo ejus Constantino, qui adhuc adole:cens una cum Diocletiano in Palæstinam venit. Quippe hie una cum imperatoribus patris sui collegis versabatur, et quemadmodum vetus ille Dei propheta Moses in medio illarum, sient jam diximus, degebat. Cumque transacta pueritia jam adolescentiæ anuns ingressus esset, summo in honore apud sapra dictos imperatores erat. Cujusmodi nos quoque eran vidimus, cum per Palæstinam provinciam trunsivet uua cum seniore Augusto. Ad cujus dextram assistens, cunctis quf videudi desiderio tenebantur praestantissimus apparebat, et qui regia cujusdam eolsitudinis znimi jaratum indicia præbere!. Nam quod ad pulchri:ndinem et proceritatem corpuris aulinet, nemo erat qui eum illo conferri posset. Sed et virium roborc adeo inter æquales eminebat, ut ab illis etiam formidaretur. Animi vero virtutibus longe illustrior quam dotibus corporis fuit. Ac primum quidem modestia animum exornavit : deinde humanioribus disciplinis; et tum inuata prodentia, tum sapientia divinitus infusa nou mediocriter cum cxcoluit.

CAPUT XX.

Constantinus propter Diocletiani et Galerii insidias ad patrem revertitur.

B

[ocr errors]
[blocks in formation]

minebat. Qui cum filium insperato sibi adesse cerneret, lecto exiliens, ambabus ulnis eum amplexus est : huncque anum quo angebatur dolorem, ex absentia scilicet filii conceptuin, jam ex animo penitus excussum esse affirmans, gratias Deo maximas egit, posthac mortem omni immortalitate potiorem sibi esse testatus. Dispositis deinde ex arbitrio rebus suis, et vale dicto liberis suis utriusque sexus qui instar cujusdam chori ipsum undique cingebant; in patatio et in regio cubili jacens, imperii administratione, ut naturalis ratio postulat, filio natu maxiao in manus tradita, ex hac luce migravit. CAPUT XXII.

Quomodo elato Constantio, Constantinus a militibus Augustus appellatus sit.

Neque tamen idcirco absque imperatore remansit respublica, quippe Constantinus paterna ornatus purpura, et ex paternis ædibus progressus, Constantium patrem tanquam redivivum et in filio adhuc regnantem cunctis exhibuit. Posthæc funus paternum antecedens cum ingenti paternorum amicorom multitudine, quorum alii anteibant, alii subsequebantur, pu'cherrimo apparatu exequias Deo devoti principis celebravit. Cuneti beatissimum imperatorem acclamationibus et laudibus prosequebantur; unoque animorum consensu mortuum principatu filii restitui atque in lucem revocari censebant ; et faustis acclamationibus novum princ.pem, imperatorem, Augustum, primo statim impetu appella, bant. Et hæ quidem filium laudantium voces patri mortuo ornamentum afferebant: filium vero beatum prædicabant, qui tanti patris successor esset renu ›tiatus. Sed et omnes provinciæ ejus imperio subjectæ, maximo gaudio et inexplicabili lætitia perfusæ sunt ; utpote quæ ne minimo quidem temporis momento imperiali providentia destitutas se fuisse sensissent. Hujusmodi piorum ac Dei amantium hominum exitum esse Deus in imperatore Constantio universis nostræ ætatis hominibus declaravit.

CAPUT XXIII.

Interitus tyrannorum`brevis commemoratio. Qualis vero exitus fuerit aliorum qui Ecclesias Dei tanquam indicto bello oppugnarunt, nequaquam hic commemorandum esse duxi, nec bonorum memoriam, malorum attexta commemoratione esse violandam. Sufficiunt certe res ipsæ, ad reprimendos et in officio continendos eos qui scenam omnem calamitatum quæ singulis illorum acciderunt, ipsis oculis atque auribus accepere.

CAPUT XXIV.

Quod Constantinus imperium Dei arbitrio sit consecutus.

In hunc modum universorum auctor et totius mundi moderator Deus Constantinum tali parente genitum, principem atque imperatorem per se ipse provexit: adeo ut, cum cæteri omnes aliorum suf

21

DE VITA CONSTANTINI LIBER I.

22

fragio hune bonore:u consecuti sint, solus hic fuerit A qui contrariam prioribus illis viam iniisset; et qui

[merged small][ocr errors][merged small]

Constantini de Britannis et Barbaris victoriæ. Postquani igitur in imperio firmatus est, primum quidem Imperii partibus sibi a patré transcriptis prospicere cœpit; universas provincias quæ antea sub patris administratione fuerant, cum summa bumanitate perlustraus. Sed et Barbaros qui ad Rhenum et occidentalem oceanum positi novos motus concitare ausi essent, cunctos suæ dominativni subjiciens, ex feris mansuctos reddidit. Alios vero reprimere contentus, tamjuam feras bestias ab imperii sui finibus absterruit : eos videlicet quorum insanabiles animos ad tranquillam et quietam vivendi rationem traduci nullo modo posse animadverterat. Quibus ex animi sententia confectis, reliquas orbis partes sibi ob oculos proponens, interim quidem adversus Britaunicas gentes in iutimo «‹ccant recessu šitas trajecil. Eas vero cum subegisset, ad alias mardi partés oculos convertit, ut ea que auxilio ipsius indigebant, persanaret.

CAPUT XXVI.
Quomodo Komam Masonții tgrunnide liċcrore decre-
Deril.

eorum quidem errorem condemnasset, unum vero supremum omnium Deum toto vitæ spatio coluisset; eumdem servatorem ac imperii custodem, et omnium bonorum auctorem habuisse. Hæc ille cun apud se expendisset; recteque auimadvertisset, illos quidem qui in deorum multitudine fiduciam posuissent, in multitudinem quoque exitforum esse delapsos; adeo ut nec generis illorum ac sobolis, nec stirpis ac nominis, nec memoriæ ullum inter homines vestigium remanscrit : contra vero Deum patris sui, multa eaque illustria potentiæ suæ documenta ipsi præbuisse. Cumque præteron considerasset, eos qui jam antea copias adversus tyrannum duxerant, cum deorum multitudine ad pugnam profectos, turpem exitum B habuisse. Alter enim re infecta cum omnibus copiis ignominiose recesserat: alter in medio exercitu jugulatus, tanquam fortnita mortis præda exstiterat. Hæc, inquam, omuia cogitatione sua complexus, deos quidem qui nusquam essent colendo nugari, et post tot ac tanta documenta cæco adhuc errore ferri, sunimæ dementi:e esse existimavit: solum vero Deum genitoris sui sibi esse colendum censuit.

Posthre universum terrarum orbem instar asti cujusdam corporis animo complexus, ipsamque totius mundi caput et imperii Romaní dominatricem urbem, tyrannica dominatione oppressam conspiciens; primum quidem eam vindicandi ac liberandi C partes iis cessit qui reliquas imperii romani portiones obtinebaut, utpote ætate potioribus. Sed cum nullus eorum opitulari posset, adeoque ipsi qui id tentare voluerant ignominiosum exitum nacti essent; vitam sibi minime vitalcm esse professus, si urbem omnium dominan tanta ægritudine affectam, despiceret, ad extinguendam tyrannidem sese adcinxit. CAPUT XXVII.

Quod Constantinus eorum qui simulacra coluissent interitum considerans Christianismum potiùs elegit

Jam vero cum intelligeret præter militares copias præstantiore aliquo subsidio sibi opus esse, ob malcficas artos magicasque pra·stigias quas tyrannus studiose consectabatur : Deum sibi adjutorem quæsivit; ar- D morunt quidem apparatum et militum copias secundo loco ducens.; auxilium autem divini ntıminis invictum et inexpugnabile esse sibi persuadens. Igitur cogitaro apud se coepit, quemuam sibi Deum adscisceret. Quod dum sollicite inquirit, hæc illi subiit cogitatio: ex plurimis qui ante se imperium tenuerant, cos quidem qui in deorum multitudine spem suam collocassent, et qui vietimuis illos ac donariis coluissent, primum vaticiniis ad asseutationem compositis, et oraculis fansia omnia polliceribus dclasos, tandem infausto mortis genere interiisse; née deorum quemquam præsto illis adfuisse, qui eos invecto divinitus exitio likeraret. Solum ipsius patrem,

CAPUT XXVIII.

Quomodo Deus oranti visionem ostenderit in cœlo sub meridiem, crucem videlicet lucidam cum inscriptione, monente ut in hac vinceret.

Hujus ergo opem implorare cœpit, orans atque obsecrans ut se ipsi noscendum præberet, ac præsentibus negotiis adjutricem manum porrigeret. Hæc precanti ac suppliciter postulanti imperatori, admirabile quoddam signum a Deo missum apparuit. Quod si quidem ab alio quopiam diceretur, haud facile auditores fidem essent habituri. Verum cum ipse Victor Augustus nobis qui hanc historiam scribimus, longo post tempore, cum videlicet in ejus notitiam et familiaritatem pervenimus, id retuleritet scrmonem sacramenti religione firmaverit; quis posthac fidem huic narrationi adhibere dubitabit? Præsertim cum id quod subseculum est tempus, sermonis hujus veritatem testimonio suo confirmaverit. Horis diei meridianis, sole in occasum vergente, crucis tropæum in cœlo ex luce conflatum, soli superpositum, ipsis oculis se vidisse affirmavit, cum hujusmodi inscriptione: Hac vince. Eo viso et seipsum et milites omnes, qui ipsum nescio quo iter facientem sequehantur, et qui spectatores miraculi fuerant, vehementer obstupefactos.

[merged small][merged small][ocr errors]

vidisset fabricato, eo tanquam salutari præsidio in A certo habens. Exinde ipsemet divinorum librorum præliis uteretur.

CAPUT XXX.

Fabricatio ejus signi ad crucis similitudinem.

Ille primo statim diluculo surgens, arcanum omne amicis exposuit. Convocatis deinde auri ac gemmarum fabris, medius inter eos sedens, speciem signi eis sermone depinxit, jussitque ut auro ac lapillis similitudinem ejus exprimerent. Quod et nos aliquoties videre meminimus.

CAPUT XXXI.

Descriptio signi instar crucis formati quod Romani la

barum vocant.

Erat autem ejusmodi. Hasta longior auro contecta, transversam habet antennam instar crucis. Supra in ipsa hasta summitate corona erat affixa, gemmis et auro contexta. In hac salutaris appellationis signum; duæ videlicet litteræ, nomen Christi primis apicibus designabant, litera, p, in medio sui decussata. Quas quidem literas imperator in galea gestare posthæc etiam consuevit. Porro ex antenna quæ oblique per hastam trajecta est, velum quoddam dependebat; textum videlicet purpureum pretiosis lapidibus inter se junctis, et luminis sui fulgore oculos præstinguentibus coopertum, multoque intertexto auro inexplicabilem quamdam pulchritudinis speciem intuentibus præbens. Atque hoc velum antennæ affixum, latitudinem longitudini æqualem habuit. Ipsa vero recta hasta ab infima sui parte in magnam longitudinem producta, in superiori parte sub ipso crucis signo ad ipsam veli variis coloribus depicti summitatem, auream Deo cari imperatoris et liberorum ejus imaginem depictam pectore tenus sublimem gestabat. Hoc igitur salutari signo, tanquam munimento adversus oppositas quorumvis hostium copias imperator semper est usus; aliaque ad ejus similitudinem expressa signa cunctis exercitibus præferri jussit.

CAPUT XXXII.

Quomodo Constantinus Catechumenus factus sacras Scripturas perlegerit.

lectioni vacare instituit, et cum sacerdotes Dei sibi assessores adscivisset, Deum illum quem viderat, omni observantia colendum esse duxit. Posthæc munitus spe bona quam in illo collocaverat, tyrannici furoris incendium restinguere aggressus est.

CAPUT XXXIII.

De adulteriis a Maxentio Romæ perpetratis. Quippe ille qui urbem regiam per tyrannidem occupaverat, eo impietatis ac flagitii processerat, ut quodvis nefarium atque impurum facinus audacter susciperet. Etenim uxores per divortium a maritis sejunctas violavit, easdemque violatas ad maritos remisit. Neque vero homines obscuros atque ignobiles, sed ipsos primores senatus Romani, eo contumeliæ B genere affecit. Cæterum cum innumeras fere mulieres ingenuas fœde violaret, immoderatam tamen animi sui libidinem nullatenus poterat explere. Sed postquam mulieres christianas sollicitare cœpit, nullis artibus perficere potuit ut earum congressu frueretur. Hæ namque animam leto objicere, quam corpus ei ad stuprum permittere malebant.

C

Sed hæc postea. Tunc vero admirabili visione obstupefactus, cum nullum alium præter illum quem viderat Deum sibi colendum esse statuisset, Sacerdotes arcanæ illius doctrina mysteriis instructos ad se accersivit; et quisnam ille Deus esset interrogavit, quidve D signi illius visio sibi vellet. Illi hunc quidem Deum esse dixerunt, unius ac solius Dei unicum Filium: signum vero illud quod ostensum fuisset, immortalitatis symbolum esse, et tropæum victoriæ quam ille in terris olim versatus, de morte retulisset. Simul causas illius adventus eum docuerunt, accuratam incarnationis rationem ei exponentes. At ille hos quidem sermones discendi cupidus auscultabat. Ceterum Dei præsentiæ suis conspectibus exhibitæ admiratione tenebatur. Cunique cœlestem illam visionem et sacerdotaljum Sermon interpretationem inter se contulisset, confirmatas est animo, rarum: retum cognitionem Dei. ipsius magisterio srbi radi pro

CAPUT XXXIV.

Quomodo uxor præfecti, pudicitiæ servandæ causa mortem sibi conscivit.

Quædam ex his, nupta senatorii ordinis viro qui præfecturam administrabat, cum satellites quibus tyrannus hujusmodi flagitiorum ministris utebatur, pro foribus adesse comperisset, et virum suum metu adactum permisisse illis ut se prehensam abducerent ( erat autem mulier christiana ) breve temporis spatium concedi sibi flagitavit ad corpus solemni cultu exornandum. Et cubiculum ingressa, solam se relictam videns, gladium pectori immersit; statimque exanimata, cadaver quidem perductoribus reliquit. Ipsis vero factis quæ omni voce clarius resonant, cunctis qui nunc sunt et qui posthac erunt mortalibus declaravit, pudicitiam penes solos christianos invictam atque inexpugnabilem, nec morti obnoxiam esse. Atque hæc quidem ita se gessil.

CAPUT XXXV.

Cædes populi Romani jussu Maxentii. Eum igitur ad ejusmodi facinora cuin omni audacia prorumpentem cuncti reformidantes, tam plebei quam magistratus, tam nobiles quam obscuri, gravissima tyrannide opprimebantur. Ac tametsi quiete agerent et acerbissimam servitutem patienter tolerarent, ne sic tamen vitare poterant cruentam tyranni atrocitatem. Denique, quodam die levissimam ob causam populum Romanum prætorianis militibus obtruncandum dedidit. Atque ita innumerabilis multitudo populi Romani, non Scytharum ac Barbarorum, sed civium suorum hastis armisque in media urbe trucidata est. Quantæ porro Senatorum cædes factæ sint, ut in bona uniuscujusque eorum invaderetur, numerari nullo modo potest; cum quotidie plurimi confic→ tis variis criminibus interficerentur.

CAPUT XXXVI. Magicæ artes Maxentii, et alimentorum penuria Romæ. Tandem vero tyrannus sceleribus suis quasi quoddam fastigium, magicæ artis præstigias imposuit, nunc mulieres gravidas dissecans, nunc infantum recens in lucem editorum rimaus viscera, leones quoque interdum mactans, et quædam nefanda peragens sacra ad dæmones evocandos, et ad bellum quod jam instabat, depellendum. His enim artibus victoriam se adepturum sperabat. Hic igitur dum Romæ tyrannidem exercet, vix dici potest quot quantisque malis subditos oppresserit atque in servitutem redegerit: adeo ut ad extreman trusi sint alimentorum penuriam, qualem antea Romæ unquam fuisse, nulla hominum ætatis nostræ memoria recordatur.

CAPUT XXXVII.

Maxentii exercitus in Italia superati.

A videlicet cum divina virtute Constantini partibus auxiliante in fugam actus, fluvium sibi objectum pertransiret: in quo, ponte ex scaphis firmissime contabulato, ipse machinam quamdam in suam ipsius perniciem construxerat, Deo dilectum principem hu. jusmodi dolo interceptum iri sperans. Verum huic quidem Deus quem colebat, auxilio adfuit. At impius ille, occultas machines in suum ipsius caput miser comparavit. Proinde et hoc merito dici potuit: Scrobem aperuit atque effodit, et in foveam quam fecit ipse incidet. Convertetur labor ejus in proprium ipsius caput, et in verticem ipsius injustitia ejus recidet. Sic igitur machinis quæ in ponte constructæ fuerant cum occulta decipula tempore minime sperato dissolutis, transitus quidem subsidere cœpit : B navigia vero simul cum ipsis hominibus repente pes. sumiere. Et infelix ille omnium primus, deinde cuncti quos circa se habebat protectores ac stipatores, sicut divina prædixerunt oracula, instar plumbeæ massæ in altissimum gurgitem cecidere. Adeo ut milites qui tunc ope divini Numinis victoriam adepti sunt, perinde ac olim Israelitæ quos magnus ille Dei famulus Moses ducebat, merito si non verbis, saltem rebus ipsis eadem quæ illi quondam adversus impium illum Pharaonem cantaturi fuerint in hunc modum: Cantemus Domino magnifice enim glorificatus est. Equum et ascensorem projecit in mare. Adjutor et protector factus est mibi ad salutem. Et iterum: Quis similis tibi inter deos, Domine, quis similis tibi? Glorificatus in sanctis, admirabilis in gloria, faciens prodigia.

Ob bæc cuncta dolore ac miseratione commotus Constantinus, omni bellico apparatu adversus tyrannidem sese instruxit. Cumque summum omnium Deum patronum sibi adscivisset, Christumque ejus Filium servalorem atque auxiliatorem invocasset; et victoriæ tropæum, salutare scilicet signum ante milites ac stipatores suos statuisset, cum omni exercitu progressus est, eo consilio ut Romanis libertatem quam a majoribus suis acceperant, interventu suo restitueret. Porro cum Maxentius magicarum artium præstigiis magis quam subditorum benevolentia confisus, ne quidem extra urbis portas progredi auderet; C cuncta vero in circuitu urbis Romæ ac totius Italia loca, oppida, regiones quas servitutis jugo oppressas tenebat, innumerabili armatorum multitudine et dispositis ad insidiandum exercitibus undique muniisset: divino fretus auxilio imperator, primam, secundam ac tertiam tyranni aggressus aciem, cunctis primo statim impetu fusis ac fugatis, in interiora Italiæ penetravit.

CAPUT XXXVIII.

Maxentii interitus in ponte Tiberis. Tandemque ad ipsam urbem Romam propius accessit. Verum ne unius tyranni causa Romanos omnes oppugnare necesse haberet, Deus illum quasi vinculis quibusdam constrictum quam longissime extra urbis portas protraxit: simulque prisca illa ad- D versus impios edita miracula, quæ sacris voluminibus continentur, et quibus multi quidem perinde ac fabulis fidem derogant, cum tamen fidelibus fide digna videantur, cunctis tam fidelibus quam infidelibus qui hoc miraculum quod dicturi sumus oculis suis speclayerunt, verissima esse opere ipso comprobavit. Nam quemadmodum Mosis ac religiosa quondam gentis Hebræorum temporibus, Deus currus et exercitum Pharaonis projecit in mare,

lectissimos milites ex curru pugnantes tristatas subīnersit in mari rubro, et fluctibus operuit; sic plane Maxentius, e! quicumque circa illum erant milites ac stipatores, instar lapidis in altissimum gurgitem ceciderunt. Tunc

CAPUT XXXIX.

Ingressus Constantini in urbem Romam. Hæc et alia borum germana cum Constantinus eo tempore magnum Dei famulum Mosem imitatus, in laudem Dei universorum principis et victoriæ auctoris factis ipsis cecinisset, Romam triumphans ingressus est. Omnesque pariter tam ex senatu quam ex equestri ordine, tanquam carceris custodia liberati, cum universo populo Romano, læto vultu faustisque acclamationibus cum inexplebili gaudio ex intimo animorum affectu eum excepere. Et cuncti tam viri quam mulieres cum liberis et infinita famulorum multitudine, illum liberatorem, servatorem ac bonorum auctorem, incredibili clamore quem nemo cohibere poterat appellabant. Verum ille pietatem in Deum quasi insitam sibi atque innatam gerens, nec hujusmodi acclamationibus, nec laudibus elatus est. Sed cum Dei auxilium sibi adfuisse probe intelligeret, illico victoriæ auctori gratiarum actionem sup· plex rependit.

CAPUT XL.

De Constantini statua crucem tenente, et de ejus inscriptione.

Et clara voce ac titulorum inscriptionibus, salutare signum cunctis hominibus annuntiavit: hoc tropæo in medio urbis regia adversus hostes erecto, atque hoc salutari signo quod imperti Romani ac to

« PoprzedniaDalej »