Obrazy na stronie
PDF
ePub

niens quam (1) tenebat, amitteret (2) potestatem. Ita rationis fuit officia corporis agere, ut ipse quidem eamdem esse carnem ostenderet, quam susceperat, cam que ante damnata est: ille vero carnis officia videndo, non intelligeret deitatem, ac sie contra sententiam Dei veniens, perderet potestatem; quia appetere ausus est; quem sine crimine pervidebat.

ibi supra domuna constitit, ubi esse quem annuntia. A do hunc qui reus non erat, contra sententiam vebat, ostendit. Quod scriptura testatur: Nato antem Jesu in Bethleem Judæ in diebus Herodis regis, ecce Magi venerunt ab oriente Hierusalem dicentes, ubi est qui natus est rex Judæorum? Vidimus enim stellam ejus ad orientem, et venimus adorare eum. Quem parvulum Magi cum vidissent adoraverunt ut regem, ut hominem, ut Deum; et munera obtulerant, e quibus muneribus etiam passurus denuntiabatur. Thus enim obtulerunt ut Deo, aurum ut regi, myrrkam passuro. Talis infantia divina cognoscitur, nutritur, et educatur! Sed sine doctore omnia sciens. Mirantur hoc Judæi cum viderent litteras scientem sine dochina; dicentes : Quomodo iste litteras scil, qui non dedicit? Quod sciret, confitentes; et quod non didicerit, nou negantes: unde tamen hoc haberet, non comprehendentes. Judæorum doctoribus cum loquitur, doctor doctorum invenitur. Qui cum adbuc parvulus fere annorum XII sederet in medio magistrorum, dottrinam ejus cum stupore mirabantur doctores. Ita enim Scriptura dicit: Et omnes, qui audiebant eum, admirabantur prudentiam ejus el responsa. Hæc scripturis probantur, physicis vero rationibus amplius invenitur Deus enim in homine natus, talia insignia infantie suæ debuit demonstrare.

B

XXIV. Hac ergo causa factum est, officia quidem carnis ostendere, non tamen ipsis officiis esse subjectum. Ut carnem veram probaret, esuriit; non at victus jejunio manducaret. Denique cum ad probationem nostræ carnis ultra possibilitatem naturæ 40 dierum et noctium spatio jejunasset, invenitur quidem esuri-se, non etiam manducasse ; ita scriptura dicente: Et consummatis 40 diebus et 40 noctibus, postea esurivit. Non tamen manducavit; esu:ivit autem. Quod ob (3) hanc cansam manifesto factum est, ut quia 40 diebus, quibus continuis in eremo adversum Dominum tentationibus suis diabolus puguans superatus fuerat, non esset (4); et ut ne, intellegendo Deum, diffugeret; ne perirent tam necessaria beneficia passionis suæ, esurivit. Quem mox infirmum putans, iterum ut hominem aggressus est, dicendo ei, ut vel propter necessitatem sui corporis lapides in panes converteret: quique (5) nec fecit nec manducavit. Ita esurivit ob causam; non tamen subjectus est causæ. Et non tantum in hoc loco, sed

etiam discipul's offerentibus esurienti panes, ac diC centibus, Rabi, manduca; respondit: Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit, ut perficiam opus ejus.

XXIII. At vero causam adventus ejus si requiras, hominem iterum apparere oportebal. Latere debuit tanta divinitas non eos qui credebant (1), sed priucipem mundi, in cujus oppressionem (2) deseunderat, sed nostræ causa liberationis. Is enim non ex auctoritate sua, sed ex sententia dominica tenebat; quia jusserat peccatorem, qui non pœnituit, mori. At vero pœnitentem liberare debuit misericurs. Ilve justitia, hoc possibilitas divina poscebat, ut qui ex sententia tenebat reum, si non reum caperet, prætereundo sententiam, amitteret potestatem. Nemo autem non reus, cum et origine et natione sint ex mortalibus. At is qui natus est, ipse dedisse sententiam probatus est; qua sententia ipse rens non tenetur, qui cum susceperit carnem, sine peccato inter homines conversatus est: Sicut scriptum est : Hic Deus noster, et non deputabitur alius absque eo. Invenit omnem viam prudentiæ, et dedit eam Jacob puero suo. Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (3). Hic est, qui conversatus est sine peccato, ut iterum scriptum est: Qui peccatum D non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (4): Hanc carnem sine peccato produxit: quam mundi hujus princeps adversantem sibi prævidens, neque suis voluntatibus inclinatam, hominem tantum æstimans, invadere ausus est permittentein. Permisit autem Dominus, ut ipse sibi princeps causa sit amittendi; qui cum reos ex sententia sibi vindicasset, usurpan

[blocks in formation]

XXV. Sitivit, ut per sitim naturam corporis demonstraret; non quod poculis indigeret, cum ipse sit fons aque vive. Denique Samaritanam, ubi siLisse invenitur, cum aquam postulasset, atque illa judæum æstimans non dedisset, obtulit mulieri aquam per quam sitima perpetuo satiaret, sicut scriplum est: Jesus sedebat super puteum; et fuit höra quasi sexta ; et venit quædam mulier Samaritana haurire aquam. Et Jesus sedebat; ct Jesus dixit ad eam: Da mihi bibere. Abierant enim discipuli ejus in civilatem ut emerent escas. Malier tamen respondit ad Jësum, dicens: Tu, cum sis judæus, quomodo petis a me bibere; cum sim mulier samaritana? Et Jesus réspondit illi: si scires donam Dei, et quis est qui tibi dixit: da mihi bibere; tu magis petiisses eum, et dedisset tibi aquam vivam. Et dixit illi mulier: Domine, neque arceum habes, et puteus altus est; unde habes aquam vivam mihi dare? Ne tu major sis patre nostro Jacob, quoniam ipse dedit nobis puteum de quo bibat cum filiis suis et cum pecoribus suis. Et Jesus respon

(1) Codd. per quam.
(2) Codd. admitteret.
(3) Codd. ad.

(4) Id est cibum non cœpissel.
(5) Mallem qui quidem.

dit ad illam : Omnis qui ex aqua ista biberit, sitiet A Dixit ei stetit spiritus potestatis, et exaítani sunt fluster

iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dedero illi, non sitiet in æternum; sed erit fons aquæ salientis in vitam æternam. Ergo non sitierat accipere, sed dare, qui divinam (1) promittendo dedit. Ita ut relicta hydria sua mulier, oblita sitis veteris, Samariae ceteris Samaritanis adventum ipsius prædicaret. Iloc sitiebat Dominus docere mulierem, quam jam sciebat esse paratam: non aquam terrenam petens, sed ex petitione dans aquam vivam, que fontem fecit salientem in vitam æternam.

ejus. Quod autem is dispensationem omnem, ita ges rendo, compleverit per mortem, ascensurù«que es set ad cœlos, illico (1) subjunxit dicens : Ascendil usque ad cœlos, el descendit usque ad abyssos.

XXVII. Et hoc tamen licet a divino spiritu dictumi credendum est; tamen, ut cætera, etiam hoc physicis rationibus paucis comprobemus (2). Liberatos a morte passione dominica nos iterum ad immortalitatis statum perduxit; ac nos prius cœlesti impares; nunc cœlestibus sociavit. Quibusdam tamen hoc viz detur injustum ; non quia non potest Deus, sed quia justitiæ suæ non convenire videatur, cum protoplas stum culpa adhuc vacuum el a crímine alienum, paradisi tantum dominum præstitisset, hoc donum

XXVI. Sitivit iterum in cruce Jesus, et exclaniavit: Sítio. Sed causa sitis ejus haec fuit. Crucifixerant eum, nec tamen sic erant satiati: adhuc habebant peccare: et cum in poena positis etiam malis hominibus communis naturæ affectus misericordia de- B Dei competens judicando; nunc post peccatum ofbeatur; buic, cujus in curandis infirmitatibus beneficia senserant, quemque sine crimine appetissent, contra naturalem misericordiae motum etiam st crucem insultabant; in tantum impleti spiritu furoris, ut sitientem potarent aceto. Et qui prompto animo passionem suscepit, nec hoc invius accepit: et quantum illi audaciores ad inferenda supplicia, tantum ille ad suscipiendam: injuriam mitis: quorum malitiæ opera aspiciens necdum esse completa, exclamavit: Sitio. Qui ad cumulationem injuriæ, acetum dederunt: non tamen ipse ut acetum ingererent, provocavit ; sed quod illi ei dederunt, sponte susccpit. Talis Domini sitis. Denique accepto exclamavit : Consummatum est. Et continuo reddidit spiritum. Dormivit etiam Jesus, non somno victus et videretur, C sed ut esset orde virtutis faciendæ. Dormivit esim n incitaretur mare, ut discipuli timentes postularent auxilium, ut impleretur prophetia David quæ in eentesimo et sexto psalmo pronuntiabat dicens: Annuntientur opera ejus in exultatione. Qui descendunt mare in navibus, qui faciunt questum in aquis multis, ipsí viderunt opera Domini et mirabilia ejus in profundo.

(1) Vel intellige aquam, vel scribe divina.

fensionemque revocato, cum non esset parum að id
rediisse quod fuerat, et cœlestia regna concesserit.
Quod tamen justissimum comprobatur. Si enim prius
gratia sua, nullis devotionis officiis promerenti, pa-
radisi sedem homini concesserat; utique nunc con-
tra impatientiam carnis ac desideria iniquitatis jam
mota, contra mundi primipem et potestates ejus re-
pugnantem, sæculo caleato; cœleste præmium opor-
tuit repensare; ut et is qui, imitando Deum, vitam
divinam in terris habuit constitutus in corpore, cum
eodem corpore jam immortali facto cœlos habitaret,
jam terrenis sublatis. Deinde ad hujus muneris cau-
sam illud accedit, quod dignum est earnem hominis
cœlis inferre, cujus habitator Deus esse dignatus
est: nec potest videri kominem contra meritum fa-
ctum esse incolam cœli, cujus vaginam non dedi-
gnatus sit spiritus ipse Deus: justumque fuit cor-
pus, in quo Deus habitando, terram visitare digna
tus est, per quod particeps nostri ad immortalita-
tem genus nostrum perduxit, etiam in cœlestibus
collocare. Ubi namque Dei habitatio esse debet, nisi
in regno Dei? Ubi autem regnum ejus nisi in cœlis?
Codd. loco.
(2) Coud. comprobamus.

ANNO DOMINI CCCLVI-CCCLVII.

OSIUS

EPISCOPUS CORDUBENSIS.

PROLEGOMENA.

NOTITIA HISTORICA DE OSIO EPISCOPO CORDUBENSI.
(Ex Galland. Prolegomen., caput x.)

Osium, gente Hispanum, ecclesiam Cordubensem in provincia Botica per annos ferme septuaginta rexisse compertum habemus. Innumera prope sunt Osii elogia, quæ apud veteres exstant. Eusebius (1): (1) Euseb. De Vit. Constant., I. III, c. 7.

Vir fuit, inquit, multo omnium sermone celebra-. tus, › ¦ náv Bodμevos. Neque aliter Theodoritus (2), cui dicitur omnium longe clarissimus senex › távtwy

[ocr errors]

(2) Theodor. Hist. eccles., 1. n, c. 15,

II. Talem itaque ac tantum virum, confessionis gloria in primis conspicuum, ad suam pertrahere sententiam omni studio apud Constantium adhibito conabantur Ariani (1). Quorum dolis fallaciisque interceptus imperator, venerandum illum ac nobilem senem centenario majorem accivit. Accedentem vero illum rogat Constantius lenibusque dictis hortatur, ut cum Arianis communicet Athanasiumque condemnet. Verum optimus ille senex qui rei hujuscemodi vel auditum agre ferret, indignatus quod tale quippiam vel proferre ausus fuisset imperator, virum acriter compellat, verbisque suis perculsum de sententia deducit. Atque ita demum rebus integris, in patriam et ad Ecclesiam stram revertitur.

pádiora repepavns ¿ yśpwv : adeoque (1) tum ob aetatis A prærogativam, tum ob confessionem fidei, tum ob tot ac tantos exantlatos labores honore ac reverentia dignus. In eamdem sententiam synodi Sardicensis patres (2) maxime venerabilis senectæ Osium prædicant, qui et propter ætatem el confessionem et tanti temporis probatam fidem, tantum laborem id ætatis pro Ecclesiæ utilitate sustinuit, ut omni reverentia dignissimus habeatur. Sed ut omnia complectamur, Athanasium audiamus (3) : ‹ De magno ac felicis senectutis viro et confessore, re vera Osio, loqui supervacaneum fuerit.......... Haud enim obscurus, sed omnium clarissimus ille senex est. Quæ synodus enim, cui non ille præfuerit ? Quandonam sapientibus dictis suis non in suam omnes perduxit sententiam ? Quænam Ecclesia illius patrocinii pulcherrima non B servat monumenta? Quis illum mœstus adiit,quin lætus ab eo recesserit? Quis aliquo egens ab eo postulavit, optatumque non abiit consecutus? › fluc usque Athanasius, cujus præclara verba Theodoritus exscripsit (4). Porro in iis Athanasianis illud maxime omnium observare placet per Baronium (5), magnum scilicet illum Osium ob singularem doctrinæ ac virtutum præstantiam, admirabilemque in rebus agendis dexteritatem atque prudentiam, inter complura concilia quibus præfuisse perhibetur, in Nicæno potissimum omnium celeberrimo primam sedem Silvestri papæ nomine occupasse, et collegarum quidem legatorum primarium, ut ex Gelasio erudimur (6): Ille, inquit, Osius ex Hispaniis, nominis et famæ celebritate insignis, Silvestri episcopi maximæ Romæ locum obtinens, ἐπέχων καὶ τὸν τόπον τοῦ τῆς μεγίστης Ρώμης ἐπισκόπου Σιλβέστρου, una cum Romanis presbyteris Vito et Vicentio aliisque permultis in eo cœtu consedit. Gelasio concinunt scriptores alii cum Græci tum Latini. Quid quod satis aperte id quoque adstruit Gelasio multo antiquior Eusebius (7)? Neque enim aliter ejus verborum sententiam accepere Theodoritus (8), Socrates (9) ac Sozomenus (10). Ex quibus intelligas quid sentiendum de Cavei judicio (11), qui co insignitum honore fuisse Osium tamquam Romani pontificis legatum, inane Baronii aliorumque somnium verniliter satis appellat. Viro scilicet xperexwτár pseudodextri chronicon ejusque enarratorem Bivarium veterum auctoritati præferre libuit. Quo quidem pseudochronico haud impari dex- D nasio teste (6), vim sibi illatam quasi testamento teritate utitur quoque semel iterumque Basnagius (12). Sed revertamur ad Osium.

(1) Theodor. Hist. eccles., l. 11, c. 8. (2) Apud Hilar. Fragm. 11, § 2.

(3) Athan. Appl. de fuga sua, § 5, opp. l. 1, p.322. (4) Theodor. Hist. eccles., 1. u. c. 15.

(5) Baron. ad ann. 305, § 19 et 20.

(6) Gelas. Cyzic. Hist. conc. Nic., I. 11, c. 5. (7) Euseb. De Vit. Constant., I. m, c. 7.

(8) Theodor. Hist. eccl., 1. 1, c. 7.

(9) Socrat., I. 1, c. 8.

(10) Sozom., I. I, c. 17.

(11) Cav. Hist. litt. ad ann. 316, tom. 1, p. 185.

(12) Basnag. ad Prosp. chron., tom. i; Thes. Gauis., p. 292 seq.

C

Sed vix dum ille aberat, quum ecce tibi Ariani quærimonias repetunt, lamenta instaurant, nullisque non machinis levissimum Constantii animum indesinenter pulsant: qui propterea eorum postulatis acquiescens, litteras minarum plenas ad Osium mittit, ipsumque contumeliis exagitans interminatur pericula, deportationes, supplicia: mox vero iteratis litteris senis animum blande sollicitat. At ille neque impudentium malorum formidine, neque blandimentorum illecebris vel tantillum dimotus, perstat in sua firmus sententia. Quin et imperatori epistolam rescribit constantiæ plenissimam, lantoque episcopo vere dignam significans præ cæteris se jam pridem sub Maximiano pro Christi nomine passum, paratum esse ad ærumnas quaslibet, uhi opus fuerit, pro veritate perferendas. Et hanc quidem epistolam quæ una superat, ex magno Athanasio proferimus, egregium plane Osii fidei monimentum (2). III. At vero ad ipsum a firmo ejus proposito deturbandum semper intentus Constantius, senem anno integro patria extorrem Sirmi¡ detinuit (3). Non solum autem exilio, sed contumeliis etiam, verberibus, plagis eum adficere est ausus (4), neque Deum timens, neque viri sive canitiem sive dignitatem reveritus impius homo. Quibus tandem calamitatibus oppressus, utpote senex et corpore imbecillus, ad horam cessit Arianis, εἶξεν αὐτοῖς πρὸς ὥραν (5); eoque adductus fuit, ut cum Ursacio et Valente communionis societatem iniret, nec tamen umquam in Athanasium calculum ferret. Sed suum lapsum minime neglexit senex:instante quippe morte, Atha

declaravit, Arianamque hæresim anathemate feriit,
vetuitque ne quis illam reciperet. › Mélλwv jáp kño -
θνήσκειν, ὥσπερ διατιθέμενος ἐμαρτύρατο τὴν βίαν, καὶ
τὴν ̓Αρειανὴν αἵρεσιν ἀνεθεμάτιζε, καὶ παρήγγελλε μηδένα
ταύτην ἀποδέχεσθαι. Neque aliter Augustinus; qui
Osium in ecclesiæ catholicæ commuuione diem
(1) Athan. Hist. Arian., § 42 seq. opp. tom. 1,
p. 368, 369.

(2) Id. ibid. § 44, pag. 370, seq.
(3) Id. ibid. § 75.
pag. 372.

(4) Id. Apol. de fuga sua, § 5, pag. 322.
(5) Id. ibid.

(6) Id. Hist. Arian. § 45, pag. 372.

clausisse supremum agnoscit, simulque ipsum a Do- A artis criminantur: qua fraude (Socrat. I. 1, c. 23; natistarum calumnia defendit (1).

Porro Abrahamicus ille senex et pater episcoporum magnus Osius ut cum vocat Athanasius (2), vita functus fuisse videtur ut citius, desinente anno CCCLVI. Siquidem Historiam Arianorum ad monachos ubi Osii obitus enarratur, anno insequente CCCLVIII, scripsisse Athanasium constat, ut perhibent viri eruditissimi Montfauconius (3) et Tillemontius (4). Cæterum ejus memoria in Menæis Græcorum recolitur sub die xxvi Augusti. Utinam vero in lucem emittat aliquando Fassonius V. C. que suis in adversariis condita servat, ad O ium nimirum Cordubensem antistitem, reclamantibus licet historicis omnibusque theologis, ab omni impietatis labe pur

Theod., l. 1, c. 31) aliisque rejectis ab imperatore per impudentissimam extorquent calumniam, ut Athanasium, quod Alexandrinum frumentum Constantinopolim convehi prohiberet, Treveris in Gallia jubeat exulare: deinde (Socrat., l. 11, c. 2; Sozom., l. m, c. 2) Constantini junioris litteris Alexandriæ restitutum, in Antiocheno rursus nonaginta episcoporum (Socrat., l. 11, c. 5; Sozom., l. 11, c. 5; Athan., de Synodis) conventu, variis confictis criminibus, eo cum primis, quod sine communi episcoporum concilio reversus ab exilio Alexandriam invasisset ecclesiam, per summam injuriam abdicant episcopatu. Athanasius (Athan., apol. ad Constant., et apol. 2; et ad solit. vit. agen.; Socrat., l. n, c. 14; Sozom. I. 11,

gandum atque tuendum comparata, ut ex ipso eru- B c. 7), et cum eo Paulus, qui e Constantinopolitana dimur (5).

OSI SENTENTIÆ

IN CONCILIO SARD. CENSI.

(Conc. t. u, col. 625.)

21,

PROOEMIUM. Historia concilii Sardicens's. Posteaquam Nicæni patres, quorum auctoritas fuerat orthodoxæ fidei clypeus, impiorum terror ac luctus, ecclesiarum nexus et quies, ad capienda certaminum suorum præmia corporis vinculis evocati sunt plerique omnes; Ariana hæresis nefario quodam quasi postliminio reversa, colligere vires iterum, nec parum convalescere cœpit, auctoribus (Socrat., lib. 1, cap. 18 et seq., lib. 11, cap. 2 et seq.; Theod., l. 1, c. 26 et seq., et lib. 11, c. 3; Sozom, lib. 11, c. 90 et seq.) Eusebio Nicomediensi, Theognide Nicæno, Asterio Sophista, Macedonio Constantinopolitano, Ursacio Singidunensi in Mœsia, Valente Mursensi in Pannonia, aliisque id genus Arianis episcopis. Freti namque præsidiis tam (Socrat., l. it, c. 2 et seq.; Athan. de synod.; Theod., l. 11, c. 3 et seq.; Sozom., l. iii, 4) Constantii, qui post Constantini patris obitum toti præerat orienti; quam multorum adhuc præsidum, qui militum stipati copiis, omnibus erant formidini; Nicæna synodi (Socrat., l. 1, c. 7) fidem quam aperte convellere non audebant, occulte frequentioribus conciliis oppugnare conabantur, studebantque (Athan., de Synod., et ep. ad solit. vit. agen.; Socrat., Theod., ubi sup. ) catholicos pastores minis, vinculis, spoliatione bonorum, abdicationibus, exiliis perterrere: Athanasium imprimis Alexandrinum episcopum, adversus quem, ut fortissimum Ecclesiæ pu. gilem, et acerrimum.divini-Homousii propugnatorem, quot insidias struxerint, non mortuo solum, sed etiam superstite Constantino, iongum est percensere. Coacta (Socrat. I. 1, c. 21; Theod. l. 1, c. 30; Sozom., lib. 11 c. 24; Athan., apolog. 2) ad Tyrum synodo, Arsenii manum ab Athanasio amputatam ad usum magica

C.

sede fuerat pulsus, Marcellus Ancyranus tunc catholicus (Athan., ep. ad solit. tit. agen., el epist. concil. Sard., apud eumdem apol. 2) habitus, Asclepas Gazæus, Lucius Hadrianopolitanus, cæterique episcopi, quos orthodoxa fidei causa suis ejecerant sedibus Ariani, ad Romanam Ecclesiam, ut ecclesiarum omnium matrem, rectæque fidei petram, cui tunc Julius pontifex præerat, confugere. Quos ut terrerent (Athan., apol. 2; Theod., lib. 1,c. 4) Ariani, datis ad Julium litteris ex Antiocheno conciliabulo, obsequium ac pietatem simulant; delatoque ad eum totius causæ judicio, rogant, ut synodum alteram, qua veritas accuratius explicetur, indicat. Indixit (Athan., apol. 2, et ep. ad Cinissis in orientem Elpidio et Philoxeno presbyteris, solit. vit. agen.; Theod., l. 11, c. 4) Julius, cosque, Romæ ad certam diem adesse jussit. Verum ipsi eo decreto (Athan. ubi sup. ) perculsi, quod viderent Athanasium et socios, ut Nicænæ fidei constantissimos defensores, in Romanam communionem cooptatos, remque in urbe non sicariorum manu, quibus confidebant, sed episcoporum sententiis decernendam esse; excusant primum bellorum tumultus, deinde (Athan., apolog. 2) præstituti temporis angustias: dumque moras ex mora, et causas ex causis nectunt, annus et sex integri menses effluxerunt. Quo toto tempore Julius, acceptis ab Ægypto variis (Socrat., l. 11, c. 13; Sozom., lib. 1, c. 9) litteris, gravissimis. que episcoporum testimoniis de Athanasii innocentia, mæ quinquaginta episcoporum concilio, et criminicoacto (Athan., apol. 2, et ep. ad solit. vit. agen.) Robus, quæ falso catholicis episcopis objecta fuerant, palam rejectis, tam Athanasium, quam socios, et ab omni noxa liberos, et dignos qui suas reciperent ccclesias, tota approbante synodo pronuntiavi. Graviter rem tulerunt (Socr., lib. 11, c. 11; Sozom., lib. 11, c. 7; et Julius in ep. apud Athan., apol. 2) Ariani, iterumque ad Antiocheni conventus latibula regressi, litteris contumeliarum plenis tam Athanasium, quam Julium ob usurpatam potestatem dissolvendi quod ab eorum synodo constitutum fuerat, lacerarunt. Quorum audacia cum in dies ad graviores spectaret tumultus, eo potissimum, quod duabus fidei (Athan., de Synod.; Socr., l. 11, cap. 14 et 15; Sozom., lib. m,

[blocks in formation]

D

c. 9 et 10) formulis adversus Nicænam evulgatis, om- A dit. Harum rerum (Epist. concil, Sardicen.,apud Athan., nia susque deque miscerent, Julius, ut afflictis rebus consuleret, negotium ad Constantem (Sozom., I. III, c. 9; Theod.,. u, c. 5) detulit. Qui cum Constantio fratri, qui orientem moderabatur (Socrat., l. 11, cap. 16), per litteras ut synodus cogeretur suasissel: ponificis auctoritate ( nam de ( Athan., apol. 2, et ep. ad solit, vit. agen.) prestituti ad concilium temporis angustia nonnulli orientales episcopi eum criminabantur) imperatorumque (Socrat., lib. 11, cap. 16; Sozom., lib. m, c. 11) consensu apud Sardicam lyrici urbem synodus genera'is indicitur, Rufino (Áthan., apol. 2; Theod., l. 1, c. 7; Socrat., ubi sup.) et Eusebio Coss., anno post obitum Constantini undecimo. Eo convenere (Athan., upolog. 2) episcopi circiter ducenti octoginta ex occidente, et ex oriente septuaginta sex. Osius (Athun. ead, apol. 2, el epist. ad solit. vit. agen.; Secrat. et Theod., ubi sup.), Archidamus et Philoxenus Julii nomine præerant. Adfuit ( Athan., loco cit.) et Athanasius cum sociis, ad crimina quorum postu lati fuerant, diluenda. Verum orientales Ario pleni, cum intelligerent rem agendam esse sine (Soerat., lib. 11, c. 16; Athanas., apol. 2) Musoniano, Hesychio, et Castritio, quorum muniti lietoribus, episcoporum solebaut obterere libertatem: diffisi causæ, et scelerum conscientia consternati, venturos (Athan., epist. ad solit. vit. agen., et apol. 2) se in synodi conspectum, misi prius Athanasio et sociis de medio pulsis, palam negarunt. Quod cum Sardicenses patres de inuocentibus ac sanctissimis viris, jamque in Romanam communionem receptis, abnuerent constituere, Arianos- C que iterum atque iterum commonuissent, ut e palatio quo sese (Athan., ubi sup.) abdiderant, prodirent in medium, Dagitia que Athanasio intenderant, probaturi; alioquin ipsos reorum loco habendos esse : illi tam incorruptis judicum subselliis res suas credere non ausi, clanı (Socrat., lib. x, cap. 16; Sozom., lib. , c. 10) Philippopolim (Athan., ep. ad Antioch.) Thr3cie defugere. Ubi (Sozom., lib. 1, c. 10) nova fidei formula, velut ad explendum quod Nicænæ deerat, edita, damnarunt Homousion; adversus Athanasium el socios sua decreta confirmarunt; Julio, Osio, cœterisque Athanasii fautoribus edixerunt anathema, et episcopale nomen (S. Aug., lib. m cont. Crescon., c. 54, el epist. 263) abrogarunt. Qua oninia quo plus Laberent auctoritatis ac ponderis, ad hæreticorum do- D los conversi, tamquam acta gestaque in Sardicensi synodo, cujus abutuntur nomine, ad Donatum (Epist. concil. Sardicen., apud Atkan., apolog. 2; et idem Athan. in epist. ad solit, vit, agen.; Socrat. lib. 1, c.16; Sozom., lib. u, c.41) tunc catholicæ Ecclesiac infensissimum in Africa, ut ipsum suis adjungerent partibus, perscripsere; tametsi ea fraus haudquaquam fefellerit Africanos patres. Nam longo post tempore eum Donaliste eo concilio, quod coactum fuerat ab Arianis, in suæ causæ patrocinium velient abuti, continno B. Augustinus ex iniquissima Julii et Athanasii condemnatione, quæ tamquam in eo concilio facia recitabatur, opus ex Ariana officina prodiisse deprehen

apol.2, et idem Athan, in ep, ad solit, vit, agen.; Socrat., lib. 11, cap. 16; Sozem., lib. ш, c. 11) indignitate, et singulari hominum impudentia commoli Sardicenses patres, in eos ut causæ desertores, criminatores piorum omnium, et orthodoxæ fidei adversarios, justissimum anathema conclamant; Stephanum Antioche. num, Menophantem Ephesinum, Narcissum Neronia dis, Theodorum Heracleensem, Acacium Casariensem, Ursacium et Valentem ex episcopali gradu dimovent, Gregorium imprimis, qui in Alexandrinam sedem armatis militibus septus irruperat: Athana sium et socios honorificis judicum sententiis ac decretis ornatos, suarum iterum jubent ecclesiarum gubernacula capessere. Homousion, Nicænamque docBirinam, ut nullis egentem (Athan., ep. ad Antioch.) assumentis, sed numeris omuibus absolutam, religiosissimis acclamationibus comprobant : tabellam vero, ac novam formulam, quam adversarii finxerant, et nomine synodi Sardicensis ediderant, ut adulterinam ac supposititiam abrogant, atque rescindunt: viginti denique canones (Nicol. I, ep. x, ad Photium, et Dionys. Exig., in præfat, canonum) grærce et latine in communem Ecclesiæ utilitatem sanciunt: oraniaque quo ordine gesta sunt, diligenter perscribunt, primum (apud Crescon.) Julio Romano pontifici, cæterisque (apud Athanas., apol. 2) episcopis; ut iis quos Ariani injustissime vexaverant, solatio ac perfugio essent : deinde Alexandrina ecclesiæ, cujus tantopere intererat, quæcumque ad Athanasii causam spectabant non ignorare: tum Constanti Augusto, qui (Socrat., lib. 11, C. 18) mox per litteras egit cum fratre Constantio, ut (quod et sancta synodus (Athan., epist. ad solit. vit. agen.) missis ad eum Euphrata Agrippinæ, et Vincentio Capuæ episcopis, rogabat) Athanasio et sociis contra fas et jus omne depulsis suis reddi ecclesias imperaret. Atque hic fuit synodi Sardicensis exitus. Quoniam autem nihil novum, quod ad fidem pertineret, in hac synodo sancitum fuit, nec ( Athan., epist. ad Antioch.) novus fidei articulus explicatus, sed ea tantum novis suffragiis stabilita ac confirmata, quæ patres in Nicæna synodo tradiderant ; propterea synodus Sardicensis, licet ex toto fere orbe collecta, semper tamquani pars appendixque Nicæni concilii fuit habita; cum omnia quæ de fide fuerunt definita, ad illius decreta servanda referantur. Itaque licet hæc synodus altera fuerit a Nicæna, tamen quia non novas suscepit fidei rel Ecclesiæ causas, sed Nicena tantum fidei tutelam ac patrocinium, et, ut est in concilio Chalcedonensi (Act. xvi), Arianorum refiquias oppugnavit: et quia ipsorum Sardicensium et Nicænorum patrum una fuit sententia, una mens, mus spiritus; ideirco Sardicense concilium Nicæni nomine a multis comprehenditur, quemadmodum urbs ac urbis propugnaculum, una res censeri solet ac nominari. Quamobrem (epist. ad Vicir., c. 3) Innocentius et (Carthag., vi, c. 3 et seq.) Zosimus Sardicenses canones appellant Nicænos, ut ex concilio sexto Carthaginensi apparet. Eamdem item ab cau

« PoprzedniaDalej »