Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

Hunc perminxerunt calones: quin etiam illud
Accidit, ut quidam testes caudamque salacem
Demeteret ferrum. Jure omnes: Galba negabat.
Tutior at quanto merx est in classe secunda!
Libertinarum dico, Sallustius in quas

45

50

55

Non minus insanit, quam qui moechatur: at hic si,
Qua res, qua ratio suaderet, quaque modeste
Munifico esse licet, vellet bonus atque benignus
Esse; daret quantum satis esset, nec sibi damno
Dedecorique foret: verum hoc se amplectitur uno:
Hoc amat, hoc laudat; Matronam nullam ego tango:
Ut quondam Marsæus, amator Originis, ille
Qui patrium mimæ donat fundumque laremque,
Nil fuerit mî, inquit, cum uxoribus unquam alienis :
Verum est cum mimis, est cum meretricibus; unde
Fama malum gravius, quam res trahit: an tibi abunde
Personam satis est, non illud quicquid ubique
Officit, evitare? bonam deperdere famam,
Rem patris oblimare, malum est ubicunque. Quid inter-
Est in matrona, ancilla, peccesve togata?
Villius in Fausta Sullæ gener, hoc miser uno
Nomine deceptus, pœnas dedit usque superque
Quam satis est; pugnis cæsus, ferroque petitus,
Exclusus fore, cum Longarenus foret intus.

60

65

Huic si mutonis verbis mala tanta videntis

Diceret hæc animus; Quid vis tibi? nunquid ego a te

[blocks in formation]

Dispensare velis, ac non fugienda petendis
Immiscere! Tuo vitio, rerumne, labores,

75

Nil referre putas? Quare ne pœniteat te:

Desine matronas sectarier, unde laboris

Plus haurire mali est, quam ex re decerpere fructus.

Nec magis huic inter niveos viridesque lapillos

80

Sit licet, hoc, Cerinthe, tuo tenerum est femur, aut crus
Rectius; atque ctiam melius persæpe togatæ.
Adde huc, quod mercem sine fucis gestat; aperte
Quod venale habet, ostendit; nec, si quid honesti est,
Jactat habetque palam, quærit quo turpia celet.
Regibus hic mos est, ubi equos mercantur, opertos
Inspiciunt; ne si facies (ut sæpe) decora

Molli fulta pede est, emtorem inducat hiantem;
Quod pulchræ clunes, breve quod caput, ardua cervix.
Hoc illi recte? ne corporis optima Lynceis

Contemplere oculis, Hypsæa cæcior illa

85

90

95

Quæ mala sunt spectes. O crus! O brachia! ¶ verum
Depygis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
Matronæ, præter faciem, nil cernere possis,
Cætera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdata, nam te
Hoc facit insanum, multæ tibi tum officient res :
Custodes, lectica, ciniflones, parasitæ,
Ad talos stola demissa, et circumdata palla;
Plurima, quæ invideant pure apparere tibi rem.
Altera, nil obstat: Cois tibi pene videre est
Ut nudam; ne crure malo, ne sit pede turpi:
Metiri possis oculo latus. An tibi mavis
Insidias fieri, pretiumque avellier, ante

100

110

Quam mercem ostendi? ¶ Leporem venator ut alta 105
In nive sectetur, positum sic tangere nolit :
Cantat, et apponit, Meus est amor huic similis : nam
Transvolat in medio posita, et fugientia captat.
¶ Hiscine versiculis speras tibi posse dolores,
Atque æstus curasque graves e pectore pelli ?
Nonne cupidinibus statuat natura modum quem,
Quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,
Quærere plus prodest, et inane abscindere soldo ?
Num, tibi cum fauces urit sitis, aurea quæris
Pocula? num esuriens fastidis omnia præter

115

Pavonem rhombumque ? tument tibi cum inguina, num, si Ancilla aut verna est præsto puer, impetus in quem Continuo fiat, malis tentigine rumpi?

120

125

Non ego; namque parabilem amo Venerem, facilemque.
¶ Illam, Post paulo; Sed pluris: Si exierit vir;
Gallis hanc, Philodemus ait; sibi, quæ neque magno
Stet pretio, neque cunctetur, cum est jussa, venire:
Candida rectaque sit; munda hactenus, ut neque longa
Nec magis alba velit, quam det natura, videri.
Hæc ubi supposuit dextrum corpus mihi lævo,
Ilia et Ægeria est: do nomen quodlibet illi.
Nec vereor, ne dum futuo, vir rure recurrat,
Janua frangatur, latret canis, undique magno
Pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
Desiliat mulier, miseram se conscia clamet;
Cruribus hæc metuat, doti deprensa, egomet mî.
Discincta tunica fugiendum est, ac pede nudo,
Ne nummi pereant, aut pyga, aut denique fama.
Deprendi miserum est: Fabio vel judice vincam.

130

SATIRA III.

OMNIBUS hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati;
Injussi nunquam desistant.
desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Cæsar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam, non
Quicquam proficeret: si collibuisset, ab ovo
Usque ad mala citaret; Io Bacche! modo summa
Voce, modo hac, resonat quæ chordis quattuor ima.
Nil æquale homini fuit illi: sæpe velut qui
Currebat fugiens hostem; persæpe velut qui
Junonis sacra ferret; habebat sæpe ducentos,
Sæpe decom servos: modo reges atque tetrarchas,

5

10

15

Omnia magna, loquens: modo, Sit mihi mensa tripes, et
Concha salis puri, et toga quæ defendere frigus,
Quamvis crassa, queat. Decies centena dedisses
Huic parco paucis contento, quinque diebus
Nil erat in loculis: noctes vigilabat ad ipsum
Mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi, Quid tu?
Nullane habes vitia? Imo alia, et fortasse minora.
Mænius absentem Novium cum carperet; Heus tu,
Quidam ait, ignoras te? an ut ignotum dare nobis
Verba putas? Egomet mî ignosco, Mænius inquit.
Stultus et improbus hic amor est, dignusque notari.
Cum tua pervideas oculis male lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,

20

25

Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius! At tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
Iracundior est paulo? minus aptus acutis

Naribus horum hominum? rideri possit, eo quod
Rusticius tonso toga defluit, et male laxus

30

In pede calceus hæret? At est bonus, ut melior vir

Non alius quisquam : at tibi amicus: at ingenium ingens Inculto latet hoc sub corpore.

Denique teipsum

Concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim

35

[blocks in formation]

Errori nomen virtus posuisset honestum.
At, patet ut gnati, sic nos debemus amici,
Siquod sit vitium, non fastidire: strabonem

Appellat Pætum pater; et Pullum, male parvust
Si cui filius est, ut abortivus fuit olim

45

Sisyphus: hunc, Varum, distortis cruribus; illum
Balbutit Scaurum, parvis fultum male talis.

Parcius hic vivit ? frugi dicatur: ineptus
Et jactantior hic paulo est? concinnus amicis
Postulat ut videatur: at est truculentior, atque
Plus æquo liber? simplex fortisque habeatur.
Caldior est? acres inter numeretur: opinor,
Hæc res et jungit, junctos et servat amicos.
At nos virtutes ipsas invertimus, atque
Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
Nobiscum vivit, multum demissus homo ? illi
Tardo ac cognomen pingui damus: hic fugit omnes
Insidias, nullique malo latus obdit apertum ?—
Cum genus hoc inter vitæ versetur, ubi acris
Invidia, atque vigent ubi crimina--pro bene sano
Ac non incauto, fictum astutumque vocamus.
Simplicior quis et est, qualem me sæpe libenter
Obtulerim tibi, Mæcenas, ut forte legentem
Aut tacitum impellat quovis sermone molestus?
Communi sensu plane caret, inquimus. Eheu
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam !
Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est,

Qui minimis urguetur. Amicus dulcis, ut æquum est,
Cum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce
(Si modo plura mihi bona sunt) inclinet, amari
Si volet: hac lege, in trutina ponetur eadem.
Qui ne tuberibus propriis offendat amicum
Postulat, ignoscet verrucis illius: æquum est,
Peccatis veniam poscentem reddere rursus.
Denique, quatenus excidi penitus vitium iræ,
Cætera item nequeunt stultis hærentia: cur non
Ponderibus modulisque suis ratio utitur? ac res
Ut quæque est, ita suppliciis delicta coërcet?
Si quis eum servum, patinam qui tollere jussus
Semesos pisces tepidumque ligurrierit jus,
In cruce suffigat, Labeone insanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque
Majus peccatum est? Paulum deliquit amicus;

50

55

60

65

70

75

80

« PoprzedniaDalej »