Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISCOPI LUGDUNENSIS ET MARTYRIS,

DETECTIONIS ET EVERSIONIS

FALSO COGNOMINATÆ AGNITIONIS,

SEU

CONTRA HÆRESES

LIBRI QUINQUE.

LIBER PRIMUS.

Cum libri illi et scriptoris auctoritate, et antiquitatis pondere maxime commendentur, nec desint tamen plura quæ, evanescentibus hujus temporis insanis hæresibus, nunc minus utilia videantur, potiora seligentes, à cæteris prudenter abstinebimus : utque totius primi hujus libri scopus evidentius primo intuitu pateat, variis sectionibus pro variis hæresibus dividetur. Quarum prima erit de argumento et occasione operis; octo sequentes, de variis hæreticis; decima tandem conclusionem libri ostendet.

SI.

ARGUMENTUM ET OCCASIO OPERIS1.

Interpretatio Billii.

QUONIAM nonnulli, repudiata veritate, sermones et genealogias vanas inducunt, quæ quidem quæstiones potius, ut Apostolus ait, præstant, quam ædificationem Dei, quæ in fide est, ac per probabilitatem subdole comparatam seducunt mentem imperitiorum, eosque depravandis oraculis divinis, iisque quæ recte dicta sunt male exponendis, captivos trahunt, scientiæque prætextu multos evertunt, atque ab eo qui universitatem hanc condidit et exornavit, abducunt; perinde videlicet ac sublimius aliquid et præstantius ostendere possint, quam Deum, qui cœlum et terram, et omnia quæ eorum complexu continentur, effecit: scito quidem illi, atque ad persuadendum apposito verborum artificio eos quorum simplex ingenium est, ad quærendi modum illicientes, cæterum inscite ac præpostere perniciem eis afferentes, hoc nimirum nomine, quod contumeliosam et impiam eorum sententiam in summum illum rerum omnium Conditorem efficiunt, ut qui falsum a vero discernere nequeant.

Neque enim fraus et impostura seorsim ostenditur, ne alioqui velut detractis vestibus perspicue se prodat : verum illecebroso amictu callide adornata id assequitur, ut per externam speciem apud imperitiores verior quoque veritate ipsa esse videatur : quemadmodum de hujusmodi hominibus a quodam me præstantiore dictum est, quod smaragdo, præclaro alioqui lapidi, ingentisque apud quosdam pretii, vitrum artis industria ad ejus similitudinem elaboratum, dedecus infert, cum haudquaquam præsto est qui explorare atque artis solertia id quod versute factum

1 Præfatio.

est deprehendere queat. Cum autem as argento immixtum fuerit, quis tandem erit qui facile atque incorrupte id explorare possit? Quocirca ne culpa nostra nonnulli, tanquam oves a lupis, abripiantur, eos nimirum ob externum oville pellis integumentum haudquaquam agnoscentes (quos nobis vitandos esse Dominus præcepit), ut qui eadem quidem loquantur, sed non eadem sentiant; necessarium duxi, cum in Valentini discipulorum, ut ipsi aiunt, commentarios incidissem, atque etiam cum nonnullis ipsorum pedem contulissem, quidque sentirent percepissem, prodigiosa et profunda eorum mysteria, quæ non omnes capiunt, quia non omnes cerebrum exspuerunt, tibi, vir mihi charissime, indicare: ut ea tu quoque, cum ex me didiceris, omnibus iis qui tecum versantur, patefacias, eosque moneas ut ab amentiæ, blasphemiæque in Christum voragine sibi caveant. Et vero pro virili nostra, tum eorum qui nunc perperam docent, hoc est, Ptolemæi, sententiam, quæ Valentini scholæ velut flosculus est, breviter ac dilucide referemus; tum pro facultatis nostræ mediocritate ansam tibi ad eam evertendam porrigemus, absurda atque a veritate absona esse demonstrantes ea quæ ab illis afferuntur. Non quod scribendi usu exerciti simus, aut dicendi artem coluerimus : sed quod nos charitas hortetur, ut tibi, omnibusque qui tecum sunt, doctrinas eas indicemus, quæ cum hactenus in abstruso delituerint, nunc Dei beneficio in lucem venerunt; « Nihil enim opertum est, quod non » reveletur, neque absconditum, quod non sciatur1. »

Nec vero facies, ut a nobis, qui inter Gallos degimus, atque in barbara lingua ut plurimum operam ponimus; verborum artificium, quod non didicimus, exposcas; nec vim conscriptoris, in qua comparanda non elaboravimus; nec dictionum ornamentum, nec persuadendi facultatem, cujus

1 Matt. x. 26.

expertes et ignari sumus. Verum ea quæ simpliciter et vere, ac vulgari sermone, benevolo tamen animo, ad te scripta sunt, tu quoque pari animi benevolentia accipies, eaque ipse, utpote nobis eruditior, quasi semina quædam et initia a nobis accepta, apud te amplificabis, atque in mentis tuæ latifundio, quæ breviter a nobis dicta sunt, uberius efferes, quæque nos imbecille narravimus, ea tu iis quibuscum tibi consuetudo est non sine robore declarabis. Et quemadmodum nos, flagitante te jam pridem quænam ipsorum sententia esset intelligere, studuimus sedulo non modo eam tibi perspicuam reddere, sed ad ipsius falsitatem commonstrandam facultates suppeditare eodem modo tu quoque, pro ea gratia quam a Domino consecutus es, prompte atque obnixo studio cæteris inservies : ut homines non jam amplius eorum oratione ad persuadenduin comparata distrahantur. Est autem ea hujusmodi.

S II.

DE VALENTINIANIS.

Cum Valentinianos præcipue confutandos aggrediatur, fusius contra illos agens:

1° Exponit ridicula Valentini inventa circa Æonas et Pleroma, quorum brevitatis causa hanc habeas summam a Benedictinis ita quasi coagulatam1:

Totam Valentini ac discipulorum ejus hypothesim tribus niti capitibus, notum est. Primum Pleromatis, seu plenitudinis rerum divinarum, explicationem complectitur. Alterum circa ea versatur quæ extra Pleroma contigerunt. Tertium denique mundi hujus aspectabilis originem et constitutionem exponit. In prima parte res superiores ac divinæ pertractantur; in postrema res infimæ et corporales; 1 Massuet. Dissert. I, art. v, n. 12 et seqq. vol. II.

in secunda res inter utrasque media. Prima triginta Æonum, quorum quindecim masculi et totidem feminæ, seriem exhibet, in varias veluti stirpes divisam, quarum omnium caput sit unus Deus, invisibilis, sempiternus, ingenitus et incomprehensibilis, quem Proarchen, Propatora, et Bython, seu primum Principium, primum Patrem, et Profunditatem vocabant; cui conjugis loco sociabant Ennœam, seu Cogitationem, quam etiam Sigen et Charin, Silentium et Gratiam nuncupabant. Hæc suscepto a Bytho semine gravida genuit Nun, id est, Mentem, Unigenitum, et Patrem et Principium omnium, et una cum eo Alethiam, hoc est, Veritatem. Hæc primigena quaternitas, radix omnium. Ex hac erupit altera tetras, Logi et Zoes, id est, Verbi et Vitæ, et Anthropi seu Hominis, ac Ecclesiæ ex Unigenito quidem Verbum et Vita, ex his vero Homo et Ecclesia; quamquam alii ab Unigenito primum Hominem et Ecclesiam, tum ab Homine et Ecclesia Verbum et Vitam derivarent. Ex utraque tetrade ogdoada conflabant, quam et ipsam primigenam ogdoada, radicem et substantiam omnium dicebant. Uti enim prima tetras secundam effuderat, sic secunda cæteris deinceps Eonibus ortum præbuit. Et hinc Logos postrema caput, «Pater omnium eorum qui » post se futuri essent, et initium et formatio universi Ple>> romatis >> vocabatur. A Logo siquidem pullulavit nova Æonum decas, Bythius videlicet et Mixis, Ageratos et Henosis, Autophyes et Hedone, Acinetus et Syncrasis, Monogenes et Macaria: ab Homine et Ecclesia dodecas, Paracletus et Pistis, Patricos et Elpis, Metricos et Agape, Ænus et Synesis, Ecclesiasticos et Macariotes, Theletos et Sophia; totidem nomina Græca, quorum significata doctis facile, patent. Hi triginta ones adeo decantati; hoc Valentinianorum Pleroma in tria velut agmina divisum, in ogdoada, decada et dodecada, quorum prius ducebat Bythus cum Sige,

« PoprzedniaDalej »