Obrazy na stronie
PDF
ePub

S. IRENEUS.

DETECTIONIS ET EVERSIONIS

FALSO COGNOMINATÆ AGNITIONIS,

SEU

CONTRA HÆRESES

LIBRI QUINQUE.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]

EPISCOPUS LUGDUNENSIS.

(AN. 203.)

GRECUS.

SANCTUS IRENEUS natus est circa annum Christi 120, natione Græcus, et, ut videtur, ex Asia minori oriundus. In vita B. Polycarpi Smyrnensis episcopi jam notavimus Irenæum in ejus sanctissimi viri schola educatum fuisse, cunctaque tanti doctoris quasi odoratum esse vestigia. Qua occasione, quove tempore in Gallias ex Asia accesserit, non satis compertum habemus, quamquam S. Gregorius Turonensis a B. Polycarpo missum illum prædicet. (Histor. Franc. 1, 20.) Hoc autem certum est eum anno 177, quo maxime efferbuit Lugduni adversus Christianos persecutio, ejus ecclesiæ presbyterum fuisse, cum a martyribus Lugdunensibus destinatus fuerit qui ad Eleutherum papam epistolas deferret, non solum ut ecclesiæ Lugdunensis presbyter, sed ut cemulator testamenti Christi commendatus.

Sic enim pietatem ejus ardentissimumque christianæ legis tuendæ et amplificandæ studium laudant: << Te per omnia ac perpetuo optamus in Domino va» lere, pater Eleuthere. Has litteras ut ad te perfer>> ret, fratrem et collegam nostrum Irenæum hortati » sumus. Quem quidem ut commendatum habeas

« PoprzedniaDalej »