Obrazy na stronie
PDF
ePub

S. THEOPHILUS.

AD AUTOLYCUM

LIBRI TRES.

EPISCOPI ANTIOCHENI,

AD AUTOLY CUM.

LIBER PRIMUS.

1. LEPIDA quidem lingua ac elegans dictio delectationem afferunt ac laudem ad inanem gloriam miseris hominibus, qui mentem corruptam gerunt. Veritatis autem amator non ducitur sermonibus fucatis, sed sermoni opus adjunctum, quodnam et quale sit, inquirit. Quoniam igitur me, amice, obtudisti inanibus sermonibus, deos tuos venditans, lapideos et ligneos, ductos et fusos, fictos et pictos, qui nec vident nec audiunt (sunt enim imagines et opera manuum hominum), meque præterea Christianum dicis quasi malum nomen ferentem; equidem confiteor me esse Christianum, et gratum illud Deo nomen fero, sperans me utilem esse Deo. Neque enim, ut tu existimas molestum esse nomen Dei, ita se res habet; sed fortasse quia adhuc inutilis es Deo, idcirco ita de Deo sentis.

II. Sed si dicas: Ostende mihi Deum tuum; dicam tibi : Ostende mihi hominem tuum, et ego tibi ostendam Deum meum. Proinde ostende an oculi mentis tuæ videant, et aures cordis tui audiant. Quemadmodum enim, qui vident oculis corporis, percipiunt quæ in hac vita terrena peraguntur, ac ea quæ inter se differunt explorant, lucem et tenebras, album et nigrum, deforme et formosum, concinnum et inconcinnum, apte dimensum et inepte, partibus

» stat.... Alius etiam exstat liber quem contra Her» mogeni hæresim inscripsit, in quo testimoniis uti>> tur ex Joannis revelatione desumptis. » (Euseb. iv, 24; Hieron. Cat. xxv.)

Nunc autem soli supersunt tres ad Autolycum libri, ubi de religionis veritate potissimum disserit. Qui huc usque inter manus versantur, amissorum desiderium injiciunt: in doctrina veritas, in argumentis rectitudo, in cogitationibus jucunditas, in dictione vero sublimis urbanaque varietas deprehenditur. Sacræ profanæque disciplinæ peritissimum arguunt laudata sæpius hinc poetarum philosophorumque placita, hinc Prophetarum Apostolorumque oracula. Antiochenam ecclesiam rexisse creditur usque ad annum 186.

Libri ad Autolycum in lucem emissi sunt græce curante Conrado Gesnero, Zurich, in-fol. cum scriptis Tatiani; latine vero ibidem ex interpretatione Conradi Clauseri, quæ quidem iterum excusa est tum in Bibliothecis Patrum, tum in orthodoxographis græce et latine, Basileæ 1555, tum in editione S. Justini, Parisiis 1615 et 1636, et Coloniæ 1686, tum in Bibliothecæ Patrum auctuario, 1624, Parisiis, in-fol. Ea autem accuratior habenda est quæ græce et latine prodiit Parisiis, an. 1742, studio R. P. Maran, ad calcem operam S. Justini.

« PoprzedniaDalej »