Obrazy na stronie
PDF
ePub

enarrabile habere demonstrat. Nemo enim est qui, cum homo ex hominibus sit, genus habeat non enarrabile. Et quod Moses dixit suam illum stolam in sanguine uvæ lavaturum, nonne id ipsum est quod sæpe vos monui arcane ab eo prænuntiatum; ita ut sanguinem quidem ei inesse significaverit, sed nequaquam ex hominibus; quemadmodum uvæ sanguinem non homo generavit, sed Deus? Et quod eum Esaias magni consilii Angelum vocat, nonne eorum quæ adveniens edocuit, magistrum illum et doctorem futurum prænuntiabat? Magna enim Patris consilia tum in omnes qui ipsi placuerant et placituri erant homines, tum in desciscentes ab ejus voluntate homines pariter et angelos, solus hic aperte edocuit, cum ita diceret : « Venient ab » Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, et >> Isaac, et Jacob in regno cœlorum: filii autem regni eji>> cientur in tenebras exteriores1. » Et : « Multi dicent mihi >> in illa die Domine, Domine, nonne in nomine tuo edi>> mus et bibimus et prophetavimus et dæmonia ejecimus? » Et dicam eis: discedite a me2. » Et aliis verbis, quibus indignos qui salventur condemnaturus est, dicturum se declaravit «Abite in tenebras exteriores, quas paravit Pater >> Satanæ et angelis ejus; » et rursus aliis verbis ait : « Do » vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones » et scolopendras, et super omnem virtutem inimici. » Et nunc qui in crucifixum sub Pontio Pilato Jesum Dominum nostrum credimus, dæmonia omnia et malos spiritus adjurando potestati nostræ subjicimus. Quamvis enim tecte per Prophetas prædicatum fuisset Christum esse passurum, ac postea omnibus imperaturum, id tamen a nemine intelligi poterat, donec ipse discipulis persuasit hæc in Scripturis nominatim esse prædicata. Clamabat enim antequam in crucem ageretur: « Oportet Filium hominis multa pati

1 Matth. vi, 11.—2 Matth. VII, 22. — 3 Luc. x, 19.

» et rejici a Scribis et Pharisæis, et crucifigi, et tertia die » resurgere1. » Et David futurum fuisse ante solem et lunam prædicavit, ut ex utero secundum Patris voluntatem nasceretur, eumque, cum Christus sit, Deum fortem et adorandum esse declaravit.

LXXVII. At Trypho: Equidem tibi assentior satis inesse tot ac tantis rationibus ad persuadendum momenti; sed scias velim me a te Scripturam illam, quam sæpe demonstraturum pollicitus es, reposcere. Fac igitur eam nobis expedias, ut videamus quonam pacto in vestrum illum Christum dictam esse demonstres. Nos enim in Ezechiam prænuntiatam fuisse dicimus.

Tum ego Ut vobis, inquam, videtur, ita faciam. Sed mihi prius demonstra de Ezechia dictum esse, eum, antequam patrem aut matrem vocare nosset, virtutem Damasci et spolia Samariæ coram rege Assyriorum cepisse. Neque enim vobis concedetur, ut vestro arbitratu hanc interpretationem afferatis, Ezechiam adversus Damascum et in Samaria coram rege Assyriorum bellum gessisse. Nam, priusquam puer norit vocare patrem aut matrem 2,» inquit propheticus sermo, « capiet virtutem Damasci et spolia » Samariæ coram rege Assyriorum. » Nam si propheticus spiritus cum additamento non dixisset, « Antequam norit » puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Da>> masci et spolia Sanaria; » sed tantum, «et pariet filium » et capiet virtutem Damasci et spolia Samaria; » dicere poteratis: Quia futurum prænoscebat Deus ut hæc caperet Ezechias, idcirco prædixit. Nunc autem cum hoc additamento dicit prophetia: «Antequam norit puer appellare » patrem aut matrem, capiet virtutem Damasci et spolia » Samariæ. » Ac vos quidem, cui id unquam apud Judæos contigerit, demonstrare neminem potestis: nos autem in

[blocks in formation]

Christo nostro factum demonstrare possumus. Statim enim atque natus est, Magi ex Arabia profecti eum adoraverunt, cum prius se ad Herodem in terra vestra tunc regnantem contulissent quem quidem Scriptura regem Assyriorum vocat ob impium et improbum ejus animum. Scitis enim sæpe a Spiritu sancto res ejusmodi in parabolis et similitudinibus dici; quale est quod et in omnem Jerosolymorum populum usurpavit, sæpe illos ita compellans : « Pater tuus » Amorrhæus et mater tua Chettæa 1. »

LXXVIII. Nam Herodes ille rex, cum ad eum tunc Magi ex Arabia venissent ac dicerent: Ex stella quæ in cœlo apparuit, cognovimus natum esse regem in terra vestra, eumque adoratum venimus, edoctus est a senioribus populi vestri, qui, in urbe Bethleem, responderunt, eo quod ita scriptum sit a Propheta : « Et tu Bethleem terra Juda ne>> quaquam minima es in principibus Juda. Ex te enim ex>> ibit dux, qui pascet populum meum. » Illi igitur ex Arabia Magi, cum Bethleem venissent, ac puerum adorassent, eique munera, aurum, thus et myrrham obtulissent, divinitus admoniti sunt, adorato Bethleem puero, ne ad Herodem redirent. Ac Joseph quidem Mariæ sponsus, cum prius vellet sponsam suam ejicere, arbitratus ex viri consuetudine, id est ex stupro, gravidam esse, viso ipsi oblato jussus est uxorem suam non ejicere, asserente angelo, qui ei apparebat, ex Spiritu sancto esse quod illa in utero habebat. Metu igitur perculsus eam non ejecit. Sed cum census in Judæa tum primum haberetur sub Cyrenio, ex oppido Nazareth, in quo degebat, Bethleem, unde oriundus erat, profectus est, ut censeretur; nam ex tribu Juda hanc terram incolente genus ducebat. Ac ipse una cum Maria jubetur in Ægyptum discedere, ibique cum puero commorari, donec divinitus admoneantur, ut in Judæam redeant. Nato autem Bethleem 2 Mich. v, 2.

1 Ezech. xvi, 3.

---

puero, cum Joseph in hoc vico non haberet quo diverteret, in specum quemdam vico proximum concessit. Cumque ibi essent, peperit Christum Maria, ac eum in præsepi posuit, ubi a Magis ex Arabia venientibus repertus est. Vobis equidem jam demonstravi Esaiam de signo hunc specum adumbrante vaticinatum esse; sed propter eos qui hodie nobiscum venerunt, locum repetam : tumque locum illum recitavi jam a me ex Esaia descriptum, adjiciens Mithræ mysteriorum antistites propter hæc verba a diabolo impulsos esse, ut in loco qui apud eos spelunca dicitur, suos initiari ab ipso Mithra dicerent. Herodes igitur, cum illi ex Arabia Magi ad eum non rediissent, quod tamen ut facerent eos rogaverat, sed alio itinere, ut jussi fuerant, regionem suam repetiissent; cumque Josephus una cum Maria et puero, prout divinitus admoniti fuerant, jam in Egyptum profecti essent; Herodes, inquam, puerum illum, quem Magi adoratum venerant, non cognoscens, omnes omnino pueros in Bethleem jussit occidi. Atque id eventurum Jeremias prædixerat, sic per eum loquente Spiritu sancto: «Vox in Rama audita est, >ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos, et » noluit consolationem accipere quia non sunt'. » Igitur propter vocem quæ ex Rama exaudienda erat, id est, ex Arabia (est enim etiam hactenus in Arabia locus qui Rama dicitur), locum illum ubi Rachel Jacobi sancti illius patriarchæ, qui Israel cognominatus est, uxor sepulta est, id est, Bethleem fletus impleturus erat, plorantibus proprios filios interfectos mulieribus, atque insolabiliter hunc casum lugentibus. Nam et quod dicit Esaias, « Accipiet virtutem Da» masci et spolia Samaria2,» significabat nefarii dæmonis, qui Damasci habitabat, potestatem a Christo, statim atque natus esset, victum iri; quod quidem factum esse demonstratur. Magi enim, qui ut spolia rapti fuerant ad malas 1 Jerem. XXXI, 15. 2 Esai. VIII, 4.

D

quas

que actiones, ad quas eos ille dæmon impellebat, ubi Christum adoratum venerunt, defecere, ut manifestum est, ab ea, quæ illos ut spolia rapuerat, potestate, quam nobis arcane Scriptura Damasci habitare indicat. Illam autem potestatem, cum peccatrix et iniqua sit, præclare Samariam per similitudinem appellat. Damascum autem Arabicæ regionis esse et fuisse, quamvis nunc ei quæ Syrophonice dicitur, accenseatur, ne vestrum quidem quisquam negare possit. Quamobrem præclarum fuerit, o viri, quæ minus intelligitis, ea ex his qui gratiam a Deo acceperunt, id est, ex nobis christianis discere; nequaquam autem in omnibus dimicare et contendere, ut doctrinam vestram divina contempta stabiliatis. Quare etiam in nos translata est hæc gratia, ut ait Esaias his verbis: « Appropinquat mihi populus >> iste : labiis suis honorant me, cor autem eorum longe est >> a me : sed frustra me colunt, præcepta hominum ac doc» trinas docentes. Propterea ecce ego adjiciam ut transfe» ram populum istum; et transferam eos. Et auferam sapientiam sapientium ipsorum, et prudentiam prudentum >> abolebo 1. »

[ocr errors]

LXXIX. Hic Trypho subirascens quidem, sed tamen Scripturas reveritus, ut ex ejus vultu patebat, ita dixit ad me: Sancta quidem eloquia Dei; sed vestræ interpretationes, ut vel ex his quæ a te exposita sunt apparet, arte compositæ, vel potius impiæ. Angelos enim improbe se gessisse, et a Deo defecisse dicis.

Tum ego remissiori voce, ut eum ad me audiendum præpararem, ita respondi: Admiror, Trypho, tuam illam religionem, teque eodem animo affici precor in eum, cui scriptum est angelos ministrare; quemadmodum ait Daniel, eum tanquam filium hominis ad antiquum dierum adduci, eique regnum omne dari in sæculum sæculi. Atque ut perspectum

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »