Obrazy na stronie
PDF
ePub

C. PLINII SECUNDI,

BITHYNIÆ PROPRÆTORIS,

AD EUMDEM DE EISDEM,

RELATIO.

C. Plinius Trajano Imp. S.

Solenne est mihi, Domine, omnia de quibus dubito, ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere, vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui nunquam : ideo nescio quid, et quatenus, aut puniri soleat aut quæri. Nec mediocriter hæsitavi, sitne aliquod discrimen ætatum? an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant? deturne pœnitentiæ venia? an ei, qui omnino Christianus fuit, desiisse non prosit? nomen ipsum, etiamsi flagitiis careat, an flagitia cohærentia nomini puniantur? Interim in iis, qui ad me tanquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. Interrogavi ipsos, an essent Christiani? confitentes iterum ac tertio interrogavi, supplicium minatus : perseverantes duci jussi. Neque enim dubitabam (qualecumque esset quod faterentur) pervicaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri.

Fuerunt alii similis amentiæ, quos (quia cives Romani crant) annotavi in Urbem remittendos: mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine, plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore, multorum nomina continens qui negarent se esse Christianos, aut fuisse. Cum præeunte me Deos appellarent, et imagini tuæ (quam propter hoc jusseram cum simulacris numinum afferri) thure ac vino supplicarent; præterea maledicerent Christo (quorum nihil cogi posse dicuntur qui sunt revera Chris

tiani): dimittendos putavi. Alii ab indice nominati, esse se Christianos dixerunt, et mox negaverunt; fuisse quidem, sed desiisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti quoque; omnes et imaginem tuam Deorumque simulacra venerati sunt, et Christo maledixerunt.

Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpæ suæ, vel erroris : quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo, quasi Deo, dicere secum invicem; seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent. Quibus peractis, morem sibi discedendi fuisse, rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen et innoxium : quod ipsum facere desiisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetarias esse vetueram. Quo magis necessarium credidi, ex duabus ancillis, quæ ministræ dicebantur, quid esset veri et per tormenta quærere. Sed nihil aliud inveni, quam superstitionem pravam et immodicam : ideoque dilata cognitione ad consulendum te decurri.

Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis ætatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam vocantur in periculum, et vocabuntur. Neque enim civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est: quæ videtur sisti et corrigi posse. Certe satis constat, prope jam desolata templa cœpisse celebrari, et sacra solemnia diu intermissa repeti, passimque venire victimas; quarum adhuc rarissimus emptor inveniebatur. Ex quo facile est opinari, quæ turba hominum emendari possit, si sit pœnitentiæ locus.

TRAJANI IMPERATORIS,

DE CHRISTIANIS,

RESCRIPTUM.

Trajanus Plinio S.

Actum quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam forman habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt : si deferantur et arguantur, puniendi sunt; ita tamen ut qui negaverit se Christianum esse, idque reipsa manifestum fecerit (id est, supplicando Diis nostris), quamvis suspectus in præteritum fuerit, veniam ex pœnitentia impetret. Sine auctore vero propositi libelli, nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli, nec nostri sæculi est.

SANCTUS POLYCARPUS

SMYRNE EPISCOPUS

ET MARTYR.

SANCTI POLYCARPI

AD PHILIPPENSES EPISTOLA,

ET MARTYRIUM.

« PoprzedniaDalej »