Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors]
[graphic]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

Likerna 8-11-24 34492

4-24 ACTA ROMANI PONTIFICIS

АСТА

LITTERAE APOSTOLICAE

SS. D. N. Pii div. prov. PP. X quibus ritus ruthenus consti.

tuitur in Statibus foederatis Americae Septentrionalis.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
Ad perpetuam rei memoriam.

Ea semper fuit Apostolicae Sedis peculiaris quaedam ac propria sollicitudo ut varii ac diversi, quibus exornata splendet catholica Ecclesia, diligenter custodirentur ritus, quemadmodum provisa plura et statuta a Decessoribus Nostris, in venerabiles maxime liturgias Orientalium Ecclesiarum, perspicue declarant.

lam, illud Nobis enarratur, Ruthenos catholicos, numero plurimos, ex Hungaria et Galicia in Civitates Foederatas Americae Septentrionalis migrasse, suaque ibi collocata sede, complura sibi comparasse templa , singularum dioecesium probantibus Episcopis, iisdemque, ut par est, sacra eos potestate moderantibus. Dignam sane quae maximis extollatur laudibus, eorum caritatem Praesulum arbitramur, qui, summo studio miraque sollicitudine, catholicis dissimili ritu filiis praesto adhuc esse non desivere. His quidem Episcopis visum est, facilius posse Ruthenorum ritum adservari integrum et consentaneo decore administrari; posse etiam fideles ruthenos, hoc tali accedente praesidio, efficacius contra pericula armari, quibus, schismaticorum civium opera, patent, si Episcopus iisdem ritus rutheni detur. Nos autem eiusmodi amplexi sententiam , rationumque, quas supra memoravimus, permoti momentis, id consilii suscepimus, Episcopum deligere ac nominare, qui, potestate opportune instructus, illud enitatur et contendat ut ritus graecus ruthenus, variis in missionibus Foederatarum Civitatum, incorrupte servetur.

« PoprzedniaDalej »