Obrazy na stronie
PDF
ePub

PATROLOGIÆ

CURSUS COMPLETUS SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA, OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM,

SIVE LATINORUM, SIVE GRBCORUM, QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD ÆTATEM INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS ET AD CONCILII FLORENTINI TEMPORA (ANNO 1439) PRO GRÆCIS FLORUERUNT :

RECUSIO CHRONOLOGICA OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIORA

ECCLESIÆ SÆCULA ET AMPLIUS, JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAN DILIGENTER CASTIGATA; DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS, VARIISQUE LECTIONIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA ; ONNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUE TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTA3 DETECTIS AUCTA; INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS SIVE AUCTORES ALICUJUS NMENTI SUBSEQUENTIBUS, DONATA; CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEM SUPERIOREM DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA; OPERIBUS CUM DUBIIS, TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO

AUCTORITATE IN ORDINE AD TRADITIONEM ECCLESIASTICAN POLLENTIBUS, AMPLIFICATA; DUCENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS; AUCTORUM SICUT ET OPRRUM, CPHABETICIS, CHRONOLOGICTS, STATISTICIS, SYNTHETICIS, ANALYTICIS, ANALOGICIS, IN QUODQUE RELIGIONIS L'UNCIUN. DOGMATIC: V, MORALE, LITURGICUM, CANONICUM, DISCIPLINARE, HISTORICUM, ET CUNCTA ALIA SINE URIA EX EPTIONE; J.D PRRSERTIM DUOBUS INDICIBUS IMMENSIS ET GENERALIBUS, ALTERO SCIIICIT RERUM, QUO CONSULTO, QUIDQUID NON SOLUM TALIS TALISVE PATER, VERUM ETIAM UNUSQUIBQUE PATRUM, NE UNO QUIDEM OMISSO, IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT, UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO SCRIPTURÆ SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN QUIBUS OPERUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM S. SCRIPTURÆ VERSUS, A PRINO

GENESEOS USQUE AD NOVISSIMUM APOCALYPSIS, COMMENTATI SINT. EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS CHARTÆ QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS, TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO PATROLOGIÆ DECURSU CONSTANTER SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM AUTEM IN NOSTRA DIBLIOTHECA, EX OPERIBUS ET MSS. AD OMNEC ÆTATES, LOCOS, LINGUAS FORMASQUE

PERTINENTIBUS COADUNATORUN.

ERIES LATINA PRIOR,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINA

A TERTULLIANO AD INNOCENTIUM III.

[blocks in formation]

APUD GARNIER FRATRES EDITORES, ET J.-P. MIGNE, SUCCESSORES

IN VIA DICTA : AVENUE DU HAINE, 208,

4902

BR
60
•MY
to 75

Clichy. - Ex typis PAUL DUPONT, 12, via dicla Bac-it'Asnières. 4158.8.1901.

SANCTI

GREGORII PAPEI,

COGNOMENTO MAGNI,

OPERA

OMNIA,

AD MANUSCRIPTOS CODICES ROMANOS, GALLICOS, ANGLICOS EMENDATA,

AUCTA, ET NOTIS ILLUSTRATA,

STUDIO ET LABORE MONACHORUM ORDINIS SANCTI BENEDICIT, E CONGREGATIONE SANCII MAURI :

ELITIO MEMORATISSIMA QUE PARISIS PRODUIT ANNO DOMINI ypcev, NUNC AUTEM ACCURATIOR

ET AUCTIOR REVIVISCIT,

ACCURANTE J.-P. MIGNE,

Bibliothecae Cleri Universse,

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE.

TOMUS PRIMUS.

VENECNT Les 25 Ristis sitlicis

PARISIIS
APUD GARNIER FRATRES EDITORES, ET J.-P. MIGNE, SUCCESSORES

IN VIA DICTA : AVENUE DU MAINE, 208.

1902

ELENCHUS

OPERUM QUÆ IN HOC TOMO LXXV CONTINENTUR

SANCTUS GREGORIUS MAGNUS.

Monachorum Benedictinorum Epistola nuncupatoria SS. Patri Clementi XI, Pon-

tifici Maximo.

col.

Præfatio generalis ab iisdem suce S. Gregorii Operum editioni præfixa.

Patrologia Editoris Monitum.

Sancti Gregorii Magni Vita, auctore Paulo diacono, monacho Cassinensi. .

Ejusdem sancti Gregorii Vita, a Joanne diacono scripta libris quatuor.

Lib. I. - Qua ratione, quibusvis virtutibus ad Pontificatum ascenderit S. Gregorius

Magnus.

Lib. II. - Qualiter sanctus Gregorius in Pontificatu vixerit

Lib. III. - Quemadmodum sancti Gregorii Vita doctrinæ responderit.

Lib. IV. Quanta consideratione S. Gregorius recte docens, quotidie suam infir-

mitatem cognoverit.

Sancti Gregorii Papæ I Vita, ex ejus potissimum scriptis recens adornata.

Lib. 1. - S. Gregorii Vita ab ortu ad summum Pontificatum.

Lib. II. – Quatuor priores Pontificatus S. Gregorii anni.

Lib. III. Historia Pontificatus S. Gregorii ab annis 594 et 595 ad an1103 598 et 599),

seu ab indictione 13 ad indict. 2.

Lib. IV. - Quidquid superest historiæ vitæque S. Gregorii exhibetur.

Imagines beati Gregorii Magni * ejusque parentum, a Joanne diacono descriptæ

lib. iv in ejusdem Sancti Vita, cap. 83 et 84, et ab Angelo Rocca, apostolici

sacrarii Præfecto, notis illustratæ.

Testimonia et elogia vetorum Scriptorum de sancto Gregorio Papa.

Prälatio in libros Moralium.

De inventione libroruin Moralium.

MORALIUM LIBRI, sive EXPOSITIO IN LIBRUM B. Job.

Epistola in qua S. Gregorius operis sui tempus, occasionem, divisionem, institutum

ac dicendi et interpretandi modum explicat

Præfatio in qua idem S. Gregorius quæ toto opere edisserenda suut paucis per-

stringit.

(Sequuntur Libroruin Moralium tres partes, prima, secunda et tertin.)

Index Rerum.

* Ad calcem hujus voluminis datul rora S. Gregorii. Magni effigies..

[merged small][ocr errors][merged small]

Inter omnia quæ tui pontificatus e:cordium commendarunt sane plurima et præstantissima, beatissime Pater, illud præ cæteris laude dignissimum nobis videtur, quod adulatoribus valere jussis, solos audire volueris antiquæ ac spectatæ virtutis viros, qui liberrime monerent, et sine fuco vera dicerent. Nec alia quidem ratione tuorum consiliorum participem facere potissimum decrevisti sanctissimum abbatem Clarævallensem, propter summam loquendi, monendi, etiam arguendi libertatem tibi gratissimum : cujus idcirco libros de Consideratione ad Eugenium papam liberiori scriptos calamo, scorsim typis iterum subjicere nobis jussisti, ut pro enchiridio tibi essent, ac facile possent circumferri, nec a tuo unquam avellerentur conspectu.

Quam accepta fuerit Sanctitati tuæ, nova hæc editio ipsi nuncupata, significare dignata est suis pontificiis litteris ad præpositum nostrum generalem (8 Martii 1701), quæ ad audenda majora nobis animos addidere ; præsertim cum ex ipsis, et ex aliis ad eumdem scriptis (6 Junii 1702) intelligeremus, nostrum in recensendis sanctorum Ecclesiæ Patrum operibus institulum, a Beatitudine tua (quod maxime in votis erat) laudari et approbari. Quid enim efficacius ad levandos labores nostros, etsi arduos, in tam difficili quam cepimus reipublicæ litterariæ provincia ?

Itaque cum tunc prelo subjicere cepissemus sancti Gregorii Magni opera omnia per sexennium ad manuscriptos Codices recensita, emendata, aucta et illustrata notis, novum hunc studiorum nostrorum felum tuo sacro nomini nuncupandum statim judicavimus. Neque vero dubitamus, sanctissime Pater, quin a te, ut par est, excipiatur Gregorius noster, imo multi

plici jure tuus. Si enim omnibus consiliis tuis interesse voluisti Bernardum, dignus est sane | Gregorius qui præsit. Assideat clavum navis Petri tenenti, qui eamdem tot annis, tanta pru

dentia, gravissimas inter procellas gubernavit, difficillimisque temporibus, hoc est miserabili | quod agimus ævo simillimis. Ilabeat semper ob oculos pastorum princeps librum regulæ

pastoralis plane aureum, quem omnibus olim episcopis in ordinatione datum et commendatum legimus. E supremo Écclesiæ throno iterum puriora fundat oracula doctor ter maximus dignitate, eruditione, sanctitale, cujus in medio Ecclesiæ Dominus os aperuit, et quem replevit spiritu sapientiæ et intellectus. Agnoscatur denique redivivus in Clemente Gregorius.

fere sunt rationes, beatissime Pater, quæ nos impulerunt ut ad tua provoluti vestigia, Gregorium Magnum recens a nobis in lucem editum Sanctitati tuæ offerre auderemus, quamvis aliæ multæ quidem gravesque suppetant. Et sane non aliis quam pontificiis auspiciis decebat rursum diem aspicere pontificem illum tot titulis maximum. Gregoriana opera Vaticanis typis excusa jam Sixto V nuncupata fuere. Notas et observationes quas in Gregorianas epistolas elucubravit Antonius Dadinus Alteserra Clementi IX dicavit. Quid supererat nisi ut Editionem hanc universorum sancti Gregorii operum novissimam, omnium quæ præcesserunt locupletissimam, et quantum licuit absolutissimam, Clementi XI, consecraremus ? Igitur ad sanctam sedem, unde exierunt hæc scientiæ et sapientiæ flumina, revertantur, ut iterum fluant, el in universum orbem Christianum diffundantur.

Et quidem inde nobis affulsit consilium aggrediendi tanti operis, et auxilium ad perficiendum. Cum enim sancti hujus doctoris vitam vulgassemus, eamque felicis recordationis Innocentio XII gratissimam fuisse nos docuisset litteris suis eminentissimus cardinalis Spada (8 Aprilis 1698), et ad majora tentanda, impertita nomine summi pontificis apostolica benedictione, provocasset : statim de divina ope quasi certi, ad publicanda quoquc novis curis, novisque typis Gregorii Magni opera nos accinximus. Quod igitur cæptum est auspice anteces

PATROL. LXXy.

[ocr errors]

1

391

« PoprzedniaDalej »