Obrazy na stronie
PDF
ePub

PATROLOGIÆ

CURSUS COMPLETUS

SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM,

SIVE LATINORUM, SIVE GRÆCORUM,

QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD ÆTATEM INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS ET AD CONCILII FLORENTINI TEMPORA (ANNO 1439) PRO GRÆCIS FLORUERUNT : RECUSIO CHRONOLOGICA

OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIORA ECCLESIÆ SECULA ET AMPLIUS,

JUXTA

EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM
DILIGENTER CASTIGATA; DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS, VAriisque lectIONIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA ;
OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SECULIS DEBENTUR ABSOLUTA3
DEFECTIS AUCTA; INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS SIVE AUCTORES ALICUJUS
MOMENTI SUBSEQUENTIBUS, DONATA; CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET
TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEM SUPERIOREM DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATE-
RIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA; OPERIBUS CUM DUBIIS, TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO
AUCTORITATE IN ORDINE AD TRADITIONEM ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;
DUCENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS; AUCTORUM SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICIS,
STATISTICIS, SYNTHETICIS, ANALYTICIS, ANALOGICIS, IN QUODQUE RELIGIONIS PUNCTUM, DOGMATICM, MORALE,
LITURGICUM, CANONICUM, DISCIPLINARE, HISTORICUM, ET CUNCTA ALIA SINE ULVA EXEPTIONE; JD PRÆ-
SERTIM DUOBUS INDICIBUS IMMENSIS ET GENERALIBUS, ALTERO SCILICET RERUM, QUO CONSULTO,
QUIDQUID NON SOLUM TALIS TALISVE PATER, VERUM ETIAM UNUSQUISQUE PATRUM, NE UNO QUIDEM
OMISSO, IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT, UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO SCRIPTURÆ
SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN QUIBUS OPERUM

SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM S. SCRIPTURÆ VERSUS, A PRIMO
GENESEOS USQUE AD NOVISSIMUM APOCALYPSIS, COMMENTATI SINT.

EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS
CHARTE QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS, TUM
NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO PATROLOGIÆ DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM AUTEM
IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS ET MSS. AD OMNE? ÆTATES, LOCOS, LINGUAS FORMASQUE
PERTINENTIBUS COADUNATORUM.

SERIES LATINA PRIOR,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ
A TERTULLIANO AD INNOCENTIUM III.

MIGNE,

ACCURANTE

BIBLIOTHECÆ CLERI UNIVERSÆ,

J.-P.

SIVE GURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIE ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE.

PATROLOGIE LATINE TOMUS LXXV.

SANCTUS GREGORIUS MAGNUS.

:

PARISIIS

APUD GARNIER FRATRES EDITORES, ET J.-P. MIGNE, SUCCESSORES

IN VIA DICTA AVENUE du mainE, 208.

--

4902

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

SANCTI

GREGORII PAPÆ I,

COGNOMENTO MAGNI,

OPERA OMNIA,

AD MANUSCRIPTOS CODICES ROMANOS, GALLICOS, ANGLICOS EMENDATA,
AUCTA, ET NOTIS ILLUSTRATA,

STUDIO ET LABORE MONACHORUM ORDINIS SANCTI BENEDICT, E CONGREGATIONE SANCII MAURI :

ELITIO MEMORATISSIMA QUE PARISIS PRODIIT ANNO DOMINI MDCCV, NUNC AUTEM ACCURATIOR
ET AUCTIOR REVIVISCIT,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

PARISIIS

APUD GARNIER FRATRES EDITORES, ET J.-P. MIGNE, SUCCESSORES
IN VIA DICTA : AVENUE DU MAINE, 208.

1902

[ocr errors]
[ocr errors]

SANCTUS GREGORIUS MAGNUS.

Monachorum Benedictinorum Epistola nuncupatoria SS. Patri Clementi XI, Pon-
tifici Maximo.

Præfatio generalis ab iisdem suæ S. Gregorii Operum editioni præfixa.

Patrologia Editoris Monitum.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

SANCTISSIMO PATRI
CLEMENTI X,

PONTIFICI MAXIMO.

Inter omnia quæ tui pontificatus exordium commendarunt sane plurima et præstantissima, beatissime Pater, illud præ cæteris laude dignissimum nobis videtur, quod adulatoribus valere jussis, solos audire volueris antiquæ ac spectatæ virtutis viros, qui liberrime monerent, et sine fuco vera dicerent. Nec alia quidem ratione tuorum consiliorum participem facere potissimum decrevisti sanctissimum abbatem Clarævallensem, propter summam loquendi, monendi, etiam arguendi libertatem tibi gratissimum : cujus idcirco libros de Consideratione ad Eugenium papam liberiori scriptos calamo, scorsim typis iterum subjicere nobis jussisti, ut pro enchiridio tibi essent, ac facile possent circumferri, nec a tuo unquam avellerentur conspectu.

Quam accepta fuerit Sanctitati tuæ, nova hæc editio ipsi nuncupata, significare dignata est suis pontificiis litteris ad præpositum nostrum generalem (8 Martii 1701), quæ ad audenda majora nobis animos addidere; præsertim cum ex ipsis, et ex aliis ad eumdem scriptis (6 Junii 1702) intelligeremus, nostrum in recensendis sanctorum Ecclesiæ Patrum operibus institutum, a Beatitudine tua (quod maxime in votis erat) laudari et approbari. Quid enim efficacius ad levandos labores nostros, etsi arduos, in tam difficili quam cepimus reipublicæ litterariæ provincia?

Itaque cum tunc prelo subjicere cepissemus sancti Gregorii Magni opera omnia per sexennium ad manuscriptos Codices recensita, emendata, aucta et illustrata notis, novum hunc studiorum nostrorum fetum tuo sacro nomini nuncupandum statim judicavimus. Neque vero dubitamus, sanctissime Pater, quin a te, ut par est, excipiatur Gregorius noster, imo multiplici jure tuus. Si enim omnibus consiliis tuis interesse voluisti Bernardum, dignus est sane Gregorius qui præsit. Assideat clavum navis Petri tenenti, qui eamdem tot annis, tanta prudentia, gravissimas inter procellas gubernavit, difficillimisque temporibus, hoc est miserabili quod agimus ævo simillimis. Habeat semper ob oculos pastorum princeps librum regulæ pastoralis plane aureum, quem omnibus olim episcopis in ordinatione datum et commendatum legimus. E supremo Ecclesiæ throno iterum puriora fundat oracula doctor ter maximus dignitate, eruditione, sanctitate, cujus in medio Ecclesiæ Dominus os aperuit, et quem replevit spiritu sapientiæ et intellectus. Agnoscatur denique redivivus in Clemente Gregorius.

391

Hæ fere sunt rationes, beatissime Pater, quæ nos impulerunt ut ad tua provoluti vestigia, Gregorium Magnum recens a nobis in lucem editum Sanctitati tuæ offerre auderemus, quamvis aliæ multæ quidem gravesque suppetant. Et sane non aliis quam pontificiis auspiciis decebat rursum diem aspicere pontificem illum tot titulis maximum. Gregoriana opera Vaticanis typis excusa jam Sixto V nuncupata fuere. Notas et observationes quas in Gregorianas epistolas elucubravit Antonius Dadinus Alteserra Clementi IX dicavit. Quid supererat nisi ut Editionem hanc universorum sancti Gregorii operum novissimam, omnium quæ præcesserunt locupletissimam, et quantum licuit absolutissimam, Clementi XI, consecraremus ? Igitur ad sanctam sedem, unde exierunt hæc scientiæ et sapientiæ flumina, revertantur, ut iterum fluant, et in universum orbem Christianum diffundantur.

Et quidem inde nobis affulsit consilium aggrediendi tanti operis, et auxilium ad perficiendum. Cum enim sancti hujus doctoris vitam vulgassemus, eamque felicis recordationis Innocentio XII gratissimam fuisse nos docuisset litteris suis eminentissimus cardinalis Spada (8 Aprilis 1698), et ad majora tentanda, impertita nomine summi pontificis apostolica benedictione, provocasset: statim de divina ope quasi certi, ad publicanda quoque novis curis, novisque typis Gregorii Magni opera nos accinximus. Quod igitur cœptum est auspice antecesPATROL. LXXV.

1

« PoprzedniaDalej »