Obrazy na stronie
PDF
ePub

Damiani; litania feminarum conjugatarum ab eccle- A in Romanæ urbis necessitate concurrite, quia hosti

sia beati primi martyris Stephani; litania viduarum ab ecclesia martyris Vitalis ; litania pauperum et infantium ab ecclesia beatæ Cæciliæ martyris. » (Gregor. Tur. lib. x Hist., c. 1.)

43. Igitur dum magna multitudo (a) omnis ætatis, sexus 38 atque professionis, juxta præceptionem levitæ Gregorii, die constituta, Dominum rogatura venisset, in tantum lues ipsa judicio divino desævit, ut intra unius horæ spatium, dum voces plebs ad Dominum supplicationis emitteret, octoginta homines ad terram corruentes spiritum exhalarent. Sed nequaquam destitit facundissimus rhetor populo prædicare, ne ab oratione cessarent, donec miseratione divina pestis ipsa quiesceret.

44. Enimvero, cum adhuc futurus antistes putaret se principem a consensu consecrationis suæ penitus avertisse, cognovit tandem suas litteras a Germano præfecto urbis interceptas fuisse. Cujus rei gratia imperiale responsum, quod videlicet voluntati suæ contrarium (b) rebatur, præveniens, quia palam egredi portas civitatis non poterat, a negotiatoribus exponendum se, dissimulato, ut fertur, habitu, callidus impetravit, silvarum saltus expetiit, cavernarum latibula requisivit. In quibus duin ab omnibus summa sollicitudine quæreretur, (e) indicio columnæ fulgidæ, super se jugiter a cœlo dependentis, agnoscitur, capitur, trahitur, et apud beati Petri apostolorum principis templum summus pontifex (d) consecratur.

45. Verum, quia sunt nonnulli Langobardorum (e) perfidi, qui Gregorium appetisse magis pontificium autument quam fugisse, operæ pretium reor pauca de multis inserere, quibus eum, in quantum sine pertinaciæ vitio potuit, noluisse pontificium, imo quasi pondus importabile penitus cavere voluisse, luce clarius manifestem. Ait enim pene in ipso consecrationis suæ principio, in epistola Paulo scholastico : « Quidquid mihi ex honore sacerdotalis officii extranei arrident, non valde penso : de vobis autem mibi hac in re arridentibus, non minimum doleo, qui desiderium meum plenissime scitis, et tamen profecisse me creditis. Summus enim mihi profectus fuerat, si potuissem implere quod volui, si voluntatem meam, quam dudum cognitam habetis, perficere optatæ quietis perceptione valuissem. At quia honoris nunc hujus vinculis in civitate teneor Romana religatus, habeo aliquid quod etiam vestræ gloriæ exsultem, quia viro (1) excellentissimo domno Leone exconsule veniente, vos in Sicilia remanere non suspicor; et cum ipse quoque tuo honore religatus Romæ retineri cœperis, qui mæroris, qui amaritudinis ego patiar, agnosces. Veniente autem viro magnifico domno Maurentio Chartulario, ei, quæso,

(a) In Mss. Reg., Norm., scilicet Gemet., Utic., Bigot., communis ælatis.

(b) Iidem Codd., ferebatur. Colb., querebatur. Alii, videbatur.

(c) Hujus indicii mentionem facit Gregor., lib. I, epist. 20, et in lib. olim 6, epist. 4, nunc 7.

(d) Ejus ordinatio in tabulis eccles.assignatur tertio nonas Septembris.

libus gladiis fornis sie cessatione confodimur, sed seditione militum interno periculo gravius urgemur. » (Lib. 1, ep. 3.)

46. Item Grogorius Joanni patriarchæ Constantinopolitano: «Si charitatis virtus in proximi dilectione consistit, si sic diligere proximos sicut nos jubemur, quid est quod me beatitudo vestra non ita ut se diligit? Quo enim ardore, quo studio episcopatus pondera fugere volueritis scio, et tamen hæc eadem episcopatus pondera ne mihi deberent imponi non restitistis. Constat ergo quia non me sicut vos diligitis, quia ille me voluistis 39 onera suscipere quæ vobis imponi noluistis. Sed quia vetustam navim, vehementerque confractam indignus ego infirmusque suscepi; undique enim flactus intrant, et quotidiana ac B valida tempestate quassatæ putridæ naufragium tabulæ sonant, per omnipotentem Dominum rego ut in hoc mihi periculo orationis tuæ manum porrigas, quia tanto enixius potestis exorare, quanto et a confusione tribulationum quas in hac terra patimur oris gius statis. » (Lib. 1, ep. 4.)

C

D

47. Item Gregorius Theoctista sorori imperatior: « Mens mea vestræ venerationi quanta devotione substernitur explere verbis nequeo; nec tamen me prodere laboro, quia et me tacente, in vestro corde legitis quid de mea devotione sentiatis. Miror autem quod in me collatas dudum continentias vestras ex hac moderna pastoralis officii continentia distraxistis, in qua sub colore episcopatus ad sæculum sum reductus, in qua tantis terræ curis inservio, quantis me in vita laica nequaquam deservisse reminiscor. (g) Alta enim quietis meæ gaudia perdidi, et intus corruens, ascendisse exterius videor, unde me a Conditoris mei facie longe expulsum deploro. Conabar namque quotidie extra mundum, extra carnem fieri, cuncta phantasmata (h) corporis ab oculis mentis abigere, et superna gaudia incorporaliter videre, et non solum vocibus, sed totis medullis cordis (i) ad Dei speciem anhelans, dicebam: Tibi dixit cor meum : Quæsivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram (Psal. xxvi, 8). Nihil autem in hoc mundo appetens, nihil pertimescens, videbar mihi in quodam rerum vertice stare, ita ut in me pene impletum crederem quod, pollicente Domino, ex propheta didicissem: Sustollam te super altitudines terræ (Isai. LVIII, 14). Super altitudines etenim terræ sustollitur, qui et ipsa quæ alta et gloriosa præsentis videntur sæculi, per mentis despectum calcat. Sed repente a rerum vertice tentationis hujus turbineimpulsus, ad timores pavoresque corrui, quia et si mihi nihil timeo, eis tamen qui mihi commissi sunt multum formido. Undique causarum fluctibus quatior, ac tempestatibus

(e) Utic. et Colb., perfidiæ, quam lectionem sequitur Gussany. In cæteris tamen Mss. et Editis, perfidi. (Colb., Reg. ct Norm., quibus consentiunt Bolland. et Gilot., eminentissimo.

(g) Andegav. et Bigot., altera. Reg., interna.
(h) Utic., corporum.

(i) Utic., ad Dei faciem; quod etiam in Mss. epistolarum legitur.

deprimor, ita ut recte dicam : Veni in altitudinem ▲ ipse sit potens (Job. xxxvi, 5). Et per Salomonem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVII, 3). Redire post causas ad cor desidero ; sed vanis ab eo cogitationum tumultibus exclusus, redire non possum. Et hoc ergo mihi longe factum est, quod intra me est, ita ut obedire nequeam propheticæ voci, qua dicitur Redite, praværicatores, ad cor (Isai. XLVI, 8). Sed, stultis pressus cogitationibus, solummodo exclamare compellor: Cor meum dereliquit me (Psal. XXXIX, 13). Contemplativæ vitæ pulchritudidinem velut Rachelem dilexi sterilem, sed videntem ac pulchram ; quam etsi per quietem suam minus generat, lucem tamen subtilius videt. Sed quo judicio, nescio, Lia mihi in nocte conjuncta est, activa videlicet vita fecunda, sed lippa, minus videns, quamvis amplius pariens. Sedere ad pedes Domini cum Maria festinavi, verba oris ejus percipere: et ecce cum Martha compellor in interioribus ministrare, atque erga multa satagere. Expulsa a me, ut credidi, legione dæmonum, volui oblivisci quos novi, et ad Salvatoris pedes quiescere; et ecce mihi nolenti atque compulso dicitur : Revertere in 40 domum tuam, et annuntia quanta tibi fecerit Dominus (Marc. v, 19). Sed quis inter tot terrenas curas valeat Dei miracula prædicare, cum jam mihi difficile sit saltem recolere? Pressus namque (a) in hoc honore tumultu sæcularium negotiorum, ex eis me esse video de quibus scriptum est: Dejecisti eos, dum allevarentur (Psal. LXXII, 18). Neque enim dixit: dejecisti eos postquam allevati sunt, sed dum allevarentur, quia pravi quique dum, (b) temporali honore suffulti, foris C videntur surgere, intus cadunt. Allevatio ergo ipsa ruina est, quia dum gloria falsa subnixi sunt, a vera gloria vacuantur. Hinc iterum dicitur: Deficientes ut fumus deficient (Psal. xxxvI, 20). Fumus quippe ascendendo deficit, et sese dilatando evanescit. Sic videlicet fit, cum peccatoris vitam præsens felicitas comitatur, quia unde ostenditur ut altus sit, inde agitur ut non sit. Hinc rursum scriptum est, Deus meus, pone illos ut rotam (Psal. LXXXII, 14). Rola quippe ex posteriori parte attollitur, et in anterioribus cadit. Posteriora autem nobis sunt bona præsentis mundi quæ relinquimus; anteriora vero sunt æterna et permanentia, ad quæ vocamur, Paulo attestante, qui ait: Quæ retro sunt oblitus, in ea quæ sunt priora extendens me (Philip. 11, 13). Peccator ergo cum in præsenti vita profecerit, ut rota ponitur, quia in anterioribus corruens, ex posterioribus elevatur. Nam cum in hac vita gloriam percipit quam reliquit, ab illa cadit quæ post hanc venit. Et quidem multi sunt qui sic exteriores provectus regere sciunt, ut per eos nequaquam interius corruant. Unde scriptum est: Deus potentes non abjicit, cum et

dicitur: Et intelligens gubernacula possidebit (Prov. 1, 5). Sed mihi hæc difficilia sunt, quia et valde onerosa; et quod mens voluntarie non recipit, congrue non disponit. Ecce serenissimus Dominus imperator fieri simiam leonem jussit. Et quidem pro jussione illius vocari leo potest, fieri autem leo non potest. Unde necesse est ut omnes culpas ac negligentias meas non mihi, sed suæ pietati deputet, qui virtutis ministerium infirmo commisit. » (Lib. 1, ep. 5).

48. (c) Item Gregorius Narsæ patricio: «Dum (d) contemplationis dulcedinem alte descripsistis, ruinæ meæ mihi gemitum renovastis, quia audivi quid intus perdidi, dum foris ad culmen regiminis immeritus ascendi. Tanto autem me percussum mærore cognoB scite, ut vix loqui sufficiam ; oculos enim mentis meæ doloris tenebræ obsident, triste est quidquid aspicitur; quidquid delectabile creditur, cordi meo lamentabile apparet. Penso enim, ab alto quietis meæ culmine corruens, ad quam dejectum extorioris provectus culmen ascendi, et pro culpis meis in occupationis exsilium a facie dominantis missus, (e) quasi destructæ Judææ vocibus cum propheta dico: Quíconsolabatur me, longe recessit a me (Thren. 1, 16). Quod vero, causæ et nominis similitudinem faciendo per Scripturam, clausulas declamationesque formatis, certe, frater charissime, simiam leonem vocas. Quod eo modo vos agere conspicimus, quo scabiosos sæpe catulos, pardos, vel tigres vocamus. Ego enim, bone vir, quasi filios perdidi, quia per terrenas curas recta opera amisi. Nolite ergo me vocare Noemi (Ruth. 1, 20), (f) id est pulchram, 41 sed vocate me Maria, quia amaritudine plenus sum. » (Lib. I, ep. 6).

(a)., Colb. Bigot. et Gemet., in hoc onere. (b) Al., sæculari.

(c) In Mss. Norm. tam epistolarum, quam Joann. Diac. legitur Narsæ, non Narsi, ut in Editis et in Reg. et Andeg. Cod. De eo Simocalta, lib. v, cap. 3 et 5. (d) Bigot., Gemet., Reg., ac nonnulli Mss., contemplationis alta describitis..... renovatis.

(e) Corruptissime Edit. Vatic. et Guss., quasi destitutæ

D

49. Item Gregorius Anastasio (g) patriarchæ Antiocheno Scripta vestræ beatitudinis, ut fessus requiem, salutem æger, fontem sitiens, umbram æstuans (h) inveni. Neque enim illa verba per linguam carnis videbantur expressa, quia sic spiritalem erga me amorem suum quem gestabat aperuit, ac si mens per semetipsam loqueretur. Sed durum valde fuit quod secutum est, quia amor vester terrena me portare onera præcepit, et quem prius spiritualiter diligebatis, post ut æstimo, temporaliter amantes, usque ad terram me, superposito onere, depressistis, ita ut omnem mentis rectitudinem funditus perdens, contemplationisque aciem amittens, non per prophetiæ spiritum, sed per experimentum dicam : Incurvatus sum, el humiliatus sum usquequaque (Psal. CXVIII, 107). Tanta quippe me occupationum onera deprimunt, ut ad superna animus nullatenus erigatur. Multis causarum fluctibus quatior; et post illa quietis otia, tumultuosæ vitæ tempestatibus affligor, ita ut

viduæ.

(f) lidem, id est, pulchrum, reluctantibus aliis Excusis, et Mss., tum Joann. Diac., tum epistolarum. (9) Turon., Expatriarchæ. De eo sæpe in epistolis egimus.

(h) Edit. Vatic. et Gussanv., accepi. Et paulo post, specialem pro spiritualem amorem, quod exhibent alií Excusi, consentientibus Mss.

recte dicam: Veni in altitudinem maris, et tempestas A tergo tempestas insequitur: interque hæc omnia

demersit me (Psal. LXV111, 3). Periclitanti igitur mihi orationis vestræ manum tendite vos, qui in virtutum littore statis. Quod vero me os Domini, quod lucernam dicitis, quod loquendo multis prodesse, mullisque posse lucere perhibetis, æstimationem mihi meam fateor in dubietatem maximam perduxistis. Considero namque qui sum, et nihil in me ex hujus boni signo deprehendo. Considero autem qui estis, et vos mentiri posse non arbitror. Cum ergo credere volo quod dicitis, contradicit mihi infirmitas mea; (a) cum disputare volo quod in laude mea dicitur, contradicit mihi sanctitas vestra. Sed,quæso,vir sanctæ, nobis aliquid de hoc certamine nostro conveniat, ut et si non quod dicitis ita est, sit ita quia dicitis. » (Lib. 1, ep. 7.)

50. Item Gregorius Andreæ illustri : « Omnipotens Deus dulcissimo cordi vestro indicet quia et absens corpore, a charitate vestra animo non recessi. Bona enim vestra, etiam si volo, oblivisci non valeo. Hoc autem quod me ad episcopatus ordinem cognoscitis pervenisse, si me diligitis, plangite, quia tantæ hic hujus mundi occupationes sunt, ut per episcopatus ordinem pene ab amore Dei me videam esse separatum, quod incessanter defleo, atque ut pro me Dominum exoretis, rogo. » (Lib. 1, ep. 30.)

turbatus, cogor modo in (d) ipsam clavum adversitatem dirigere, modo curvato navis latere, minas flucluum ex obliquo declinare. Ingemisco, quia sentio quod, negligente me, crescit sentina vitiorum, et tempestate fortiter obviante, jamjamque putrida naufragium tabulæ sonant. Flens reminiscor quod perdidi meæ placidum littus quietis, et suspirando terram conspicio, quam tamen rerum ventis adversantibus tenere non possum. Si ergo me, frater charissime, diligis, tuæ mihi orationis in his fluctibus manum tende, ut quo laborantem me adjuvas, ex ipsa vice mercedis in tuis quoque laboribus valentior existas. » (Lib. 1, ep. 31.)

53. Sed quia Gregorium non solum declinare voluisse, quin etiam cum magno angore animi summum B sacerdotium suscepisse satis, ut opinor, probatum est, qua discretione id fecerit, videtur breviter indicandum, ne scilicet tantus vir, aut pertinaciæ, aut pusillanimitatis vitio saltem leviter succubuisse putetur. 54. Ait enim in epistola Anastasio (e) Corinthiorum episcopo: «< Judicia Dei quanto sunt investigabilia, tanto debent esse humanis sensibus metuenda : ut quia ea ratio mortalis comprehendere non valet, his se necesse est humili cordis cervice substernat, quatenus quo eam regentis voluntas duxerit, illic obedientis mentis gressibus prosequatur.Ego autem considerans infirmitatem meam ad apostolicæ sedis culmen non posse pertingere, onus hoc malui declinare, ne in pastorali regimine imparis administrationis actione succumberem. Sed quia contraire non est Domini disponentis arbitrio, obedienter secutus sum quod misericors dé me regentis manus voluit operari. Nam fraternitati vestræ, et si præsens non eveniret occasio, necessario fuerat indicandum quod, licet indignum, me apostolicæ sedi Dominus præesse dignatus est.» (Lib. 1, ep. 27.)

C

51. Item Gregorius Joanni exconsuli et quæstori atque patricio : « Bona vestræ excellentiæ expertus, tanto erga vos amore constringor, ut vestra memoria de meo pectore aboleri nullatenus possit. Sed contra amorem (b) non modice contristor, quia quietem me quærere cognovistis, et ad inquietudinem perduxistis. Vobis quidem omnipotens Deus, quia hoc bono animo fecistis, bona æterna retribuat ; sed me a tanto loci hujus periculo, qualiter voluerit, absolvat, quia sicut peccata mea merebantur, non Romanorum, sed Langobardorum episcopus factus sum, quorum synthichiæ spathæ sunt, et gratia pœna. Ecce ubi me vestra patrocinia perduxerunt. Gemo quotidie occupationibus 42 pressus, et respirare non valeo. Sed vos qui adhuc valetis, mundi hujus occupationes fugite, quia quanto in eo quisque profecerit, tanto ut video, ab amore Dei amplius decrescit. » 52. Gregorius Leandro (c) Hispalensi episcopo. « Respondere epistolis vestris tota intentione voluissem, nisi pastoralis curæ ita me labor attereret, ut mihi magis flere libeat quam aliquid dicere. Quod vestra D quoque reverentia in ipso litterarum mearum textu vigilanter intelligit, quando ei negligenter loquor, quem vehementer diligo. Tantis quippe in hoc loco hujus mundi fluctibus quatior, ut vetuslam ac putrescentem navim, quam regendam occulta Dei dispensatione suscepi, ad portum dirigere nullatenus possim. Nunc ex adverso fluctus irruunt, nunc ex latere cumuli spumosi maris intumescunt, nunc a

(a) Vulgati, cum discutere, obstantibus Mss. Observandum est in Utic. epistolarum contextus longiores proferri, quam in aliis Codicibus.

(b) Gussanv., vitiose, constringor. (c) Utic. et Bigot., Hispaniensi.

(d) Corruptissimus est hic locus in Edit. Vatic. et

Item de eadem re (1) Philippo comiti excubitorum. << In quantum homo discutere et investigare judicia superna non sufficit, in tantum sub eis debet cervicem cordis inflectere, ut quia id quod sibi tribuitur quo judicio disponatur ignorat, nec ad appetendum locum procax insistere, nec ad (g) repellendum contumax debet inveniri. Unde 43 indignus ego ad suscipienda episcopatus onera, jussioni omnipotentis Dei vestræque voluntati me subdidi, cui me præesse largitate magis gratiæ quam judicii æstimatione voluistis. Potens est enim Deus, propter quem me indignum diligitis, hanc vobis in perpetuum recompensare mercedem, ut gratiam 44 quam indignis famulis ejus impenditis, apud eum multiplicius invenire valeatis. >> (Lib. 1, ep. 32.)

At ego hic a deflorationis opere paululum respiro, ut quæ specialiter de pontificio dicenda sunt, in libello alio suffragante Domino referantur.

Gussanv., ubi legitur: in ipsum clavum adversitatem
dirigere, modo curvata navi impetum fluctuur latere
minas fluctuum ex obliquo declinare.

(e) Colb. et Norm., Corinth. archiepiscopo.
Turon. et Reg. Philippico.

(g) Andeg., resistendum.

LIBER SECUNDUS.

Quo exponitur qualiter sanctus Gregorius in pontificatu vixerit.

[ocr errors]
[ocr errors]

ARGUMENTUM, - 1. Gregorius servum servorum Dei se scribens, mediocribus vestimentis amicitur -2. Fidei suæ irreprehensibile symbolum dictat.-3. Patriarchalibus thronis suam synodicam dirigit. 4. Quinque concilia se venerari fatetur. 5. Collecta synodo, pravas consuetudines damnat. 6. Antiphonarium centonizans, cantorum constituit scholam.-7. Cur Occidentales dulcedinem cantilenæ corrumpant. 8.Per Joannem Romanum cantorem correcti sunt. 9. Carolus rex dissonantia cantus offensus, duos clericorum suorum erudiendos Romæ dimisit. - 10. Idem dissonantia cantus offensus, duos Romanos cantores ab Adriano rursus percepit.-11. Gregorius, pulsis laicis, familiares sibi clericos elegit.-12. Talem Ecclesiam Romanam exhibuit, qualis primo sub apostolis fuit. 13. Quanta et qualia tunc Romæ studia reflorebant.-14. Quod non divites, sed sapientes ad consilium convocabat. 15. Quamobrem laici primo cœperint tonsurari. —16. Laicos non ad ecclesiasticum officium admittit, sed tantum ad monachicum habitum.-17. Codicem Gelasianum coarctat. — 18. Stationes (a) constituens, tractatus Evangeliorum declamat. — 19. Cum verbi pabulo pauperibus alimenta ministrat. 20. Consuetudines novas inducit. 21 Murmurantibus pro eisdem bumiliter satisfacit. - 22. Pro hospite Dominum recipit.-23. Duodecim invitatis, tertium decimum angelum sibi deputatum divinitus recognoscit. 24. Quater in anno distribuendum per polyptychum censet.-25. Aureos et peregrina vestimenta largitur. 26. Calendatim diversas species erogat. - 27. Tribus millibus ancillis Dei octoginta libras annualiter præstat.-28. Diatim per veredarios coacta stipendia destinat. - 29. Pro paupere mortuo vehementissime lamentatur. - 30. Quot et qualium remunerandorum nomina in scrinio teneantur.-31. Arianorum basilicam in Suburra Domino dedicat. 32. Quot et qualia miracula ibi divinitus sint ostensa. -33. Pro convertendis Anglis Saxonibus Augustinum cum aliis mittit.- 34. Sine profectu redire volentes ad proficiscendum bortatur. - 35. Prædicantes miracula faciunt, multosque convertunt. -36. Augustinus epicopus consecratus postulat adjutores. - 37. Ei Gregorius Pallium, et diversa necessaria, simulque nonnulla responsa transmittit. -38. De consanguinitatibus percunctatus, ponit (b) pacifice rationem.-39. Quanta et qualia de conversione Saxonum, signisque discipulorum suorum Gregorius præconetur. -40. Augustinum monet, ne pro miraculis tumeat. 41. Panis frustum in carnem, carnis rursus in panis primordia reformavit, 42.Pannum pupugit, et sanguis effluxit. 43. Maleficos cæcitate multavit.44. Qualiter intelligi debet, Gregorium Trajani animam de inferni cruciatibus liberasse 45. Monachum sub excommunicatione defunctum mirabiliter solvit. 46. Paganos pueros comparat, ut Christianos efficiat. 47. Pro paganis rusticis, episcopis comminatur. -48. Judæos (c) conversos a pensionibus levigat. -49. Baptizandis vestimenta largitur. 50. Pueris Arianorum subveniri prædicat. 51. Singulis diaconis vel xenodochiis rectores constituit. - 52. Jerosolymis xenodochium constituens, (d) et ibi et in monte Sina monachis annualia stipendia assignavit. — 53. Singulis patrimoniis singulos rectores constituit. 54. Uni personæ duo ministeria nullomodo committenda definit. - 55. Eleemosynas localiter ac personaliter ordinat. 56. Quod omni petenti se voluntarie tribuit. - 57. Quod etiam non petenti necessaria ministravit. 58. Liberalitatis ejus innocentia comprobatur. 59. Pro faciendis eleemosynis frumenta comparat quinquaginta libris auri. — 60. (e) Quale de eo somnium Eremita cognoverit.

45 1. Agejam nunc, quoniam athletæ Christi Gre- A personas, unam substantiam: Patrem ingenitum, Figorii, viriliter in gymnasio sanctæ ipsius Ecclesiæ desudantis, prælato libello, torosa membra descripta sunt, qualiter in palestra quoque conflixerit, aspirante Domino, proferatur. Si quidem mox ut summum pontificium felicissimæ Romanæ urbis, Christo mortalibus consulente, sortitus est, superstitiosum Universalis vocabulum, quod Joannes Constantinopolitanus episcopus insolenter sibi tunc temporis usurpabat, more antecessorum suorum pontificum, sub districtissimæ interminationis sententia refutavit, et primus omnium se in principio epistolarum suarum servum servorum Dei scribi satis humiliter definivit, cunctisque suis successoribus documentum suæ humilitatis tam in hoc quam in mediocribus pontificalibus indumentis, quod videlicet hactenus in sancta Romana Ecclesia conservatur, hæreditarium reliquit.

2. Denique (f) in specula sanctæ universalis Ecclesiæ, vir totius (g) humilitatis, auctoritatis, ac orthodoxiæ, unde videri et audiri clarius evangelicus præco valeret, consistens, oris sui divinissimo gladio et rectam fidem munivit et cunctas hæreses uno symbolo dissipavit. Quod videlicet sacræ confessionis symbolum ita se habet: Credo in unum Deum omnipotentem, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, tres

(a) Gemet., per stationes tractatus Evang. declamat. (b) In Reg., ponit pontifici Felici rationem.Ita quoque in Ed. Bolland. et Mabill.

(c) Gussanv. el Vatic. cum Ms. Reg., convertens. (d) Et ibi abest a Gemet.

B

lium genitum, Spiritum vero sanctum, nec genitum, nec ingenitum, sed coæternum, de Patre et Filio procedentem. Confiteor unigenitum Filium consubstantialem, et sine tempore natum de Patre, omnium visibilium et invisibilium Conditorem, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, splendorem gloriæ, figuram substantiæ; qui manens Verbum ante sæcula, perfectus homo creatus est juxta finem sæculorum, conceptus et natus ex Spiritu sancto et de Maria virgine, qui naturam nostram suscepit absque peccato; el sub Pontio Pilato crucifixus est, et sepultus tertia die resurrexit a mortuis; die autem quadragesimo ascendit in cœlum, et sedet ad dexteram Patris. Unde venturus est judicare vivos et mortuos, positurus ante oculos omnium omnia occulta singulorum, daturus sanctis perpetua præmia regni cœlestis, iniquis autem supplicia ignis æterni, innovaturus sæculum per ignem in carnis resurrectione. Confiteor unam fidem, unum baptisma, unam apostolicam, et universalem Ecclesiam, in qua sola possunt laxari peccata in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

3. Synodicam quoque suam Gregorius, secundum priscum decessorum suorum morem, Joanni Constantinopolitano, Eulogio Alexandrino, Gregorio Antio

(e) Id non legitur in Gemet.

(f) Reg., Colb., Norm., in speculo.

(9) Sic legitur in plerisque Mss. At in Reg., Colb. et in Excusis, totius humilitatis et auctoritatis orthodoxæ. Boll., et orth. fidei.

B

Mediatoris Dei et hominum (g) in duobus subsistentiis separans, ad impietatis perfidiam cecidisse convincitur. Scripta 47 quoque Theodoriti, per quæ beati Cyrilli fides reprehenditur, ausu dementia prolata refutantur. Cunetas vero quas præfata veneranda concilia personas respuunt respuo; quas venerantur amplector. Quia dum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis præsumit aut solvere quos religant, aut ligare quos solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit ». (Lib. 1, cap. 25).

cheno, Joanni Jerosolymitano, et Anastasio (a) patriar- A erroris plena, reprobatur, et Theodorus personam chæ Antiocheno destinavit, quæ ita 46 se habet: « Consideranti mihi quod impar meritis ac toto animo renitens pastoralis curæ pondera portare compulsus sim, caligo mororis occurrit, et triste cor nihil aliud nisi eas quæ videri nil sinunt tenebras videt. Nam quid antistes (b) ad Dominum, nisi pro delictis populi intercessor eligitur? Qua itaque fiducia ad eum pro peccatis alienis intercessor venio, apud quem de propriis securus non sum? Si fortasse quispiam apud potentem virum, qui et sibi iratus, et mihi esset incognitus, intercessorem suum me fieri quæreret, protinus responderem: Ad intercedendum venire nequeo, quia ejus notitiam ex sedula familiaritate non habeo. Si igitur recte homo apud hominem, de quo minime præsumpsissem, fieri intercessor erubescerem, quantæ hoc audaciæ est quod apud Deum pro populo locum intercessoris obtineo, cui familiarem me esse per vitæ meritum non agnosco? Qua in re est mihi adhuc aliud gravius formidandum, quia sicut cuncti liquido cognovimus, cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur, et valde pertimesco ne commissa mihi plebs fidelium reatus mei additamento depereat, cujus nunc usque Dominus æquanimiter delicta tolerabat. Cum vero utcunque hunc timorem supprimo, et consolatam mentem ad pontificalis operis studia accingo, considerata ipsa rei immensitate, deterreor. Perpendo quippe quod omni cura vigilandum est ut rector cogitatione sit mundus, operatione præcipuus, discretus in silentio, utilis in verbo, singulis compassione proximus, præ cunctis contemplatione suspensus, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia (c) per zelum rectitudinis erectus >>, et cætera quæ post in libro Pastorali prosequitur.

5. Hoc modo, postquam Gregorius fundamentum suæ fidei secundum priscum prædecessorum suorum pontificum morem, luculenter apostolicis thronis exposuit, animadvertens se ideo a Domino super gentes et regna summum pontificem constitutum, ul, juxta illud propheticum (Jerem. 1), vitiorum radices evelleret, destrueret atque disperderet, sicque demum ædificaret, plantaretque virtutes, omnes consuetudines quas contra priscam traditionem apostolicam noviter pullulasse cognoverat, videlicet de ministris cantoribus, de laicis pontifici familiariter adhærenti. bus, de titulandis præjudicialiter quibuslibet rebus, de contegendo dalmaticis apostolico feretro (h), de pastillatico, et de non admittendis passim laicis ad ecclesiastici juris officium, pro pallio vel consecratione pontificum, primo quidem a Romanæ Ecclesiæ, postmodum vero collectis circumquaque positarum provinciarum episcopis, a totius sanctæ universalis Ecclesiæ corpore segregavit, eaque sub interpositione C terribilis anathematis, lam generaliter quam perpetualiter condemnavit.

4. « Præterea quia corde, inquit, creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x), sicut sancti Evangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipere et venerari me fateor: Nicænum scilicet, in quo perversum Arii dogma destruitur; Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et Macedonii error (d) convincitur; Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii impietas judicatur; Chalcedonense vero, in quo (e) Euthycetis, Dioscorique pravitas reprobatur, tota devotione complector, integerrima approbatione custodio, quia in his velut in quadrato lapide sanctæ fidei structura consurgit; et cujuslibet D vitæ atque actionis () norma existat, quisquis eorum soliditatem non tenet, etiam si lapis esse cernitur, tamen extra ædificium jacet. Quintum quoque concilium pariter veneror, in quo epistola quæ Ibæ dicitur,

[blocks in formation]

6. Deinde in domo Domini, more sapientissimi Salomonis, propter musicæ compunctionem dulcedinis, (i) Antiphonarium centonem cantorum studiosissimus nimis utiliter compilavit; scholam quoque cantorum, quæ hactenus eisdem institutionibus in sancta Romana Ecclesia modulatur, constituit; eique cum nonnullis prædiis duo habitacula, scilicet alterum sub gradibus basilica beati Petri apostoli, alterum vero sub Lateranensis patriarchii domibus fabricavit, ubi usque hodie lectus ejus, in quo recubans modulabatur, et flagellum ipsius, quo pueris minabatur, veneratione congrua cum authentico Antiphonario reservatur, quæ videlicet loca per præcepti seriem sub interpositione anathematis ob ministerii quotidiam utrobique gratiam subdivisit.

7. Hujus modulationis dulcedinem inter alias Europæ gentes Germani seu Galli discere crebroque rediscere insigniter potuerunt, incorruptam vero tam

Legendum ergo in duabus subsistentiis, seu personis, ut habent alii Mss. nostri, tam Joannis Diaconi quam epistolarum.

(h] Norm., Reg. et Colb., de pastillatico, pro pallio, vel consecratione pontificum, et de non, etc.

(i) Gemet., Antiphonarium concentum stud. Prius lectum ut in Colb. concentu. Utic. habet, Antiph. cantum, et per correctionem concentum. Reg., Antiph. cantorum.

« PoprzedniaDalej »