Obrazy na stronie
PDF
ePub

nimi condicto omnes urbici ac suburbani, vel quique A Ecce lingua Britanniæ, quæ nihil aliud noverat quam

audientes occurrere potuerunt, sese in tres partes dividunt, et proficiscenti apostolico Pelagio ad Ecclesiam sancti Petri, terribili voce conclamant : Eia, apostolice, quid egisti ? Sanctum Petrum offendisti, Romam destruxisti, Gregorium non tam dimisisti quam expulisti. His ergo vocibus horribiliter permotus pontifex populumque vehementissime metuens, post eum summa cum festinatione, et obligationis ut quantocius Romam rediret interdictione, direxit.

20. Sed antequam missi eum adissent, trium dierum jam confecto itinere, dum idem vir domini, Gregorius, ut iter agentibus moris est, circa sextam horam in quodam prato sociis quibusdam quiescentibus, aliis autem assistentibus vel quibusque rebus necessariis occupatis sederet et legeret, venit ad eum locusta, et dans saltum paginæ quam percurrebat, insedit. Cernensque eam beatus Gregorius tam mansuete loco quo assederat permancre, cœpit (a) collætans sodalibus ipsius nomen reciprocans quasi interpretari Locusta, inquam, (b) eo dici potest, quasi loco sta; et subjungens, scialis, inquit, non progressius nos iter cœptum licere protendere. Verumtamen surgite, et jumenta sternite, ut quantum licuerit quo tendimus properemus. Dum autem hinc mutuo confabularentur, et secum quærerent, pervenerunt missi apostolici equis sudantibus et admodum fatigatis, statimque illi cum magna celeritate epistolam quam detule rant porrexerunt, qua perlecta, ita est, inquit, socii, ut prædixeram, Romam celerius remeabimus.

barbarum frendere, jam dudum in divinis laudibus Hebræa cœpit verba sonare. Ecce quondam tumidus, jam substratus sanctorum pedibus servit Oceanus, ejusque barbaros motus, quos terreni principes edʊmare ferro nequiverant, hos per divinam formidinem sacerdotum ora simplicibus verbis ligant; et qui catervas pugnantium infidelis nequaquam metuerat, jam nunc filelis humilium linguas timet. Quia enim perceptis cælestibus verbis, clarescentibus quoque miraculis virtus ei divinæ cognitionis infunditur, ejusdem Divinitatis terrore refrenatur, ut prave agere metuat, ac totis desideriis ad æternitatis gratiam venire concupiscat. Quod totum ut fieret, ita eidem beato Gregorio gratia divina concessit, ut merito ab Anglorum populis debeat apostolus appellari quia etsi aliis B : non est apostolus, sed tamen illis est ; nam signaculum apostolatus ejus ipsi sunt in Domino (I Cor. ix, 2). 22. Jam vero utrum aliquibus vir iste tanti meriti miraculis claruerit, superfluo quæritur, quod luce clarius constat quod is qui virtutum signa suis meritis valuit, aliis quoque Christo largiente acquirere, si exegisset opportunitas, facilius poterat hæc etiam ipse promereri. Sed ne his qui cum Judæis signa visibilia ad ostendendam sanctitatem expetunt, satisfactio desit, et illis qui sanctorum exemplis ad meliora accendi et provehi quærunt ædificatio prosit, quædam autumo referenda, quæ per eum Dominus ad excitandum et corroborandum nostræ mentis teporem, et (ut sic dictum sit) forte infidelitatem polius quam ignorantiam, fieri et manifestari decrevit, C 23. Mater familias quædam nobilis erat in hac civitate Romana, quæ religionis et devotionis studio () oblationes facere, et die Dominica ad ecclesiam deferre, summoque pontifici ecclesiasticæ, consuetudinis et familiaritatis ejusdem gratia offerre solebat. Quæ cum quadam die ex more ad communicandum de manu apostolici ordine suo accederet, illique pontifex offam Dominici corporis porrexisset, dicens: (g) Corpus Domini nostri Jesu Christi prosit tibi in remissionem omnium peccatorum, et vitam æternam, subrisit. Quod vir Domini cernens, illi communionem sacram retraxit, et separatim super altare posuit, eamque diacono servandam usquedum cuncti fideles communicarent tradidit. Expleto vero sacro mysterio, interrogavit eam beatus Gregorius, dicens: Dic, D rogo, quid cordi tuo emerserit, cum communicatura risisti? At illa: Recognovi, inquit, portiunculam illam ex eadem oblatione fuisse quam ego manibus meis feci, et tibi obtuli; et cum eam te intellexerim corpus Domini

21. Talique ordine interim dilato suæ devotionis effectu, mox ut ipse pontificatus officio functus est, opus diu desideratum perfecit, alios quidem prædicatores mittens, sed ipse prædicationem, ut fructificaret, suis exhortationibus ac precibus seu muneribus fulciens. Denique direxit ad eamdem insulam servos Dei (c) Mellitum, Augustinum et Joannem, cum multis aliis Deum timentibus monachis ; qui intra breve temporis spatium, (c) regem illum qui in capite insulæ morabatur cum suo populo converterunt. Quibus Dominus tantam faciendorum miraculorum gratiam contulit, ut verbum fidei quod ore prædicabant, signorum efficacia confirmarent. Unde factum est ut paucis elabentibus annis, etiam (e) cæteri insulæ ipsius reges, cum his qui eis erant subjecti, ad Christi Domini fidem accederent. De cujus gentis conversione simul et miraculorum prodigiis, quæ ibidem fiebant, ita beatus Gregorius in libris Moralibus 10 perhibet (Lib. xxvII, olim. c. 6, nunc n. 21), dicens:

(a) Ita Bolland. cum Belvac. et Gemet. Mabillon. legit collectans. Neutrum habet Gussanvill.

[blocks in formation]

(f) Nota ex veteri more laicos, etiam mulieres, offerre solitos panem (imo et vinum) ad communionem. Hinc Cyprianus, 1. de oper. et eleemosynis, exprobrat diviti feminæ, quod in Dominicum sine sacrificio veniret, quod partem de sacrificio quod pauper obtulerat sumeret. Lege Greg. Turon., I. de Clor. confess., c. 65.

(g) Joan. Diac., lib. 11, c. 41, alia verba refert, scilicet, Corpus Domini nostri Jesu Christi conservet animam tuam, quæ magis accedunt ad hodiernam formulam dandæ communionis.

tiones, quorum reliquiæ petebantur, particulatim eosdem pannos consecratos, super quibus sancta celebraverat, divisit, et singulis singillatim (d) buxis imposuit; munitisque eis sigillo suæ sanctæ auctoritatis, petitoribus usu ecclesiastico tradidit. Qui debita cum venerationo, benedictione petita et accepta, suscipientes, profecti sunt viam suam gaudentes. Sed dum per aliquantos dies regressionis suæ iter carperent, ei qui primus cæteris habebatur, amica humanitati subripuit curiositas, dixitque sodalibus se stulte tanti itineris subisse laborem, cum nescirent quid pretiosi domino suo referrent. Pedetentim autem crescente collatione verborum, et virescente suggestione sociorum, confractis apostolicæ dignita

appellasse, subrisi. Tunc sanctus Domini pontifex ser- A tes semper habens, cum explicuisset eorum celebramonem exinde fecit ad populum, et hortatus est eum ut suppliciter Dominum exoraret, quatenus ad multorum fidem corroborandam, carnis oculis ostenderet quid infidelitas hujus mulieris mentis oculis et fidei luminibus 11 conspicere debuisset. Quod cum fuisset oratum, ipse una cum populo et eadem muliere ab oratione exsurgens, ad altare cunctis cernentibus, et sese ad cernendum cœleste spectaculum comprimentibus, corporalem pallam (a) revelat, et universo populo ipsaque muliere contuente, partem digiti auricularis sanguine cruentatam invenit, et mulieri dixit: Disce, inquam, veritati vel modo jam credere contestanti: Panis quem ego do, caro mea est, et sanguis meus vere est polus (Juan. vi, 51). Sed præscius Conditor noster infirmitatis nostræ, ea potestate qua B tis sigillis,apertæ sunt buxtulæ,et in singulis singucuncta fecit ex nihilo, et corpus sibi ex carne semper Virginis, operante sancto Spiritu fabricavit, (b) panem el vinum aqua mistum, manente propria specie in carnem et sanguinem suum ad catholicam precem ob reparationem nostram Spiritus sui sanctificatione convertit. Indeque universos jussit divinam precari potentiam ut in formam pristinam sacrosanctum reformaret mysterium; quatenus mulieri ad eumendum fuisset possibile, quod et factum est. Unde sæpefata mulier plurimum in sacra religione ac fide proficiens, participatione dominici sacramenti consecrata est. Et omnes qui viderant, in divino amore et orthodoxa credulitate ferventius excreverunt.

24. Quidam quoque nobilissimus secundum carnis prosapiam, et potentissimus juxta regiam in suo modo magnificentiam, cum per internuntios familiaritatem apostolicæ sedis adeptus esset, et frequenti admonitione epistolarum, etiam a beato Gregorio transmissarum instructione, erga Dei et sanctorum cultum sufficienter fuisset imbutus, misit per strenuos et devotos missos condigna (c) exenia ad sedem pontificalem, petens reliquias beatorum apostolorum ac martyrum sibi transmitti. Cujus legatos sanctus apostolicus honorabiliter et gratuiter suspiciens, aliquandiu secum morari fecit, atque indesinenter sanctorum apostolorum memorias, ac cœmeteria martyrum ex more prisco, pro hujusmodi negotio missas celebrando, et reliquias in eorum veneratione consecrando circumiens, præfatoaque legatos sibi comi

(a) Bolland., relevat. De corporali palla, qua scilicet corpus Christi involvebatur et tegebatur, legitur in libro Sacram., in ordinatione subdiaconi: Pallæ quæ sunt in substratorio in alio vase debent lavari, in alio corporales pallæ. Ubi pallæ corporales lavatæ fuerunt, etc.

(b) Hic babes transsubstantiationis dogma, longe ante Paschasium Radbertum, quem ipsius auctorem fingunt Calvinianæ sectæ ministri, claris verbis assertum.

(c) Guss., munera,explicans fortasse quid significetur per exenia. Legendum videtur potius xenia. Xenium enim est munus éve, id est hospiti, missum. Ita quoque legitur epist. olim 62, 1. v, nunc 65, lib. vi, tam in Mss. quam in Editis. Et in vet. Cod. libri Pastoralis Eccles. Belv. sæculo x exarati legitur in carmine de Hugone episc.: Xenia constituis, Christe, tui est operis. Passim tamen J. Sirmondus, Mabillo

D

læ panni repertæ sunt 12 portiunculæ. Moxque cum indignatione Romam regressi,archidiaconum adeunt conquerentes: Ut quid, inquiunt, dominus apostolicus (e) tam vilipendit dominum nostrum,qui tantam gratiam se apud eum obtinuisse speraverat; quod sic voluerit illi illudere, et nos dehonorationi et offensioni suæ addicere? Estimavimus siquidem nos ossa apostolorum vel martyrum pretiosa hinc ferre, sicut decuerat lantum virum, uti dominus noster est, a tanta nihilominus sede quæsita tam longo et difficillimo satis itinere, et datæ sunt nobis panni modicæ portiunculæ, ac si hujusmodi panniculi genus apud nos nequivisset inveniri. Nisi enim cauta sollicitudo nobis subvenisset, ut quod gerebamus cognosceremus, et sic stolide ad dominum nostrum nobis contigisset venire, dubium non est periculum honoris et gratiæ suæ nos debuisse incurrere. Quos archidiaconus modesta increpatione redarguit, cur in tantam præsumptionem eruperint, ut apostolica sigilla corrumperent, hortans eos ut redirent, et quæ acceperant domino suo cum honore deferrent. Sed hi nullatenus monitis ejus acquiescentes, usque ad domni Gregorii venere præsentiam; factoque comperto, patientissime eorum tulit stultitiam, eosque sacrosanctis missarum solemniis præcepit interesse. Unde cum ad locum sui sermonis est ventum, suadet populo Dei sanctorum gratiam exorare, quatenus in hac re dignetur apertissime sic suam potentiam patefacere, ut quid mereatur fides, evidentius minus creduli et ignorantes possint cogno

nius et alii antiquitatis studiosi, in veteribus scriptoribus a se editis reliquerunt exenium, exenia.

(d) Buxum seu buxtula significat thecam ex buxo confectam, Gallice boite, Mabil. Tria Mss., buxtis, at Montbritius, buxetis. Aliud Ms., buxis. Alia duo, bustis. Sed mox in omnibus Mss., dicuntur buxtulæ..... Reliquias sancti Mauri fuisse in buxtula lignea reconditas scripsit sanctus Odo abb. in miraculis ejusdem editis, 15 januarii, c. 4. BOLLAND. In Belv. leg. buxtis.

(e) Hic frequenter Rom. pontifex apostolicus appellatur. Hoc etiam nomine apud Græcos scriptores papa designatur. Theodorus Studita, lib. 1, epist. 34, ad Leonem papam: Tibi primo omnium apostolico capiti nostro nuntiare necessario optavimus. Et lib. 11, epist. 35, Epiphanio: Misi epistolas duas ad apostolicum. Ita passim.

>

Qui eum facie ignorantes, dum quadara die ad processionem ex more pergit beatus Gregorius, illi emi. nus secus transitum stantes sibi eum rogant insinuari. Quibus responsum est ipsum esse qui solus pontificali dignitate equitans, præcedentem et subsequenlem cuneum ecclesiasticorum virorum haberet; et intuentes eum, repente equum illius maleficiis suis a dæmonibus vexari fecerunt. Statimque beatus Gregorius invocato nomine Domini nostri Jesu Christi, et edito signo crucis, ab equo pertubavit dæmonia; respiciensque in partem, mox ut magos est contemplatus, (e) illi cæcati, et ab eisdem dæmoniis pervasi ceciderunt retrorsum. Uude intellexit vir Domini eorum id perpetratum nequitia; et cum jussisset eos ad se duci, interrogati rei ordinem prodiderunt; quibus respondit beatissimus Pontifex: Perpetuo cæci esse debetis, ne videntes, ad consuelam perversitatem redire tentelis. In nomine aulem Domini nostri Jesu Christi, operante beato Petro, liberi a vexatione dæmonum sitis. Qui confestim a dæmonibus emundati, et credentes, fonte salutari perfusi sunt; ac permanente cæcitate damnati, jubente beato Gregorio, de cætero stipe sunt ecclesiastica aliti.

scere. Et data oratione, accepit ab eo cultellum qui A od vindictam ejus (d) apodixem artis suæ exercerent. temeraverat signa, el super altare corporis sancti Petri acceptam unam panni portionem, per medium pungens secuit; ex qua statim sanguis decucurrit, et omnem eamdem (a) portiunculam cruentavit. Videntes autem suprascripti legatarii et omnes populi stupendum et arcanum fidei sacræ miraculum, ceciderunt proni in terram, adorantes Dominum, et dicentes: Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ; benedictus Deus (Psal. LXVII, 36). Et facto silentio inter alia fidei documenta, dixit ad eos beatus Gregorius, qui ante has venerandas reliquias parvi duxerant: Scitote, fratres, quia in consecratione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, cum ob sanctificationem reliquiarum in honore apostolorum vel martyrum ipsius quibus specialiter assignabantur, super sacrosanctum altare libamina offerebantur, semper illorum sanguis hoc pannos intravit, qui effusus est pro nomine Christi Domini nostri. Et ædificatis in fide cunctis qui viderant, munitisque iterum buxtulis signo suo, tradidit eis incomparabilia munera voti sui, et cum gaudio reversi, hæc per ordinem domino suo nuntiarunt, et sui desiderii compotem reddiderunt. Qui pretiosa sanctorum patrocinia reverenter suscepit, honorabiliter in loco venerabili condidit; quo Dominus frequentiora quam in sancti Petri ecclesia miracula operari dignatur ad laudem et gloriam nominis sui 13 usque in hodiernum diem.

B

C

25. Pater nihilominus familias erat Romæ valde rebus ditissimus, sed religione nimis egenus, qui, non vitiis minus plenus quam rebus, cum uxor sua ei displicuisset, fecit sibi ab ea contra præceptum Salvatoris nostri divortium. Res vero beatum Gregorium latere non potuit, quia et magnitudo mali, et magnatio (b) personarum se facile prodidit. Cui beatus Gregorius multis et suavissimis monitionibus, seu districti divini examinis terroribus, studiosissime et sæpissime, imo indesinenter persuadere contendit ut uxorem suam in gratiam (c) pactam reciperet, a qua quoquo modo divelli nisi morte, aut amborum consensu intercedente nequiret; sed is diabolica præventus irremediabiliter pertinacia, monita ejus sprevit. Quem beatus Gregorius apostolica auctoritate ab ecclesia sub anathemate, nisi resipisceret, sequestravit. Quam excommunicationem idem admodum ægre D ferens, et peccata peccatis accumulans, duos magos pecuniis ex placito locat, ut in sanctum apostolicum

(a) Belvac., particulam.

(b) Ita Mss. Germ., Becc., Conch., Moissac. Bollandus, agnitio personarum. Guss., quia et mali et personarum magnitudo. Fortasse quod non probarent barbaram vocem Magnatio. Deducta videtur a Magnate, quasi Magnatis status et conditio.

(c) Boll., in gratium pacatam. Guss. omisit pacatam et pactam, quod legitur in Mss. nostris, optimo quidem sensu, quasi pactis matrimonii promissam.

(d) Vox Græca, ànótt, demonstratio, probatio, specimen.

(e) Digna magis pœna. Sic Paulus Elymam magum cæcitate percussit, Act. XIII, 10.

(f) Procedere in auctoribus sacris significare solet,

26. Sed et tyrannus quidam multam oppressionem cum pene importabili importunitate quieti ingerebat sanctæ Romanæ Ecclesiæ, possessionesque eidem et mancipia pertinentes crudelissime devastabat. Qua de re beati pontificis per internuntios admonitione correptus, majori exarsit insania; adeo ut urbem depopulandam adiret. Cui advenienti beatus Gregorius ut colloqueretur occurrit, tantamque vim nutu divino ejus verbis inesse expertus fuit, ut cum humillima indulgentia religioso apostolico satisfaceret, et se deinceps sibi subditum, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ devotum famulum spopondisset. Is denique postea usque ad exitum 14 infirmatus, venerandi papæ orationem poposcit, atque in responsum accepit quod ei Dominus adhuc spatium pœnitentiæ largiretur; et ut plenius convalesceret, illis quibus nutritus fuerat cibis indulgere studeret, qui jussis obtemperans convaluit, et in reliquum devotius vixit.

27. Idem vero perfectissimus et acceptabilis Deo sacerdos, cum quadam die per forum Trajani, quod opere mirifico constat esse exstructum, (f) procederet, et insignia misericordiæ ejus conspiceret, inter quæ memorabile illud comperiret, videlicet quod cum idem orbis princeps in expeditionem, circumvallatus

ad ecclesiam solemni ritu pergere: quo sensu potest hic intelligi; nam in illa processione Gregorius pervenit ad sepulcrum beati Petri, ut ex sequentibus liquet. Consule notas doctissimi Menardi ad librum Sacrament., ad vi Idus Septembris, ubi legitur ad processionem. Cæterum quæ hic dicuntur de Trajano liberato, licet Bollando nonnullisque aliis probentur, tanquam putida fabula exploduntur a Baron. ad an. 604, n. 30 et seq., et a Bellarm., lib. 11 de Purgat., c. 8. Quæ etiam refellimus, ex indubitatis sancti Gregorii testimoniis in ejus Vita Gallice scripta, tum I. 1, c. 7, n. 11, tum 1. I, c. 5, n. 7, et in commentario de ejusdem Vita.

eventu per foramen conspiciens, vidit columbam nive candidiorem super ejus caput sedentem, rostrumque ipsius ori diu tenere appositum: quæ cum se ab ore ejusdem amoveret, incipiebat sanctus pontifex loqui, et a notario graphium ceris imprimi. Cum vero reticebat sancti Spiritus organum, minister ejus oculum foramini iterum applicabat, eumque ac si in oratione levatis ad cœlum manibus simul et oculis, columbæ rostrum more solito conspicabatur ore suscipere. Quod tandem, eodem spiritu revelante, pontifex sanctus cognovit, et vehementissime tristis effectus, interminatus est auctoritate apostolica miraculi divini in se perpetrati conscio, ne in vita sua id alicui quoquo modo patefaceret. Quod is interim secretum

dotis compulsus quorumdam invidia, qui obtrectabant virum beatissimum, præsumptionis tumore lanta ac talia de cœlestium arcanorum mysteriis fuisse locutum, hæc ita se per omnia vidisse fideliter enarravit.

militum cuneis, pergeret, ibidem obviam habuerit A relicente, idem minister ejus stylo perforaverit, et vetustissimam viduam, senio simulque dolore ac paupertate confectam cujus lacrymis atque vocibus sic compellatur: Princeps piissime Trajane, ecce hic sunt homines qui modo mihi unicum filium, senectutis scilicet meæ baculum et omne solatium, occiderunt; meque una cum eo volentes occidere, dedignantur etiam mihi pro eo rationem aliquam reddere. Cui ille festinato, ut res exigebat, pertransiens: Cum rediero, inquit, dicito mihi, et faciam tibi omnem justitiam. Tum illa: Domine, inquit, et si tu non redieris, ego quid faciam ? Ad quam vocem substitit, et reos coram se adduci fecit. Neque, cum suggereretur a cunctis accelerare negotium, gressum a loco movit, quousque et viduæ a fisco, quod juridicis sanctionibus decretum est, persolvi pro re fecit; (a) demumque supplicationum B custodiens, post defunctionem sanctissimi (d) sacerprecibus et fletibus super factis suis pœnitentes viscerali clementia flexus, non tam potestate quam precatu et lenitate vinctos, prætorialibus catenis absolvit. Hujus rei gratia compunctus venerabilis pontifex, cœpit lacrymosis gemitibus secum inter verba precantia, hæc siquidem prophetica et Evangelica revolvere oracula, Tu, Domine, dixisti : Judicate pupillo, defendite viduam; et venite, et arguite me (Isa. 1, 17). Et alibi: Dimittite, et dimilletur vobis ; ne immemor sis, quæso, peccator ego indignissimus, propter nomen gloriæ tuæ, et fidelissimæ promissionis tuæ, in hujus devolissimi viri facto, pietati tuæ humiliter supplico (Marc. vi, 27). Perveniensque ad sepulcrum beati Petri, ibi diutius oravit, et flevit, atque veluti somno correptus in extasim est raptus, quo se per revelationem exauditum discit ; et ne ulterius jum talia de quoquam sine baptismate sacro defuncto præsumeret petere, promeruit castigari. Qua in re, licet (6) a minus perfectæ fidei et curiosis quædam valeant quæri, et plura ab his qui credunt veritati fideliter dicenti, quæ apud homines impossibilia sunt vel videntur, facilia sunt apud Dominum, salubriter explanari, tutius tamen videtur in hoc actu divinæ pietatis et potestatis judicium venerari, et a nemine discuti.

C

28. Denique a fideli et religioso viro, ac huic nostro Patri sanctissimo pro suæ religionis et utilitatis merito valde (c) familiarissimo, fideliter post obitum ejus nobis narratum didicimus, quod cum 15 idem vaselectionis et habitaculum sancti Spiritus visionem ultimam prophetæ Ezechielis interpretare- D tur, oppansum velum inter ipsum et eumdem exceptorem tractatus sui, illo per intervalla prolixius

(a) Belv., demumque supplicantium precibus et fleti. bus super facti sui pœnitentiam, viscerali clementia flexus, non tantum potestate.

(b) Ita restituimus ex Belvac. et Gemet. DCCC ann. cum prius legeretur in Editis, a viris perf. fid., quod est etiam in Mss. Becc. et al.

(c) Hic Gregorii familiaris et exceptor est Petrus Diaconus, cum quo in Dialogis colloquitur. De eo consule Mabill. sæculo Bened., p. 497. Hinc in Belv. et Gemet. legitur simpliciter, narratum, omissa voce nobis.

(d) Sacerdotes dicti olim non quilibet presbyteri, sed episcopi, qui civitatibus præerant; qui vero in vicis et oppidis sacris præficiebantur, ii appellaban

29. Migrato namque ad Dominum sæpe dicto reverendissimo pontifice, cum fames validissima non modo in hac civitate Romana, verum et in omnibus circa regionibus satis superque grassaretur, el is qui ei in sede pontificali (e) successerat horrea Ecclesiæ ementibus frumenta aperiret, et illis quos beatus Gregorius per monasteria et xenodochia seu diaconias vel hospitalia stipendiis alendos ecclesiasticis ordinaverat clauderet, cœperunt omnes, famis compellente inopia, apostolici aures inquietare dicentes : Domine apostolice, quos pater noster decessor tuus sanclus Gregorius hactenus studuit pascere, tua (†) sanclitas fame non sinat perire. Quos vociferationum clamores idem moleste ferens, respondit: Si Gregorius ad famam suæ laudis cunctos populos curavit suscipere, nos omnes non possumus pascere, sicque vacuos sivit abire. Quæ verba responsionis cum sæpius ad se clamantibus iterans redderet, apparuit ei in visu sanctus Gregorius tertio, illumque tertio blande increpans super sua detractione et ipsius tenacia, seu miserorum indigentia, admonuit atque corripuit. Qui nec cor ad misericordiam flexit, nec ori ab obrectatione adhibere custodiam voluit, nec manum ad largitatem extendit. Unde illi quarto apparens beatus Gregorius horribiliter eum redarguit, et comminans eum in capite percussit, cujus dolore vexatus paulo post defunctus est.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Ilæc breviter de vita vel actibus beati Gregorii A dicta sunt.

Cæterum quandiu mundi hujus orbita volvitur, ejus laudabile meritum semper accipit incrementum, quia ipsius sine dubio gloriæ ascribitur, quod hæc Romana civitas una cum sanctis apostolis ejus precibus constare videtur, vel quia Anglorum Ecclesia nova semper sobole fecundatur, vel quod illius doctrinis per orbem universum multi a peccatis 16 elongati, ad Christi clementiam convertuntur, vel quod boni quique ejus suasionibus inflammati, cœ. lestem patriam desideranter inquirunt. Qui beatissimus pontifex post quam sedem Romanæ et apostolicæ Ecclesiæ annis tredecim, mensibus sex, et diebus decem, gloriosissime rexit, ex hac luce subtractus, atque ad æternam regni cœlestis sedem translatus B est. Sepultus vero est in ecclesia Petri apostoli ante secretarium, quarto iduum Martiarum, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Ex eodem Paulo Diacono.

In pestilentia calamitate beatissimus Gregorius, qui tunc levita erat, a cunctis generaliter papa electus est (Lib. v, c. 11, Hist. Lang.). Qui dum зeptiformen litaniam ordinasset, intra unius horæ spatium, dum populi Deum precarentur, octoginta ex eis subito ad terram corruentes, spiritum exhalaverunt. Septiformis autem litania ideo dicta est, quia totius Urbis populus a beato Gregorio in septem partes Deum deprecaturus, divisus est. In primo namque choro fuit omnis clerus; in secundo omnes abbates cum monachis suis; in tertio omnes abbatissæ cum congregationibus suis; in quarto omnes infantes; in quinto omnes viri laici; in sexto omnes viduæ ; et in septimo omnes mulieres conjugatæ. Ideo autem de beato Gregorio plura dicere omittimus, quia jam ante aliquot annos ejus Vitam, Deo auxiliante, contexuimus, in qua, quæ dicenda fuerant, justa tenuitatis nostræ vires, universa descripsi

mus.

(a) Legendum, septimam. Phocas regnare cœpit indict. 6, cujus proinde annus secundus respondet indictioni 7. Deinde constat sanctum Gregorium cœ

C

Ex eodem.

Hoc eodem tempore idem beatus Gregorius Augustinum, et Mellitum, et Joannem cum aliis pluribus monachis timentibus Deum, in Britanniam misit; eorumque prædicatione Anglos ad Christum convertit.

Ex eodem.

Iisdem diebus sapientissimus ac beatissimus Papa Gregorius Romanæ urbis episcopus (Lib. iv, c. 1), post alia multa quæ ad utilitatem sanctæ Ecclesiæ scripserat, etiam libros quatuor de Vitis sanctorum composuit quem codicem Dialogum, quia eum colloquens cum suo diacono Petro ediderat, appellavit. Los autem libros præfatus papa Theodelindæ reginæ misit, utpote quam sciebat, et Christi fidei deditam, et in bonis actibus esse præcipuam. Per hanc quoque reginam multum utilitatis Ecclesia Dei consecuta est; nam pene omnes Ecclesiarum sublimitates Langobardi, cum adhuc gentilitatis errore tenerentur, invaserunt; sed ejus salubri supplicatione rex permotus, et catholicam fidem tenuit, et multas possessiones Ecclesiæ largitus est; atque episcopos, qui in depressione et abjectione erant, ad dignitatem et honorem reduxit.

17 Ibidem.

Rex autem Agilulfus, exstincto Mauritione, Ticinum repedavit. Nec multo post suggerente maxime Theodelinda regina, conjuge ejus, sicut eam beatus Gregorius suis epistolis sæpius admonuerat, cum eodem viro sanctissimo papa Gregorio atque Romanis pacem firmissimam pepigit. lbidem.

Tunc beatus Gregorius papa migravit ad Christum, 18 cum jam Phocas per indictionem (a) octavam anno regnaret secundo. Cujus in locum ad apostolatus officium Sabinianus est ordinatus. Fuit autem hiems frigida nimis; et mortuæ sunt vites pene in omnibus locis. Messes quoque percussæ uredine passim evanuere. Debuit etenim mundus famem sitimque pati, quando, decedente tanto doctore, animas hominum spiritualis alimoniæ penuria, sitisque ariditas invasit.

pisse regere Ecclesiam indict. 9, rexisseque per tredecim annos et sex menses, ac migrasse in cœlum mense Martio, currente indict. 7.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »