Obrazy na stronie
PDF
ePub

III. Præconceptam de sancti Gregorii Moralibus opinionem ad posteros propagatam, majores quoque nostri testatam nobis reliquerunt, maxime cum ex illis, ut præ manibus semper haberi possent, tot, variis sub nominibus, epitomes confecerunt. Insigniores hic commemorabimus in bibliothecis a nobis repertas. In Codice Corbeiensi nunc bibliothecæ sancti Germani a Pratis, qui collectionem quarumdam epistolarum sancti Gregorii a Paulo Diacono missam ad sanctum Adhalardum abbatem Corbeiensem continet, exstat quoque opusculum hoc titulo donatum : In nomine Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Incipit Egloga quam scripsit Lateen filius Haith, de Moralibus Job quas Gregorius fecit. Videtur esse saltem DCCC annorum. Quædam folia perierunt. Post librum trigesimum, ex reliquis quinque nihil legitur.

In bibliotheca sancti Audoeni Rothomagensis habemus manu exaratum, Adalberti Levitæ speculum ad Hairmannum presbyterum, seu Moralia beati Gregorii abbreviata. Codex est DC annorum. Ejusdem collectionis exemplar jam occurrerat doctissimo nostro Joanni Mabillonio bibliothecam Præmonstratensem exculienti (Tom. I vet. Anal., p. 317).

In Cod. ms. bibliothecæ Gemeticensis sunt abbreviationes Moralium sub titulo Reclinatorii animæ. Eosdem collegisse dicuntur Simon Affligeniensis monachus decem parvulis libris, et Garnerius canonicus et subprior sancti Victoris Parisiensis libris sexdecim. Exstat Garnerii opus Gregorianum dictum, in bibliotheca Navarræa. Verum omnium qui hujusmodi compendia confecerunt, illustrior fuit sanctus Odo ex canonico sancti Martini Turonensis, monachus et abbas Cluniacensis postea factus, cujus libros xxxv ex Moralibus Gregorianis collectos edidit Parisiis D. Martinus Marrier sancti Martini a Campis monachus anno 1617. Exstant in bibliotheca Patrum Lugdun. tom. XVII. Huic scriptioni operam dedit Odo cum adhuc junior in sancti Martini sodalitio militaret. Odonis exemplum secutus Joannes ejus discipulus, qui ipsius vitam tribus libris complexus est, opusculum ex Gregorii Moralibus defloratum concinnavit, quod in bibliotheca Casinensi a se inventum testatur idem Mabillonius (Mus. Ital. tom. 1, p. 123).

In bibliotheca Laudunensis Ecclesie insignis est Codex manu exaratus eosdem Moralium libros in compendium redactos exhibens, quem huic Ecclesiæ dono contulerunt duo ejusdem canonici, Adalelmus Thesaurarius, postea, teste Flodoardo, ejusdem Ecclesiæ creatus episcopus, an. 921, ac Bernardus (Gall. Christ., in episc. laud.). Opus sic incipit: In nomine Domini. Prologus beati Job. Inter multos sæpe quæritur, quis beati Job libri scriptor haberetur. Alii quidem Moysen, etc. Sic absolvitur prologus suæ victoriæ gesta narravit. Post prologum legitur: Incipiunt Moralia sancti Gregorii papæ de libro Job. Vir erat in terra Hus nomine Job. Idcirco sanctus vir ubi habitaverit dicitur, ut ejus meritum virtutis exprimatur. Sicut enim gravioris culpæ, est, etc. Liber primus desinit in hæc verba: quia sine cessatione Patri suam pro nobis incarnationem demonstrat. Sequuntur ordine xxx libri. Nam tricesimus quintus deest. Quis autem hujus collectionis auctor sit, nondum nobis compertum est.

IV. Ex his liquet quam assidui essent veteres in legendis colligendisque velut in fasciculos Gregorianorum Moralium libris ; quod habitæ de illis existimationis argumentum est luculentissimum. Ut autem Latinæ linguæ imperitia quominus legerentur non obesset, ipsorum in vulgares linguas translationes facta sunt plurimæ. Nam Noikerus eos Germanice vertisse dicitur; Hispanice autem Grimoaldus, monasterii sancti Emiliani monachus, circa sæculi xi finem, ut de cæteris taceamus (Bibl. vet. Hisp., tom. II, lib. vii, c, 1, num. 13). Non minus aviditatem legendi libros Moralium probat Codicum manu descriptorum, qui libros illos repræsentant, innumera pene multitudo. Præcipuos a nobis lectos et evolutos hic recensere operæ pretium duximus.

Antiquitate præstantissimus est Codex cl. viri Stephani Baluzii, qui Gregorii ætatem pene attingere creditur. Utinam vero plures quam quinque libros, scilicet a vigesimo tertio ad vigesimum septimum, complecteretur !

Secundus propter antiquitatem locus debetur Rhemensi plus quam nongentorum annorum, qui Ecclesiæ Rhemensi dono datus est ab Hiucmaro archiepiscopo. Hunc appellamus Rhem. vet., aut 1 Rhem. ut ab alio Codice ejusdem Ecclesiæ, sed ætatis inferioris, distinguatur.

Tres Codices nobis suppeditavit bibliotheca archimonasterii sancti Remigii Rhemensis. Prior majoris formæ vocabitur a nobis Remig. 1; sequentes, 2 et 3.

Insignis Codicis Ecclesiæ Bellovacensis copiam habuimus, annitente cl. viro D. Foy a sancto Hilario ejusdem Ecclesiæ canonico, qui quoad vixit studiosissimum se ostendit litterarum litteratorumque omnium. Codex qui DCC annorum ætatem præfert, complectitur viginti priores Moralium libros. In quibusdam locis recentiori manu correctus fuit, seu potius corruptus; sed prioris lectionis quæ facile dignoscitur, rationem habuimus. Libro undecimo præmittitur index capitulorum, quorum distinctio ex textibus libri Job explicatis repetitur. Adduntur argumenta quædam, de igne æterno, de felicitate, de timore Dei, etc. Remigianus Codex 1 exhibet etiam nonnulla summaria titulorum loco ascrípta. Codex Bellovacensis primis his litteris Bellov., aut Belvac., significabitur.

Decem priorum librorum Moralium variantes lectiones ex duobus Codicibus Corbeiensibus excerpsimus, qui cum ab invicem nunquam fere discrepent, ambo sic notabuntur, Corb. Alterius Corbeiensis occurret sæpe mentio, qui cum Parisiis in bibliotheca sancti Germani a Pratis nunc asservetur, dicetur Corb. Germ. Eadem sancti Germani bibliotheca nobis præbuit optimæ notæ Codicem Germanensis titulo infra indicandum.

Asceterii Dionysiani prope Parisios olim fuit Codex a DCCC circiter annis descriptus, quem Colbertinum nominamus, quod in celeberrima Colbertina bibliotheca nunc asservetur.

Ex Ecclesia Laudunensi duos Codices in quibus libri Moralium continentur a decimo septimo inclusive ad ultimum, utendos accepimus, infra sic indicandos Laud. primus, Laud. secundus.

Sex priores libros et lotidem posteriores cum vigesimo, vigesimo primo et vigesimo secundo, eruimus ex bibliotheca monasterii Vallis Claræ, ordinis Cisterciensis in diœcesi Laudunensi, annuente reverendissimo abbate, faventeque doctissimo æque ac humanissimo viro domno de Noyville ejusdem monasterii vigilantissimo præposito, cujus ope ac labore multa alia ad nostram Editionem adornandam, consecuti sumus. Huic Codici nolam hanc assignamus Val. Clar.

Decem priores Moralium libros, atque undecim novissimos invenimus in monasterii Longipontis ejusdem ordinis Cisterciensis membranis optimæ notæ sexcentorum circiter annorum antiquitatem præ se ferentibus; quæ hoc dimidiato nomine Longipont. facile a cæteris secernentur.

Duobus Codicibus sancti Cornelii Compendiensis usi sumus, uno DCC annorum, altero inferioris ætatis. Antiquiorem appellabimus Compend. 1, alterum Compend. 2.

Regiæ apud Parisios bibliotheca Codices elegantia et venustate magis quam vetustate commendatos consuluimus, et magna ex parte evolvimus. Unus omnes Moralium libros continet, alter decem

et octo, tertius tantum quinque; quartus longe majori forma elegantissimisque characteribus exaratus, decem et septem duntaxat.

Ex Codice Carnotensis Ecclesiæ, sæculo x scripto, pauca delibavimus, quod ab aliis jam a nobis lectis non discreparet.

In monasterio sancti Petri in valle Carnotensi exstat Codex Moranum ante annos DCCC scriptus, quem Ardeus Carnotensis Ecclesiæ decanus, postea in monasterio Floriacensi monachus, indeque Carnotum missus ad restaurandum sancti Petri monasterium, secun detulisse dicitur. Hunc in quibusdam tantum locis insignioribus consuluimus, quod magna ex parte mutilus sit.

Floriacensis monasterii bibliotheca magna olim Mss. supellectile instructissima, tria Moralium exemplaria manu exarata asservat, ex quibus varias lectiones non paucas excerpsimus.

Ex Bibliotheca sancti Martini Turonensis eorumdem Moralium vetus exemplar obtinuimus evolvendum, spondente pro nobis cl. viro D. Galiczon doctore ac socio Sorbonico, ejusdem Ecclesiæ canonico et præcentore, cui litteræ plurimum debent.

Ex Codice sancti Albini Andegavensis multas Moralium varias lectiones accepimus, et novæ inseruimus Editioni.

In bibliotheca monasterii Vindocinensis tres nacti sumus Codices Moralium manu exaratos vetustissimos. Qui antiquitate præstat tredecim libros ultimos exhibet; alter duodecim priores, tertius viginti duos. In eo singulis libris quidam præmittuntur indices argumentorum scu titulorum ac veluti capitum, in quæ libri secantur. Idem duplicem sæpe lectionem exhibet, quod etiam in Uticensi, Lyrano et Bigotiano infra commemorandis, observavimus.

Verum majorem Codicum mss. copiam, et variarum lectionum segetem nobis subministravit Normannia, qua in provincia nova hæc Editio potissimum adornata est.

Libros quindecim priores accepimus ex bibliotheca Ecclesiæ Bajocensis, favente præsertim illustrissimo reverendissimoque episcopo Ilenrico de Nesmond; qui cum resarciendæ ex sancti Gregorii doctrina disciplinæ ecclesiasticæ sit studiosissimus, ut emendatoria prodirent ejusdem sancti Doctoris opera curandum putavit.

Omnes Moralium libros legimus in Codicibus Ebroicensis Ecclesiæ nobis commodatis beneficio præsertim clarissimorum virorum DD. Bitaut decani, Petil præcentoris, et Aubery canonici ac bibliothecæ præfecli. Eosdem libros contulimus ad varios Mss. sancti Michaelis in periculo maris, sancti Martini Sagiensis, sancti Ebrulfi in pago Uticensi, beatæ Mariæ de Lyra, beati Petri de Conchis, monasterii Beccensis, Pratellensis, Gemeticensis. Hi Codices pene omnes DCC annorum ætatem assequi videntur, optimæque sunt notæ, præsertim Pratellenses et Gemeticenses qui antiquitate præstant. Sancti Ebrulphi Codices aliquando Ulicenses appellabimus a pago Ulicensi in quo situm est illud monasterium. Conchensis nunc asservatur in celeberrima bibliotheca Bigotiana apud Rothomagum, ex qua illum accepimus cum plurimis aliis, humanitate clarissimi viri D. Bigot de Monville in suprema Normanniæ curia senatoris integerrimi; quapropter eum non Conohensem sed Bigotianum appellabimus.

Octo Anglicanorum Mss. variantes lectiones suppeditavit nobis Thomas Jamesius in Vindiciis Gregorianis, sed paucissimas; ex quibus tamen intelligere licet Anglia Codices manu exaratos a nostris non discrepare. Denique Romanorum Vaticanorumque Codicum lectiones diversas ad nos misit D. Claudius Estiennot, quem huic labori plurimisque aliis pro reipublicæ litterariæ bono susceptis immortuum lugemus.

V. Christianorum studium erga libros Moralium sancti Gregorii non minus probant frequentes eorum Editiones, a quo ars typographica amanuensium labores levavit, quam Codicum manu exaratorum copia. Eas tantum quibus usi sumus, bic recensere sufficiet, sive seorsim excusi sint laudati libri, sive simul cum aliis sancti Doctoris operibus; omnes enim enumerare immensi laboris esset ac supervacanei.

Antiquior a nobis lecta, Parisiensis est an. 1495, quæ prodiit cura magistri Udalrici Gering Constantiensis, et Berctholdi Rembolt Argentinensis sociorum in sole aureo vici Sorbonici commorantium.

Hanc secutæ sunt plurimæ Parisienses, scilicet an. 1518, cum omnibus sancti Gregorii operibus studio ejusdem Rembolt vel alterius cognominis in ædibus Joannis Parvi. An. 1533, 1542, 1551, 1562, 1571, 1575 (quæ duæ ultimo loco laudatæ Joannis Gilotü Campani viri doctissimi opera prodierunt), 1586, 1605, 1619, 1640 et 1675, a Gussanvillæo adornata. Prior Basileensis est anni 1496, quam proxime excepit excusa in officina Nicolai Keslers an. 1503. Huic successit quæ in eadem urbe publici juris facta est, ære et impensis Ludovici Horneken Bibliopolæ civisque magnæ Agrippinæ, labore tamen et curis Adæ Petri a Lagendorf hypoplastis (forte typoplastis) pridie Kalendis Februariis, an. 1514, e nobili Basilea, regnante Salvatore nostro carne trabeato. Hec Editio discrepare non videtur a superiori Basileensi, aut in textu, aut in capitum partitione. Quarta publici juris facta est an. 1551, iterumque prodiit an. 1564, ex officina Frobeniana, cura Buldrichi Coccii.

Omnes laudatas Editiones ætate superat Romana an. 1475, Sixto IV Romæ sedente, cui præfixa est brevis præfatio dominici Brixiensis episcopi. De alia Romana cui operam impendit Venusinus episcopus, jam diximus in præfatione generali.

Editionem Venetam an. 1494 non raro adhibuimus, dimidiato Barthol. nomine infra designatam propter Bartholomæum Cremonensem canonicum regularem, qui huic accurandæ præfuit. Eam antecesserat prior Veneta an. 1480, quæ nobis non occurrit. De aliis Editionibus Lugduni, Rothomagi, Duaci, Antuerpiæ, aut alibi factis dicere supersedemus, ut quid in hac novissima præstitum sit a nobis, uberius explicare liceat. VI. Primo quidem ex variis Mss. magno labore nec minori fide collatis, purum sancti Gregorii textum, quantum in nobis fuit, restituimus. Locorum vero a nobis emendatorum in primo et secundo libro hic specimen accipe; nam omnes Moralium libros examinare non patiuntur præfationis angustiæ.

Libro 1, num. 17, prius legebatur de Christo, mortem prò illo humilem sumpsit: cum legendum sit mentem, etc. Num. 18, qui (jubilæus annus) monade addita, nostræ adunationis summa impletur, ubi redundat summa, mutatque sensum; uti legere est in nota ad hunc locum. Num. 20, infirmiores fidelium mentes accipimus, fidem Trinitatis tenentes, quæ tria ultima verba invitis Mss. addita expunximus ut omnino superflua; quod statim liquet legenti quæ sequuntur. Num. 21, antea lectum, memoratis filiis et filiabus; etsi hoc loco filiarum tantum haberi mentio debeat. Ibidem vitiose prius, tota gentilium vitiositas, pro torta, etc., quæ lectio mss. Codicum ex sequentibus astruitur in tortis vitiosisque vitæ veteris conversationibus; ubi corrupte superiores editores legerunt una voce, intortis. Num. 22, pro in omne quod faciunt (modus est loquendi Gregorio familiaris) olim lectum, id omne.

Num. proxime sequenti aliis in Editis habes: quid est enim sedendo asinum Jerusalem venire. Ubi contra mentem sancti Doctoris Gussanvillæus legit: sedendo asinam. Num. 31, apud eumdem occurrit: per eos præ

dicationis gratia derivatur, pro purgationis. Ibidem graviore errore legitur de Christo: nam cuncta sciens, sed in semetipso ignorantiam nostram suscipiens, etc. Hæc sane a doctrina sancti Gregorii prorsus abhorrent, ut observavimus hunc locum emendando. Itaque sequendo mss. Codices, restituimus: Sed in locutione sua ignorantiam nostram suscipiens. Num. 37, prius scriptum : quæ metu relinquitur, pro quæ mente relinquitur, quod reposuimus ex Mss.

Libro secundo, num. 9, olim corrupte dicitur eis qui aderant, cum legi debeat, tum ex Mss., tum ex orationis serie: dicitur eis qui adhærent. Non minus vitiose, num. 11, irrepserat, tanto majorem vocem in aures circumscripti spiritus exprimit, pro incircumscripti spiritus, scilicet Dai. Ibidem, quomodo dicuntur vindictam desiderare, pro, quomodo dicuntur petere. Num. 13, ubi legitur, Deum dicimus in sua propositione perdidisse, additum gratis ab aliis Editoribus, victoriam. Num. 15, iidem mutarunt addicat, quod significat condemnet, in addiscat. Num. 19, in aliis Editis contra Mss. fidem, ac sancti Doctoris mentem, post hæc verba, alia ad tentandum dut, adjectum, alia ad affligendum. Num. 28, pro ictus verberum, in Editis Gussanvill. ictus verborum. Num. 35, Excusi habent, de temporalibus editis loquitur, incaute addito de, quæ particula mutat sensum. Num. 49, legitur ulta sapere, pro capere. Num. 56, post hæc verba, unitatem concordiæ perdidit, in Editis sequitur longum hoc assumentum a Mss. reprobatum, nec antecedentibus cohærens nec consequentibus: cum et post resurrectionem suam quibusdam non credituris se abscondit. Num. 59, ubi simpliciter legendum, erit ergo quando conspicuus etiam Synagogæ appareat, sic ab Editoribus mutatum, erit ergo quandoque conspicuus, ut etiam Synagogæ appareat. Num. 60, in Excusis legis, accipit omnia, pro, accipit inter omnia; et num. 61, in persecutione, pro in percussione. Num. 76, hæc genuina lectio, domus eruitur, mutata erat in, domus obruitur. Denique num. 92, paulo ante libri finem, hæc sententia de Spiritu sancto: dissimiliter ergo spiritus in illo manet, a quo per naturam nunquam recedit, sic interpolata legebatur : in illo manet, cui se ad votum substantialiter exhibel, et a quo, etc.

De his porro restitutionibus et emendationibus a nobis factis rationem semper subjecimus in brevibus notis sæpius ex Mss. consensu petitam. Quando vero velera dissentiunt exemplaria, variantes quasdam lectiones, quæ alicujus momenti visæ sunt, indicare satis nobis fuit.

VII. Secundo divisionem hujus operis sex in partes a sancto Doctore institutam, in nostris Mss. observatam, sed in Editis (a) neglectam, et a plerisque Editoribus forsitan ignoratam secuti sumus. De illa partitione sanctus Gregorius ita loquitur in epist. ad Leandrum mox subjicienda : Opus hoc per trigenta et quinque volumina extensum in sex Codicibus explevi. Initio libri xi: In epistola, inquit, libris præmissa causam reddidi cur tertiam hujus operis partem, ad aliarum usque similitudinem minime emendando perduxi. Denique in fine libri xvi: hæc sicut in hujus partis tertiæ initio promisisse me memini, sub brevitate transcurri. Pluribus id confirmare sive ex ipso Gregorio petitis, sive ex aliis scriptoribus, operæ pretium non est. Itaque prima pars, ut ex Mss. inspectione facile intelligetur, continet quinque priores libros. Secunda pars alios quinque usque ad undecimum. Ab undecimo incipit pars tertia. Quarta a decimo septimo, non ab octavo decimo, ut mendose habetur in Editione Paris. 1518, inchoatur. Quinta a vigesimo tertio, et desinit in vigesimo septimo. Ad sextam partem liber vigesimus octavus pertinet cum reliquis.

VIII. Tertio etsi capitum divisionem ab iis qui nos præcesserunt Editoribus institutam retinere in animo esset, eam tamen ob gravissimas rationes mutare coacti sumus. Sanctum Gregorium de libris Moralium per capita distinguendis non curasse in confesso est apud omnes. De primo auctore divisionis per capita factæ hæc leguntur in Cod. Colbertino notato 62, post epistolam ad Leandrum, et præfationem in Moral. Jibros.

In nomine Dei Patris, et Domini nostri Jesu Christi, et Spiritus sancti. Incipit prologus super capitula Moralium beati Gregorii papæ venerabilissimi. Christi Jesu Gregorius servus ac urbis Romæ papa venerabilissimus composuit, el prætitulavit multa volumina librorum. Præposuit etiam per libros seriem capitulorum. Fecit quoque in verba Job expositionem, sed capitulorum ad ejusdem sententias non addidit ordinationem. Igitur Henrici II imperatoris (b) tempore Rainerius Aretinæ Ecclesiæ canonicus presbyter, per omnes fere sententias supradictæ expositionis vigilanti studio et cogitatione capitula supposuit, non propter inanis gloriæ favorem, sed ductus divini amoris zelo et utilitate legentium, seu etiam legentes audientium; ut quidquid utile ad tempus in illis sententiis quæreret, cito et quasi sine laboré inveniret.

In prioribus Edit. Parisiensibus, et in aliis aut vetustioribus aut fere supparibus, libri Moralium in varias sectiones brevissimas, nulla facta capitum mentione fuerunt distincti. Basileensis an. 1503 exhibet capitulorum partitionem, quam retinuerunt sequentes Editores usque ad Coccium. Hic enim aliam, ut ipse præfatur, divisionis methodum secutus, nova capita instituit ; quæ divisio in omnibus aliis posterioribus Editis perseveravit. Verum ut ab hac et ab ea quæ præcesserat dividendi ratione recederemus, persuasit quod idem caput sæpe diversa penitus complecti observaverimus; aut idem argumentum, cui unicum deberetur caput, in plura distribui. Exemplo sint in veteribus Editis ante Coccium capp. 3, 4 et 5 libri primi, ac in posterioribus Editionibus Cocciana et cæteris quæ secutæ sunt, ejusdem libri capita etiam 3, 4 et 5, in quo absolvitur explicatio historica litteralisque textus Job, ac mutato stylo inchoatur expositio allegorica ad hæc verba: Vir erat in terra Hus, etc., hæc per historiam facta credimus, etc.

Cum itaque neuter capitum assignandorum arrideret modus, eum amplexi sumus quem offerre videbantur textus libri Job versus aut integri aut dimidiati, dum sigillatim a sancto Doctore explicandi proponuntur ; ita ut idem fere semper sit et capitis et paraphrasis seu explicationis exordium. Nihilominus tamen textum in minores sectiones numeralibus notis distinctas partiri curavimus. Priorum etiam Editionum capita inter uncinos assignavimus, ut quæ juxta illas Editiones passim in libris laudantur, nullo negotio possint inveniri. Vetustiores ante Coccianam Vet. appellamus; hanc autem et sequentes. Rec.

IX. Quarto, argumenta capitum pene ubique mutavimus, quod textui minime responderent. Exemplo statim Occurrit argumentum capitis 1 præfationis In Edit. Paris. an. 1518, legitur: de qua stirpe, vel quo tempore fuerit Job; quod in sequentibus Ed. etiam in Gussanvillæana an. 1675, perseveravit. Attamen sancti Gregorii scopum minime repræsentat; disserit enim hoc loco de scriptore libri Job; quærit utrum Moyses fuerit aut alius ex prophetis, ac tandem docet Spiritum sanctum sacri hujus libri solum esse auctorem, usum tamen ipsius Job calamo, quod in argumento significandum esse existimavimus.

(a) In edit. Paris. an. 1518, quædam sunt hujus divisionis vestigia. Nam ante librum undecimum legitur: Liber undecimus totius operis ; tertiam notat partem moralis expositionis, etc. Et initio lib. decimi octavi: Liber Moralis sancti Gregorii decimus octavus, et lotius operis pars quarta. Denique in capite lib. vigesimi tertii: Totius operis pars quinta. Cæterum partis primæ, secundæ et sextæ nulla fit mentio.

(6) Imperare cœpit an. 1002, nec serius exaratus est hic Codex.

Cum argumenta superioribus in Editis ordine præpostero fuerint huc usque ante capitum inscriptionem annotata, morem in aliis libris edendis observari solitum sequi maluimus ; et prius quidem caput inscribendum esse judicavimus; deinde quid in capite assignato tractetur, brevi argumento aperiendum. Insuper quidquid observatione dignum nobis occurrit in textu, summatim in margine descripsimus (a). Brevibus quoque notis ad calcem columnarum rejectis, loca quædam obscura et rudioribus lectoribus minime perspicua illustravimus. Cæterum quam antiquus usus sit ascribendi in margine exteriori summaria eorum quæ in contextu fusius continentur, liquet ex Hieronymi epist. 101, ad Pammachium, qui rogatus ab Eusebio Cremonensi ut quamdam Epiphanii Epistolam in Latinum verteret, de hoc opere ita scribit: Feci quod voluit, accitoque notario raptim celeriterque dictavi ex latere in pagina, breviler annotans quem intrinsecus sensum singula capitula continerent.

Quinto, longos libri Job textus integra capita continentes, quos in nullis Mss. libris reperimus, ut inutiles resecuimus.

Sexto, testimonia et elogia veterum scriptorum de libris Moralium jam edita, nonnullis aut additis aut detractis, præmisimus.

X. Ex hac editione expungere noluimus historiam inventorum a Tajone Cæsaraugustano episcopo Moralium, quamvis non omni ex parte certam ; quam non solum in omnibus antiquioribus Editionibus, sed etiam in Codice manu exarato monasterii Longipontis legimus. Rationes de narrationis hujus veritate dubitandi sunt plurimæ.

Primo, dicitur hic sanctum Leandrum Job a sancto Gregorio expositum in Hispaniam ad sedem Hispalensem detulisse. Constat tamen rogante Leandro missum fuisse a sancto Doctore per Probinum presbyterum, uti legitur lib. v, epist. 49. Aliunde vero sanctum Leandrum Romam venisse sedente sancto Gregorio, quomodo probari posset?

Secundo, Romanus pontifex hac in relatione, papa et dominus papa, quasi singulariter hoc titulo jam lunc gauderet, simpliciter appellatur; quod utrum hanc redoleat ætatem et antiquitatem non sat scimus.

Tertio, exstat epistola ipsius Tagionis ad Eugenium Toletanum a cl. viro Stephano Baluzio, Miscellaneorum tom. IV, edita ex Cod. Colbertino, in qua miraculi de inventione Moralium nulla fit mentio, etsi hujus commemorandi occasionem nactus esset Tagio. Imo negat Gregorium unquam a se visum: Vidimus, inquit, Gregorium nostrum Romæ positum, non visibus corporis, sed obtulibus mentis. Vidimus eum non solum in ejus notariis, sed etiam in familiaribus, etc. Ergo quæ de Gregorio a Tagione viso in historia inventionis Moralium habentur, sunt rejicienda.

Quarto, quod in hac relatione legitur, Augustinum altiori loco contineri, quam quilibet successorum sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quos inter plurimi martyres numerantur, fide dignum non videtur. De Tagione repertisque ab eo Moralibus legi possunt Mariana, lib. vi Historiæ, c. 8, et Mabillonius, tom. II Analect., p. 78.

De scribendi genere a sancto Gregorio in libris Moralium observato nihil aliud monendum, quam quod in præfatione generali supra diximus. De his quidem potissimum libris loquitur, cum ait in fine epistolæ ad Leandrum : Non metacismi collisionem fugio; non barbarismi confusionem devito, etc. Ubi per metacismum intelligi posse conjecimus frequentia (b) hyperbata seu transpositiones verborum, quæ tum in Moralibus tum in aliis sancti Gregorii operibus occurrunt. Fortasse tamen per melacismum intelligenda est potius, ad grammaticorum mentem, frequens litteræ m repetitio, quæ in sermone ingratam collisionem generat, etsi hujusmodi repetitiones in Moralibus non deprehenderimus.

Col. 767, in nota legitur mutata punctuatione, additurque: hac voce, punctuatio, licet minus usitata aut etiam recens conflata, uti coget aliquaddo necessitas, ne circumlocutionibus detur locus. Attamen ab hac voce quæ nobis occurrit in notis Angeli Roccæ ad librum Sacramentorum, et in similibus scriptoribus, deinceps abstinuimus, magisque placuit interpunctio.

(a) Nos in textu hos marginales elenchos italico charactere expressimus. EDIT.

(b) Vide lib. II, num. 51 et 82; lib. iv, num. 10 et 18; lib. v, num. 10; lib. vII, num. 13; lib. xxx, num. 6 et 52; lib. xxxi, num. 4; lib. xxxiii, num. 25; lib. xxxiv, num. 44. Vide quæ diximus in præfat. ad commentarium in lib. I Regum.

DE (a) INVENTIONE LIBRORUM MORALIUM SANCTI GREGORII.

Beatus Gregorius papa librum beati Job, petente A rat, ita per negligentiam perditi sunt, ut in tota Hissancto Leandro Hispalensi episcopo, exposuit, sicut in prologo Moralium patenter videri potest, et ei expositum tradidit; illeque expositum eum in Hispaniam ad sedem Hispalensem detulit. Hispalensis autem civitas vulgari nomine Sibilia vocatur, et est metropolis Hispaniæ. Decedente ergo beato Leandro, sanctus Isidorus germanus ejus, doctor præcipuus, loco ejus factus est archiepiscopus. Post cujus decessum, libri Moralium, quos beatus Leander attule

(a) Recensuimus ad Codicem ms. monasterii B. M. Longipontis optimæ notæ et annorum circiter DC, in quo legitur hic titulus: Qualiter reperti sunt libri

pania non invenirentur. Post aliquot ergo annos Cyndesindus [Ms., Cyncynder] rex Hispaniæ concilium triginta episcoporum in urbe Toletana congregavit ubi querimonia facta de amissione Moralium, unanimi consilio episcoporum, præfatus rex Tagionem Cæsaraugustanum episcopum Romam misit cum epistolis ad papam, pro quærendis [Ms., Trajonem..... cum epistolis suis pro requirendis] eisdem libris. Erat enim Tagio [Ms., Trajo] episcopus divinæ

Moralium. Contulimus etiam ad veteres Editiones
Basil. 1514 et Paris. 1518.

Scripturæ amator ferventissimus. Venit ergo Ro- A quit, illi, quos præcedentes, seque invicem manu in

serta vides complectentes, [xx11] beati apostoli sunt Petrus et Paulus. Reliqui vero, quos post eos cernis stantes, ipsi sunt successores eorum, hujus apostolicæ sedis pontifices. Et eodem ordine, quo eos in episcopatu sunt secuti, etiam nunc eos sequuntur. Et sicut hanc Ecclesiam in vila sua dilexerunt, ita et nunc post obitum diligunt, et frequenler eam invisere veniunt. Tunc episcopus, Oro, inquit, mi domine, ut dicas mihi quisnam tu ipse sis. Ille respondit: Ego sum Gregorius, pro cujus libris tanti itineris laborem sustinuisti. Ideoque nunc veni ut tuæ satisfacerem petitioni. Tunc episcopus inquit, Obsecro, domine mi, si hic est, mihi dicas quisnam istorum est [Vet. edit., Si hic est, et quinam est] beatus Pater Augustinus, cujus libros non minus quam tuos dilexi. Respondit : Beatum Augustinum virum excellentissimum, de quo quæris, altior a nobis continet locus. Hæc dixit, statimque cum socio, qui secum venerat, ad cœtum aliorum rediit. Postea, vidente episcopo, omnes simul ad altare beati Petri reverenter submissis capitibus inclinantes, eodem quo venerant ordine, januam Ecclesiæ repetierunt, et cum lumine quod prius videra! recesserunt. Mane autem facto, præfatus episcopus domino Papæ cuncta quæ viderat retulit. Sicque acceptos et descriptos libros Moralium in Hispaniam reportavit. Hancque visionem eis deinceps prænotari et præ

mam, præsentatisque regalibus epistolis et muneri-
bus, cum de die in diem videret petitionem suam a
papa differri, quasi præ multitudine aliorum librorum,
illi quos quærebat, non possent in archivo sedis
apostolicæ reperiri, ad ultimum postulavit ut sal-
tem sibi licentia daretur, una nocte integra in eccle-
sia beati Petri vigilandi et orandi. Qua accepta, cum
enixius obsecraret Deum, ut jamjamque sui itine-
ris effectus prosperaretur, ecce circa mediam noc-
tem in ipso orationis fervore persistens, vidit totam
Ecclesiam immenso lumine repleri. Deinde prospicit
magnam reverendorum virorum niveis vestibus in-
dutorum multitudinem, januam ecclesiæ ingredien-
tem, et decenti ordine binos et binos ad altare
sancti Petri tendentem. Cumque nimio terrore
perterritus, de loco in quo stabat, se movere non
auderet, ecce vidit duos ex eis de cœtu eorum egres-
sos ad se venientes. Ex quibus unus dulciter salutans
eum, percontatur quis esset, unde et cur venisset, et
cur ea hora ibi vigilaret. Episcopo vero ad singula res-
pondente, totamque itineris sui et orationis causam
referente, is quis advenerat, digitum protendens in
scrinio, inquit, illo quod cernis, continentur libri quos
quæris. Tunc vero episcopus fiducia assumpta, Obse-
cro, inquit, mi domine, ut mihi servo tuo pandere di-
gneris quænam sit illa quam cerno, tam præclara vi-
rorum processio. Protinus ille respondens, Duo, in- C scribi instituit.

B

[blocks in formation]

In qua operis sui tempus, occasionem, divisionem, institutum ac dicendi et interpretandi
modum explicat.

CAPUT PRIMUM.

Opus subsequens quando inchoatum, qua occasione,

quibus hortatoribus, quidve rogitantibus.

1 Reverendissimo et sanctissimo (b) fratri Leandro

(a) Hujus epistolæ meminit sanctus Isidorus Hispal., 1. de Scrip. Eccl., cap. 27. Scripsit, inquit, et quasdam epistolas ad præd. Leandrum, e quibus una in eisdem lib. Job, titulo præfationis annectitur. Unde proœmium seu prologus, in Mss. Colbert. Germanens., Norman., etc., appellatur: quæ fortasse causa fuit cur epistolarum Registro non inscriberetur. Libros Moralium Leandro dicatos testatur ipse Gregorius his verbis: Maxime quia et hoc ipsum opus ad vestram reverentiam scripsi (Lib. 1, epist. 41).

D coepiscopo, Gregorius servus servorum Dei.

Dudum te, frater beatissime, in Constantinopolitana urbe cognoscens, cum me illic sedis apostolicæ (c) responsa constringerent, et te illuc injuncta pro causis

(b) Cod. Rhemens. Eccl. ab annis circiter cм exaгatus, Patri Leandro. De sancto Leandro lege c. 31 1. II Dialog., et plurimas Gregorii ad eumdem epistolas. Ejus elogium inseruit Mabillon. sæc. 1 Bened.

(c) Id est negotia. Reg. S. Bened., c. 51: Fratres qui pro quovis responso proficiscuntur, id est negotio. Idem apud Græcos obtinuit usus vocis ámóxρioic, responsum. Apud incertum auct. sub nomine Athanasii, cujus opus inscribitur Doctrina ad Antiochum, tomo Il nove Ed. Athan., p. 259. 'Αποκρισιάριος τῆς μονῆς

« PoprzedniaDalej »