Obrazy na stronie
PDF
ePub

rum aperiantur, quanta sunt in amorem vitæ æternæ A cognati virtute devotionis exercuit. Nobilitatem vero

morum præcepta, vel quanta clareant ornamenta verborum, nemo sapiens explicare valebit, etiamsi omnes artus ejus vertantur in linguas. Scripsit etiam et quasdam epistolas ad prædictum Leandrum, e quibus unam in eisdem libris Job titulo præfationis adnectit. Altera loquitur de mersione baptismatis, in qua inter cætera ita scriptum est: « Reprehensibile, inquit, esse nullatenus potest infantem in baptismate mergere vel semel, vel ter, quando in tribus mersionibus personarum Trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari.» Fertur tamen idem excellentissimus vir, et alios libros morales scripsisse, totumque textum quatuor Evangeliorum sermocinando, in populis exposuisse, incognitum scilicet nobis opus. Felix tamen, nimium felix, qui omnium studiorum ejus potuit cognoscere dicta. Floruit autem Mauricio imperatore, obiitque in ipso exordio Phocæ Romani principis.

Joannis Diaconi l. 1, c. 17, de Vita S. Greg. Gregorius a multis enixe rogatus, maximeque a Leandro Hispalensi episcopo, qui pro causis Visigothorum legatus eodem tempore Constantinopolim venerat, compulsus est ut librum beati Job, multis involutum mysteriis, enodaret. Neque ille negare potuit opus quod sibi amor fraternus multis utile imponebat futurum; sed eumdem librum, quo modo juxta litteram intelligendus, qualiter ad Christi et Ecclesia sacramenta referendus, quo sensu unicuique fidelium sit aptandus, per trifarias intelligendi species miranda ratione perdocuit, in quibus tamen ita de virtutibus vitiisque disseruit, ut non solum videatur eadem verbis exponere, sed formis quodammodo visibilibus seu palpabilibus demonstrare.

(a) Venerabilis Bedæ lib. 11 Histor. Eccl. gentis Anglorum, c. 1.

illam quam ad sæculum videbatur habere, totam ad nanciscendam supernæ gloriam dignitatis, divina gratia largiente, convertit. Nam mutato repente sæculari habitu, monasterium petiit, in quo tanta perfectionis gratia cœpit conversari, ut sicut ipse postea contristari solebat flendo (Proam. lib. 1 Dial.), animo illius labentia cuncta subter essent, ut rebus omnibus quæ volvuntur emineret, nunquam nisi cœlestia cogitare soleret: ut etiam retentus corpore ipsa jam carnis claustra contemplatione transiret; ut mortem quoque, quæ pene cunctis pœna est, videlicet ut ingressum vitæ, et laboris sui præmium amaret. Hæc autem ipse de se, non profectum jactando virtutum, sed deflendo potius defectum, quem sibi per curam pastoralem incurrisse videbatur, reB ferre consueverat. Denique tempore quodam secreto cum diacono suo Petro colloquens, enumeratis animi sui virtutibus priscis, mox dolendo subjunxit: << At nunc ex occasione curæ pastoralis sæcularium hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suæ speciem, terreni actus pulvere fœdatur. Cumque pro condescensione multorum se ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad hæc proculdubio minor redit. Perpendo itaque quid tolero, perpendo quid amisi; dumque intueor illud quod perdidi, fit hoc gravius quod porto. » (Ibid.)

C

Hæc quidem sanctus vir ex magnæ humilitatis intentione dicebat, sed nos credere decet nihil eum monachica perfectionis perdidisse, occasione curæ de labore conversionis multorum, quam de propriæ pastoralis; imo potiorem tunc sumpsisse profectum quondam quiete conversionis habuerat, maxime quod et pontificali functus officio, domum suam monasterium facere curavit. Et dum primum de monasterio abstractus, ad ministerium altaris ordinatus, atque Constantinopolim apocrisiarius ab apostolica sede directus est, non tamen in terreno conversatus palatio, propositum vitæ cœlestis intermisit. Nam quosdam fratrum ex monasterio suo, qui eum gratia germanæ charitatis ad regiam urbem secuti sunt, in tutamentum cœpit observantiæ regularis habere: videlicet, ut eorum semper exemplo, sicut ipse scribit, ad orationis placidum littus quasi anchoræ fune restringeretur, cum incessabili causarum sæcularium impulsu fluctuaret, concussamque sæculi actibus mentem inter eos quotidie per studiosæ lectionis roboraret alloquium.

Anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo quinto, beatus papa Gregorius, postquam sedem Romanæ et apostolicæ Ecclesiæ tredecim annos, menses sex et dies decem gloriosissime rexit, defunctus est, atque ad æternam regni cœlestis sedem translatus. De quo nos convenit, quod nostram, id est Anglorum, gentem de potestate Satanæ ad fidem Christi sua industria convertit, latiorem in nostra historia ecclesiastica facere sermonem. Quem recte nostrum appellare possumus et debemus apostolum, quia, D cum primum in toto orbe gereret pontificatum, et conversis jamdudum ad fidem veritatis esset prælatus in Ecclesia, nostram gentem eatenus idolis mancipatam Christi fecit Ecclesiam : ita ut apostolicum illum de eo liceat nobis proferre sermonem, quia etsi aliis non est apostolus, sed tamen nobis est: Nam signaculum apostolatus ejus nos sumus in Domino (1 Cor. IX, 2). Erat autem natione Romanus, ex patre Gordiano, genus a proavis non solum nobile, sed et religiosum, duceus. Deinde Felix, ejusdem sedis apostolicæ quondam episcopus, vir magnæ gloriæ in Christo et in Ecclesia, fuit ejus atavus. Sed et ipse nobilitatem religionis non minorem quam parentes et (a) Floruit desinente sæc. vi et fere per 35 annos sæculi vin.

Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus incursibus, verum etiam ad cœlestis vitæ exercitia magis magisque succensus. Nam hortati sunt eum ut librum beati Job, magnis involutum obscuritatibus, mystica interpretatione discuteret; neque negare potuit opus quod sibi fraternus amor multis utile futurum imponebat. Sed eumdem librum quomodo juxta litteram intelligendus, qualiter ad Christi et Ecclesiæ sacramenta referendus, quo sensu unicuique fidelium sit aptandus, per triginta quinque libros expositionis miranda ratione perdocuit. Quod videlicet opus in regia quidem urbe apocrisia

rius inchoavit, Romæ autem jam factus pontifex im- A quod nec tanto potuit corporis dolore restringi. Nam plevit. Qui cum esset adhuc in urbe regia positus, nascentem ibi novam hæresim de statu nostræ resurrectionis, in ipso, quo exorta est, initio, juvante se gratia catholicæ veritatis, attrivit. Si quidem Eutychius, ejusdem urbis episcopus, dogmatizabat corpus nostrum in illa resurrectionis gloria impalpabile, ventis, aereque subtilius esse futurum. Quod ille audiens, et ratione veritatis et exemplo Dominicæ resurrectionis probavit hoc dogma orthodoxæ fidei omnimodis esse contrarium. Catholica etenim fides habet quod corpus nostrum in illa immortalitatis gloria sublimatum, subtile quidem sit per effectum spiritalis potentiæ, sed palpabile per veritatem nature, juxta exemplum Dominici corporis, de quo a mortuis suscitato dicit ipse discipulis: Palpate el videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. xxiv, 39). In cujus assertione fidei venerabilis Pater Gregorius in tantum contra nascentem hæresim novam laborare contendit, tantaque hac instantia, juvante etiam piissimo imperatore Tiberio Constantino, comminuit, ut nullus exinde sit inventus, qui ejus resuscitator existeret.

Alium quoque librum composuit egregium, qui vocatur Pastoralis, in quo manifesta luce patefecit, qualis ad Ecclesiæ regimen assumi, qualiter ipsi rectores vivere, qua discretione singulas quasque audientium instruere personas, et quanta consideratione propriam quotidie debeant fragilitatem pensare. Sed et Homilias Evangelii numero quadraginta composuit, quas in duobus codicibus æqua sorte distinxit. Libros etiam Dialogorum quatuor fecit, in quibus rogatu Petri, diaconi sui, virtutes sanctorum quos in Italia clariores nosse vel audire polerat ad exemplum vivendi posteris collegit: ut, sicut in libris Expositionum suarum quibus sit virtutibus insudandum edocuit, ita etiam, descriptis sanctorum miraculis, quæ virtutum eorumdem sit claritas ostenderet. Primam quoque et ultimam Ezechielis prophetiæ partem, quæ videbantur obscuriores, per Homilias viginti duas declaravit, ac quantum lucis intus habeant, demonstravit. Excepto libello Responsionum quem ad interrogationes S. Augustini, primi Anglorum episcopi, scripsit, ut supra docuimus, totum ipsum libellum his inferentes historiis: libello quoque synodico, quem cum episcopis Italia de necessariis Ecclesiæ causis utilissimum composuit, et familiaribus ad quosdam litteris. Quod eo magis mirum est, tot eum ac tanta concedere volumina potuisse, quod pene omni juventutis suæ tempore, ut verbis ipsius loquar, crebris viscerum doloribus cruciabatur, horis momentisque omnibus fracta stomachi virtute lassescebat, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelabat. Verum inter hæc dum sollicitus pensaret quia, Scriptura teste, omnis filius qui recipitur flagellatur, quo malis præsentibus durius deprimebatur, eo de æterna certius præsumptione respirabat.

Hæc quidem de immortali ejus dicta sint ingenio,

B

C

D

alii quidem pontifices construendis ornandisque auro vel argento ecclesiis operam dabant: hic autem totus erga animarum lucra vacabat. Quidquid pecuniæ habuerat, sedulus hoc dispergere ac dare pauperibus curabat, ut justitia ejus maneret in sæculum sæculi, et cornu ejus exaltaretur in gloria (Psal. cx1, 8): ita ut illud beati Job veraciter dicere posset: Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. Benedictio perituri super mè veniebat, et cor viduæ consolatus sum. Justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento et diademate, judicio meo. Oculus fui cæco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabum. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam (Job. xxix, 11 et seq). Et paulo post: Si negavi, inquit, quod volebant, pauperibus, et oculos viduæ exspectare feci. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum (Job. xxxi, 16 et seq.).

Ad cujus pietatis et justitiæ opus pertinet etiam hoc, quod nostram gentem per prædicatores quos huc direxit, de dentibus antiqui hostis eripiens, æternæ libertatis fecit esse participem. Cujus fidei et saluti congaudens, quæque digna laude commendane, ipse dicit in Expositione beati Job: « Ecce lingua Britanniæ, quæ nihil aliud noverat quam barbarum frendere, jam dudum in divinis laudibus Hebræum cœpit Alleluia resonare. Ecce quondam tumidus, jam substratus sanctorum pedibus servit Oceanus ; ejusque Barbaros immites, quos terreni principes edomare nequiverant, hos pro divina formidine sacerdotum ora simplicibus verbis ligant; et qui catervas pugnantium infideles nequaquam metuerent, jam nunc fideles humilium linguas timent. Quia enim perceptis cœlestibus verbis, clarescentibus quoque miraculis, virtus ei divinæ cognitionis infunditur, ejusdem divinitatis terrore refrenatur, ut grave agere metuat, ac totis desideriis ad æternitatis gratiam venire concupiscat (Lib. xxvII, n. 21). Quibus verbis beatus Gregorius hoc quoque declarat, quod S. Augustinus et socii ejus non solum prædicatione verborum, sed etiam cœlestium ostensione signorum gentem Anglorum ad agnitionem veritatis perducebant. Fecit inter alia beatus papa Gregorius, ut in ecclesiis apostolorum beatorum Petri et Pauli super corpora eorum missæ celebrarentur. Sed et in ipsa missarum celebratione tria verba maximæ perfectionis plena superadjecit: Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab æterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Rexit autem Ecclesiam temporibus imperatorum Mauricii et Phocatis. Secundo autem ejusdem Phocatis anno transiens ex hac vita, migravit ad veram, quæ in cœlis est, vitam. Sepultus vero est corpore in ecclesia beati Petri apostoli ante secretarium, die quarto Iduum

Martiarum, quandoque in ipso cum cæteris sanctæ A aggregatis, sub abbatis imperio strenue militavit, et

suæ nobilitatis lineam moribus extulit, probis actibus decoravit. Nam qui ante sericis vestibus ac gemmis micantibus per Urbem solebat procedere trabeatus, post vili contectus tegmine, ministrabat pauper ipse pauperibus. Quibus monasteriis tantum de reditibus prædiorum delegavit, quantum posset commorantibus ad quotidianum victum sufficere: reliqua vero vendidit, ac pauperibus erogavit. Deinde coactus et multum renitens, factus Urbis Romæ summus pontifex, Anglorum gentem ad fidem convertit: directis videlicet sui monasterii monachis, Mellito, Augustino atque Joanne, et cum eis aliis plurimis fratribus. Rexit autem gloriosissime Romanam Ecclesiam annis XIII, mensibus sex, et diebus decem. Augmentavit etiam in præfatione Canonis: Diesque nostros in tua pace dispone.

Ejusdem, in Chronico.

Gregorius, adhuc apocrisiarius Romanæ Ecclesiæ in Constantinopoli, libros triginta quinque expositionis in Job condidit; atque Eutychium, ejusdem urbis episcopum, in fide nostræ resurrectionis errasse, Tiberio præsente, ita convicit, ut imperator librum Eutychii, quem de resurrectione scripserat, flammis cremari debere deliberaret.

(b) Hadriani papæ I ad episcopos Hispaniæ, tom. VII Concil. p. 1017.

Ecclesiæ pastoribus resurrecturus in gloria. Scriptumque est in tumba ipsius epitaphium hujusmodi: Suscipe, terra, tuo corpus de corpore sumptum, elc. (ut apud Joan. Diac. lib. iv Vitæ, c. 68). Nec silentio prætereunda opinio, quæ de beato Gregorio traditione majorum ad nos usque perlata est: qua videlicet ex causa admonitus, tam sedulam erga salutem nostræ gentis curam gesserit. Dicunt quia die quadam, cum advenientibus nuper mercatoribus, multa venalia in forum fuissent collata, multique ad emendum confluxissent, et ipsum Gregorium inter alios advenisse ac vidisse inter alia pueros venales positos, candidi corporis, ac venusti vultus, capillorum quoque forma egregia. Quos cum aspiceret, interrogavit, ut aiunt, de qua regione vel terra essent allati ; B dictumque est quod de Britannia insula, cujus incolæ talis essent aspectus. Rursus interrogavit utrum iidem insulani essent Christiani, an paganis adhuc erroribus essent implicati. Dictum est quod essent pagani. At ille intimo ex corde longa trahens suspiria: Heu proh dolor! inquit, quod tam lucidi vultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque gratia frontis speciei mentem ad internam gratiam vacuam gestat. Rursus interrogavit quod esset vocabulum gentis illius. Responsum est quod Angli vocarentur. At ille: Bene, inquit, nam et angelicam habent faciem, et tales angelorum in cœlis decet esse cohæredes. Quod habet nomen ipsa provincia de qua isti sunt allati? Responsum est quod Deiri vocarentur iidem provinciales. At ille inquit: Bene Deiri, de ira eruti, et ad misericordiam Christi vocati. Rex provinciæ illius quomodo vocatur ? Responsum est quod Elle diceretur. At ille alludens ad nomen, ait: Alleluia laudem Dei Creatoris illis in partibus oportet cantari. Porro accedens ad pontificem Romanæ et apostolica sedis (nondum enim erat ipse pontifex factus) rogavit ut genti Anglorum in Britanniam aliquos verbi ministros, per quos ad Christum converterentur, mitteret; seipsum paratum esse in hoc opus, Domino cooperante, perficiendum, si tamen apostolico papæ hoc ut fieret placeret. Quod dum perficere non posset (quia etsi pontifex concedere illi quod petierat voluit, non tamen cives Romani, ut tam longe ab Urbe secederet, potuerunt permittere), mox ut ipse pontificatus officio functus est, perfecit opus diu desideratum, alios quidem prædicatores D nachus erat in monasterio sancti Andreæ apostoli mittens, sed ipse prædicationem, ut fructificaret, suis exhortationibus ac precibus adjuvans. Hæc juxta opinionem, quæ ab antiquis accepimus, historiæ nostræ ecclesiasticæ inserere optimum duximus.

Adonis, (a) archepiscopi Viennensis.

Romæ depositio sancti Gregorii papæ, qui nobili genere, liberalibus artibus eruditus est. Deinde defunctis parentibus, sex in Sicilia monasteria construens, septimum intra Urbis muros constituit. In quo ipse post sæcularem habitum multis fratribus

(a) Floruit post an. 850.

(b) Rexit Ecclesiam ab anno 772 ad an. 795.

Jam nunc videamus, quid de hac re sentiat prædecessor noster beatus Gregorius egregius doctor, sagacissimus verbi Dei indagator, et venerabilis Pater. Denique in Libris Moralibus sancto repletus Spiritu, etc. C (c) Hincmari Rhemensis, de Prædestinat. c. 18. Quod vidit beatus Gregorius primæ et sanctæ sedis Romanæ ornatus præcipuus, dicens in libro 1 Dialogorum: Quæ perennis, inquit, regni prædestinatio, ita est ab omnipotente Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perveniant; quatenus postulando mereantur accipere, quod iis omnipotens Deus ante sæcula disposuit donare. Unde et, sicut in Gestis Romanorum pontificum legitur, arcanis sacramentorum cœlestium augmentare curavit : Ut dies disponat, ab æterna damnatione nos eripi et in electorum suorum jubeat grege numerari.

Vita S. Gregorii Magni per (d) Simonem Metaphrasten. Beatus Gregorius, qui sanctæ Dei Ecclesiæ Romanæ pontifex fuit, antequam fieret patriarcha, mo

ad clivum Scauri, prope templum sanctorum martyrum Joannis et Pauli. Atque illi quidem monasterio ipse præerat. Matrem vero habuit beatam Silviam, quæ tunc juxta portam sancti apostoli Pauli locum patrium, qui Cella nova dicitur, incolebat. Accidit ut cum in cellula ipse sua sederet el scriberet, accesserit ad eum mendicus voce supplici: Miserere mei, inquiens, serve Dei Altissimi, qui cum essem navis gubernator, naufragium feci, et aliena meaque perdidi. At ille, uti benignus in pauperes, ac vere Christi

Floruit medio sæculo nono.
(d) Vixit ineunte sæculo decimo.

B

posses omnibus quodcumque opus foret subministrare. Unde, beatus inquit Gregorius, nosti, tunc Dominum, ut ego pontifex fierem, decrevisse? Quia, respondit, sum Dei angelus omnipotentis, idcirco id novi. Et tunc Dominus misit me, ut animi tui propositum explorarem, et utrum humanitate ductus, an ostentatione faceres eleemosynam. Quo beatus Gregorius audito timuit, neque enim antea eum angelum esse cognoverat; et ideo cum illo tanquam cum homine egerat et locutus fuerat. Dixit autem angelus ad beatum Gregorium: Ne timeas, misit enim me Deus ut tecum verser in hac vita. Quod ille cum audisset, humi prostratus in faciem suam, adoravit Dominum: Si propter exiguam hanc, inquiens, ad promerendum animi propensionem, tantum benignitatis cumulum clementissimus Dominus declaravit, ut angelum suum mitteret, qui mei in perpetuum custos esset, quænam eorum futura est gloriæ magnitudo, qui mandatis ejus obtemperabunt, et justitiam colent? Verax enim est ille qui dixit, judicio misericordiam præstari, et Deo fenerari eum qui pauperis miseretur. Quin etiam ipse Dominus angelorum, qui salutis hominum auctor est, eos qui a dextris erunt collocati, sic alloquetur: Venite, benedicti Patris mei, paratam vobis a mundi constitutione suscipite regni hæreditatem. Et: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dedistis mihi bibere. Hospes eram, et collegistis me. Æger, et visitastis me. Nudus, et operuistis me. In carcere, et venistis ad me. Quatenus enim fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. xxv, 43). Quam quidem beatam vocem utinam audiamus nos omnes qui hæc vel legimus, vel audimus; et consequamur ea bona sempiterna, quæ paravit Deus iis a quibus diligitur, per gratiam atque humanitatem Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen. Sigeberti Gemblacensis (a), lib. de Script. Eccles., c. 41.

servus, vocato procuratore: Da, inquit, frater, huic A et Petri principis apostolorum successor esses: ut sex nummos aureos. Frater autem id quod servus Dei Gregorius mandaverat, fecit, mendicoque pecuniam dedit. Eodem rursus die pauper idem ad beatum Gregorium venit; et, Miserere mei, inquit, serve Dei Altissimi, qui cum multa amiserim, parum abs te accepi. Beatus autem Gregorius ministrum suum iterum vocavit, dixitque ut sex item nummos eidem pauperi numeraret. Ac frater quidem paruit. Sed pauper cum, acceptis duodecim nummis, discessisset, ad beatum Gregorium paulo post rediit eodem die : Miserere, inquiens, mei, serve Dei Altissimi, et aliquid rursum elargire: quoniam magnam jacturam feci. Procuratore tertium accersito: Da, frater, inquit, huic pauperi sex alios nummos. At ille respondens: Crede mihi, Pater, inquit, ne unus quidem in arca relictus est nummus. Cui beatus Gregorius: Nonne aliud quidquam habes in promptuario, ut vas aliquod aut vestimentum, quod pauperi largiaris? Nullum, respondit ille, vas habemus, præter argenteum illud, quod magna domina de more leguminibus plenum misit. Abi, inquit servus Dei Gregorius, atque illud pauperi præbe. Frater autem fecit quod sibi a beato Gregorio mandatum fuerat. Pauper igitur, acceptis duodecim nummis, et vase argenteo, discessit. Cum autem in sanctissima et maxima Dei EcClesia veteris Romæ creatus esset patriarcha, et, quemadmodum patriarcharum est consuetudo, quodam die thesaurario mandasset ut duodecim pauperes ad mensam suam convocaret, qui secum pranderent, paruit ille, ac pauperes convocavit. Verum cum discubuissent cum patriarcha, deprehensi sunt esse tredecim. Quamobrem accersito thesaurario: Nonne, inquit, mandavi tibi ut duodecim vocares? Cur igitur tredecim vocasti præter sententiam meam? His ille auditis perterritus: Crede, inquit, mihi, venerande Domine, duodecim sunt; nec alius quisquam, præter patriarcham, tredecim vidit. Inter prandendum igitur patriarcha tertium decimum illum spectabat, qui in summo scamno considebat. Et ecce facies ejus varias formas sumebat. Modo enim senex, modo adolescens ille videbatur. Itaque cum e mensa consurrexissent, beatus Gregorius, reliquis omnibus dimissis, tertium decimum illum, qui tam admirandus ipsi visus fuerat, manu apprehensum in cubiculum duxit, et allocutus est ad hunc modum : Adjuro te per magnam omnipotentis Dei virtutem, ut aperias mihi, qui sis, et quo nomine appelleris. Et ille: Cur, inquit, nomen meum quæris, quod est admirabile ? Ego sum pauper ille qui ad te veni in mansionem sancti Andreæ apostoli ad clivum Scauri, cum tu in cellula tua sederes ac scriberes, cui duodenos dedisti nummos, et vas, quod tibi beata mater Silvia cum leguminibus miserat. Itaque cum perspicuum fuerit te in cordis simplicitate et patientia constantem permansisse, ex quo die mihi hæc tribuisti constituit Dominus ut Ecclesiæ sanctæ suæ, pro qua proprium etiam sanguinem effudit, pontifex fieres,

(a) Obiisse dicitur an. 1113.

(b) Non ad Marianum, seu Marinianum, sed ad Se

C

D

Gregorius, natione Romanus, ex prætore Urbano, monachus abbas, septimus Romanæ Ecclesiæ levita, apocrisiarius papæ Romanæ Ecclesiæ, multa scripsit. Rogatus a Leandro Hispalensi episcopo, librum Job exposuit tripliciter, historice, allegorice et moraliter; et librum dividens in sex libros, consummavit hoc mirabile opus in triginta quinque libris. Primam et ultimam partem Ezechielis prophetæ, quæ obscuriores erant, exposuit homilitico sermone. Scripsit (b) ad Marianum episcopum quadraginta duas Evangelii homilias. In initio pontificatus sui scripsit ad Joannem, Ravennæ episcopum, librum Regulæ Pastoralis; librum Dialogorum, quem cum Petro, diacono suo, de miraculis sanctorum sui temporis habuit, Theudelinda Langobardorum reginæ pro munere misit. Epistolarum tot libros posteris reliquit quot annos in pontificatu vixit, id est tredecim et semis. Scripsit et alia, quæ a Romanis post mortem ejus combusta sunt; qui et omnia opera ejus combussissent, nisi Petrus, diaconus ejus, cundinum Tauromenitanum ep. Cæterum homilias 40 tantum agnoscimus.

interveniens, confirmasset jurejurando se vidisse A
Spiritum sanctum, quasi columbam super caput Gre-
gorii tractantis, sedentem, rostrum suum ori illius
inserentem. Et hoc ipsum Petrus hac conditione fe-
cit, ut si post factum jusjurandum statim moreretur,
Romani a libris Gregorii comburendis cessarent; si
non moreretur, ipse etiam combustoribus librorum
manus daret. Sic Petrus inter verba juramenti exspi-
ravit, et Romanorum insania cessavit. Quæ scriptura
Gregorium tam illustravit, quam illud quod Anti-
phonarium regulari musica modulatione centonizavit,
et scholas cantorum in Romana Ecclesia constituit.

(c) Joannis Trithemii, lib. de Script. Eccl. Gregorius papa primus, ex monacho ordinis sancti Benedicti, patria Romanus, post Pelagium pontificem sedit in cathedra Petri annis tredecim, mensibus sex; vir in divinis Scripturis eruditissimus, et in sæcularibus litteris utique doctissimus, theologorum princeps, splendor philosophorum, et rhetorum lumen; vita et conversatione integer, atque sanctissimus: cui, divinas Scripturas explananti, Spiritus sanctus aliquoties visibili specie apparuit, eique arcana mysteriorum eorumdem invisibili magisterio reseravit. Hic Romæ apud sanctum Petrum habita synodo viginti quatuor episcoporum, multa ad Ecclesiæ utilitatem constituit, et decretum immunitatis monasteriorum promulgavit. Scripsit autem plura urbis episcopus, orga- B necessaria volumina, de quibus feruntur subjecta: Ad Leandrum Hispalensem episc. Moralium in librum Job. Lib. xxxv. Inter multos sæpe.

Honorii Augustodunensis (a), de Scriptoribus ecclesiasticis.

Gregorius, Romanæ num sancti Spiritus, incomparabilis omnibus suis prædecessoribus, multa præ sole præclara, ac præ obrizo auro pretiosa scripsit. Ad supradictum Joannem, Pastoralem Curam; ad Leandrum episcopum, librum Job triginta quinque voluminibus largo eloquentiæ fonte explicavit ; Dialogum de miraculis sanctorum ad Petrum archidiaconum; quadraginta oracula Evangeliorum, (b) imo totum textum quatuor Evangeliorum, sermocinando, populo exposuisse dicitur; et viginti Homilias in Ezechielem, et infinitas epistolas, quarum collectio Registrum dicitur. Floruit sub Mauricio.

(a) Floruit sæculo XII jam adulto.

(b) De his lege quæ infra ad Joan. Trithemii testimonium observavimus.

(c) Floruit ineunte sæculo xvI.

(d) Hujus explanationis codices duos Mss. annorum 900 invenimus: unum, ipsumque elegantissime conscriptum, in regia Bibliotheca; alterum vero, non ita accurate exaratum, in Biblioth. Bigot. cum hoc titulo: Incipit expositio secundum Matthæum.......... a sancto Gregorio..... Urbis Romæ, Matthæus sicut in ordine primus, etc. Puncta hic notata designant verba quæ ita abrasa sunt, ut legi non possint. Hæc expo

[blocks in formation]

PRÆFATIO IN LIBROS MORALIUM.

1. Gregorianorum operum novis curis ac typis edendorum initium ducimus a Moralibus in Job, propter antiquitatem tum operis (est enim omnium quæ sanctus Doctor elucubravit primum), tum auctoris sacri hoc in commentario explicati; cum liber Job aut Moysen, ut plerique sentiunt, aut Moyse antiquiorem parentem habeat. Hanc expositionem aggressus est noster Gregorius, cum apocrisiarii seu legati sedis apostolicæ Constantinopoli provinciam obiret, ut in epistola ad Leandrum proxime sequente fusius explicat; postea vero majori otio potitus, ad incudem revocavit et retractavit; sicque majori diligentia iterum ac tertio recognitum a sanctissimo doctissimoque Patre illud opus (quod de nulla alia ejus lucubratione asserere licet) ut numeris omnibus absolutissimum, priorem locum ordine quoque dignitatis merito consecutum est. In ea sane expositione æque copiosa et eleganti, tantum cæteros scriptores qui librum Job commentariis illustrare conati sunt, antecellit, quantum in divinorum arcanorum cognitione et contemplatione, Christianæ ethices scientia experientiæ conjuncta, rerumque sacrarum omnium peritia, longe superior fuit. Adeo ut his in libris refertissimum simul habeamus armamentarium ad ecclesiastica dogmata astruenda contirmandaque, et copiosissimum ad mores instruendos ac informandos promptuarium.

II. Statim ac in lucem editi sunt libri illi quam avide fuerint excepi, jubentibus etiam episcopis ut ad vigilias sacras legerentur quamque ægre id tulerit vir humilitate præstantissimus, ipse nos docet in epistola ad Joannem subdiaconum Ravennæ, his verbis: « Illud autem quod ad me quorumdam relatione perlatum est, quia reverendissimus frater et coepiscopus meus Marinianus legi commenta beati Job publice ad vigilias faciat, non grate suscepi, quia non est illud opus populare; et rudibus auditoribus impedimentum magis quam provectum generaret. Sed dic ei ut commenta Psalmorum legi ad vigilias faciat » (Lib. XII, epist. 24).

« PoprzedniaDalej »