Obrazy na stronie
PDF
ePub

TABULA MARMOREA AD BASILICAM S. PAULI PARIETI AFFIXA.

GREGORIVS EPISC. SERVVS SERVORVM DI FELICI SVDDIAC. ET RECTORI PATRIMONII APPIE
LICET OMNIA QUE HÆC APOSTOLICA HABET ECCLESIA BEATORVM PETRI AG PAVLI QVORVM HONORE ET BENEFICIS ADQVISITA SVNT
DO SINT AVCTORE COMMVNIA. ESSE TAMEN DEBET IN AMMINISTRATIONE ACTIONVM DIVERSITAS PERSONARVM VT IN ADSIGNATIS CVIQVE
REBVS CVRA ADHIBERI POSSIT IMPENSIOR. CVM IGITVR PRO ECCLESIA BEATI PAVLI APOSTOLI SOLLICITVDO NOS DEBITA COMMONE
RET NE MINVS ILLIC HABERE LVMINARIA ISDEM PRÆCO FIDEI CERNERETVR QVI TOTVM MVNDVM LVMINE PRÆDICATIONIS IMPLEVIT ET VAL
DE INCONGRVVM AC ESSE DVRISSIMVM VIDERETVR VT ILLA EI SPECIALITER POSSESSIO NON SERVIRET IN QVA PALMAM SVMENS MARTY
RH CAPITE EST TRUNCATVS VT VIVERET. VTILE IVDICAVIMVS EANDEM MASSAM QVÆ AQVAS SALVIAS NVNCYPATVR CVM OMNIBVS
FVNDIS SVIS ID EST. CELLA VINARIA. ANTONIANO. VILLA PERTVSA BIFVRCO. PRIMINIANO. CASSIANO. SILONIS. CORNELI
TESSELLATA. ATQVE CORNELIANO CVM OMNDIVRE INSTRVCTO INSTRVMENTOQVE SVO ET OMNIBVS GENERALITER AD EAM
PERTINENTIBVS CVM XPI GRATIA LVMINARIBVS DEPVTARE ADIICIENTES ETIAM EIDEM CESSIONI HORTOS DVO PO-
SITOS INTER TIBERIM ET PORTICVS IPSIVS ECCLESIÆ EVNTIBVS A PORTA CIVITATIS PARTE DEXTRA QVOS DIVIDIT FLVVIVS
ALMON INTER ADFINES HORT! MONASTER! SCI STEPHANI QUOD EST ANCILLARVM DI POSITVM AD SCM PAVLVM ET AD
FINES POSSESSIONIS PISINIAN SIMVL ET TERRVLAS QVÆ VOCANTVR FOSSA LATRONIS POSITAS. IDEM IVXTA EAN-
DEM PORTICVM EVNTIBVS SIMILITER A PORTA PARTE SINISTRA VBI NVNC VINEE FACTE SVNT QVE TERRVLE CO-
HÆRENT AB VNO LATERE POSSESSIONI EVGENITIS QD SCOLASTICI ET AB ALIA PARTE POSSESSION! MONAST. SCIARISTIQVÆ
-OMNIA QUONIAM DO ADIVVANTE PER ANTEDIGTÆ ECCLESIÆ PRÆPOSITUS QVIPER TEMPORA FVERINT A PRÆSENTI SEP.
TIMA INDICTIONE VOLVMVS ORDINARI ET QUIDQVID EXINDE ACCESSERIT LVMINARIBVS EIVS IMPENDI ATQUE IPSOS EXIN-
DE PONERE RATIONES IDCIRCO EXPERIENTIÆ TVÆ PRÆCIPIMVS VT SVPRASCRIPTAM MASSAM AQVAS SALVIAS CVM PRÆ
NOMINATIS OMNIEVS FVNDIS SVIS NECNON HORTVS ATQVE TERRVLAS QVÆ SVPERIVS CONTINENTVR DE BREVIBVS SVIS DELERE DEBE-
{AT AC AVFFERRE ET CVNCTA AD NOMEN PRÆDICTÆ ECCLESIÆ BEATI PAVLI APOSTOLI TRADERE QVATENVS SERVIENTES S BI PRÆPOSITI !
OMNI POST BOC CARENTES EXCVSATIONE DE LVMINARIBVS EIVS ITA SINE NOSTRA STVDEANT SOLLICITVDINE COGITARE VT NVLLVS IL-
LIC VMQVAM NEGLECTVS POSSIT EXISTERE FACTA VERO SVPRASCRIPTARVM OMNIVM RERVM TRADITIONE VOLVMVS VT HOC PRÆ-
CEPTVM IN SCRINIO ECCLESIÆ NOSTRÆ EXPERIENTIA TVA RESTITVAT
BENE VALE

DAT. VIII. KAL, FEBRVARIAS IMP. DNN FHOCA PP. AUG. ANNO SECVNDO ET CONSVLATVS EIVS ANNO PRIMO IND. SEPTIMA.

DE TABULIS DONARIORUM MARMOREIS
Romæ a beato Gregorio Magno sanctis apostolis Petro et Paulo dicatis.

330 Tabulas Donariorum marmoreas sanctis A
apostolis Petro et Paulo a beato Gregorio Magno
dicatas pro luminaribus, ut ipse ait, concinnandis,
el in porticu sancti Petri affixas, hoc in loco appo-
nendas censui, ut ea quæ de vetusto scribendi modo
in scholiis, et præsertim in scholio illo 241, 242,
dixi (Infra tom. IV S. Gregorii Operum, Patrologiæ
vero LXXVIII), corroborentur. Quoniam vero do-
nationem aliam beato Paulo ab eodem Gregorio
sancto pro luminaribus item concinnandis lapide inci
sam; et in porticu olim sancti Pauli ad parie:cm ec-
clesiæ affixam, nunc autem paucis abhinc diebus ante
majus altare translatam prope alteram ex duabus
columnis, quæ primarium fulciunt arcum, a dextera
parte collocatam, necnon in ejusdem beati Gregorii
Regist. lib. x11, ep. 19 conscriptam inveni; ad ipsius.
Sancti et Christianam et Apostolicam pietatem splen-
dide repræsentandam ac perpetuo conservandam,
hoc etiam loco imprimendam indicavi. Rerum nam-
que gestarum monumenta, ut ratio ipsa suadet, et
experientia docet, facilius per typographicam quam
per sculptoriam artem ab interitu vindicari queunt.
Tabulæ primo loco positæ, et ad porticum sancti
Petri affixæ, duarum Tabularum frusta videntur, si-
cut diversæ lapidum formæ, necnon mutili Donario-
rum fines præ se ferunt.

De Tabulis Donariorum marmoreis in porticu sancti Petri ad parietem ecclesiæ affixis Maphæus Vegius in libello de præstantia basilica sancti Petri loquitur in hanc verborum formam: Beatus Gregorius ad instruenda abundantius basilica sancti Petri luminaria, multa prædia, multaque præsertim oliveta illi donavit, sicut constat ex publico documento inscripto tabulis marmoreis: quæ cum primo septem esseni, duæ tantum adhuc affixæ sunt muro ante ingressum basilicæ. Hæc Maphæus Vegius dicto in libello, qui in bibliotheca basilica sancti Petri asservatur.

Ego interea lectorem moneo, omnem vel etiam futilem hisce in tabulis describendis et imprimendis industriam fuisse adhibitam, ut vetusta scribendi consuetudo ad amussim, vel, ut rectius dicam, ad minimum usque apicem repræsentaretur, spatiis tantum exceptis, quæ quamvis in inscriptionibus lapide incisis inter singulas quasque voces desiderentur; ea tamen in hisce impressis apponenda curavi, ut lectio facilior reddatur. In nonnullis item vocibus contractis puncta non exstant, et minuscula elementa majusculis admixta interdum cernuntur.

Voces denique obsoletas quæ priscam illam veterum scriptorum ætatem sapiunt etiam prout jacent reliquimus, easque lapicidarum mendis carere lectorem monitum volo: littera enim pro littera nonnunquam a veteribus usurpata invenitur, ut inmutilata pro immutilata, inmeritum pro immeritum, inpendi pro impendi, set pro sed, adquisita pro acquisita, adsignatis pro assignatis, intro pro intra (id est, adverbium loco præpositionis), super pro supra (hoc est, præpositio pro adverbio), post hoc pro posthac (nam post hoc quasi post hoc tempus dicitur, cujus significationem habet abverbium posthac), adfines (agrorum) pro affines et confines, adicientes pro adjicientes, exsistere pro existere, horius (in accusandi casu) pro hortos detenebantur pro detinebantur, consolatus pro consulatus. Hujus generis exempla majori ex parte in orthographia Aldina, et in aliis inscriptionibus, quas ad milla sexaginta et eo amplius descriptas penes se habere Aldus junior affirmare solebat, antiquitus usurpata leguntur, quæ brevitatis gratia silentio praetermittenda censui sat enim est hac in re citasse inscriptiones veterum Latinorum ab Aldo descriptas. Ipse enim abstrusa omnia antiquitatum in Latine scribendo monumenta adeo accurate obser

[ocr errors]

vavit, ut neminem in hoc genere parem 331 habuerit. Non desunt etiam scriptores, qui dictas voces apud antiquos in usu frequenti fuisse dicant: quos brevitatis causa omitto.

Illa item B. Gregorii ætas littera B pro V et V pro B uti non raro solebat, ut supra videre est in tabula ex duabus prima, in qua legitur, parba pro parva, olibetum pro olivetum, silbula pro silvula, octabiano pro octaviano; devitorem pro debitorem, et uveribus pro uberibus. Hunc vetustum scribendi usum in scholio nostro 246 (Ubi supra) satis diffuse explicavimus, ut idem scholium, in quo nonnulla scitu fortasse digna enarrantur, huic etiam tabulæ deserviret. Alia item haud omnino contemnenda ad hujus generis scribendi pronuntiandique usum spectantia in Commentario nostro bibliothecæ Vaticanæ anno 1591 impresso, pag. 153 et 297 docuimus.

Lectorem item moneo, in olivetorum recensione legi semper olibetum in accusandi casu per vocem hoc modo contractam, olibet et cum puncto et sine ipso, vel olibetu, modo etiam cum puncto, modo absque ipso. Quod autem accusandi casus sine littera m fuerit in usu apud veteres Latinos illos qui ætate beati Gregorii exstabant, id nobis persuadent multæ antiquorum inscriptiones lapide incisæ, quarum etiam exempla, brevitati consulens omitto.

Illud interea subticendum non videtur, cur scilicet olivetum, quod est generis neutrius, in hac inscriptione masculini semper generis esse inveniatur : id quod factum puto per figuram synthesim, quæ discordat cum voce, et cum suo concordat significatu, ut est illud Virg. viii Æn., Præneste sub ipsa, teste Aldo seniori et Camerino sub ipsa, i. civitate: nam Præneste et Camerinum sunt generis neutrius. Per hanc item figuram, synthesim, dicitur: Lilium est albissimus florum. i. flos albissimus omnium florum; ita etiam olivetum, quod est locus, sive ager, in quo oleæ consitæ sunt, discordat cum voce, et concordat cum significatu, si referatur ad locum, sive ad C agrum.

D

In secunda tabula, quæ infra cernitur, legitur isdem in recto pro idem. Hanc vocem isdem, in nominativo singulari pro idem, non solum Eucherius bis in I lib. in Gen. et bis in lib. Regum usurpavit, sed Ennius etiam auctor perantiquus in nominativo singulari, et in ablativo plurali, ut refert Cicero in lib. de Oratore, usus est eadem voce, isdem dicens : Isdem campus habet (inquit Ennius) et in templis isdem, probavit, etc.

In templis isdem pro iisdem, dixit Ennius. Hinc Cicero eodem in loco ait isdem dici et in nominativo singulari, et in ablativo plurali, et utrumque usurpa tum fuisse ab Ennio nam vox isdem derivatur ab is, ea, id, et demum, auctore Prisciano lib. x11, cap. de figura. Hinc, si non isdem, sed idem, campus legeretur, ut nunc profecto legitur, sed corrupte quidem Ciceronis de hac voce disputatio vana esset. Ennius enim quamvis in nominativo singulari dixerit, isdem, non idem campus, in ablativo plurali etiam dixit in templis isdem, pro iisdem et uti maluit ea. dem voce in secundo loco, alterum i, abjiciens ut malum sonum vitaret, quam pro iisdem, vocem eisdem usurparet, quæ sane vox (ut ait Cicero) erat opimior, quam scilicet ferebat Ennii ætas, quæ nimirum vetustatem sapiebat. Isdem itaque voce, primo Ennii loco pro idem, reposita, Ciceronis locus emendatur.

Duo etiam pro duos, ut hortos duo positos. Quem locum in secunda tabula mendosum esse credidissem, nisi locum Charisii legissem scribentis, duo pro duos, et ambo pro ambos juxta analogiam, et declinationem Græcam recte dici. Ait enim Charisius libro 1:

Nonnulli, Græcos secuti 332 quia illi, tous duo et A fundo sive villa, quam vulgo dicunt possessionem,
Tobs appo dicunt, hos duo, et hos ambo dixerunt.
Ambo pro ambos apud Virg. ecl. 6:

nam sæpe senex spe carminis ambo Luserat

Ita legendum ex Charisio, necnon ex codice Ms. vetustissimo et insigniori, characteribus majusculis conscripto, qui in bibliotheca Vaticana asservatur. Idem Virgilius in lib. iv Georgicorum:

Verum ubi doctores acie revocaveris ambo

Ita Virgilii locus ex Charisio emendandus. In codice Vaticano insigni versus hic non exstat, quia in hoc lib. iv Georg. aliquot paginæ desiderantur. Afranius In Pantaleo:

Revocas nos ambo ad prælium. Idem Virgilius in lib. xn Eneidos:

Hunc congressus, et hunc; illum eminus, eminus ambo. Ita legitur in codice ms. vetustissimo et insigniori Vaticano. Terentius in Andria act. II, sc. 2: Ambo opportune vos volo. Ita legendum ex Charisio; alii enim legunt: Ambo opportune: vos volo.

Duo pro duos recte scribit, ait Charisius lib. 1, Attius in Epinausimache:

Martes armis duo congressos crederes. Ita legendum ex Charisio. Terentius in Adelphis, act. v, sc. 3:

Tu illos duo pro re olim tollebas tua.

Ubi Helenius, Acron duo, pro duos. Ita legitur in codice ms. vetustissimo et insigniori Vaticano. Ita etiam legitur in Terentio a Gabriele Faerno; et ita Terentii locus ex Charisio est emendandus. Cicero in Verrem lib 1, act. 2: Horum Pater abhinc duo et viginti annos est mortuus. Sic legebatur, et ita legi debet. Idem ad Atticum lib.iv, epist. ultima: Duo consulares, qui te dicerent. Sic legendum. Idem ad Q. Fr. lib. 1, ep. 2: Duo Mysos. Ita legendum, et ita emendavit Paulus Manutius ex lib. Bessarionis. Idem C lib. Famil. 1, epist. 4: Duo enim duarum ælatum plurimi facio, Cn. Pompeium filiæ socerum, et M. Brutum generum tuum. Idem lib. vII, ep. 25: Præter duo nos, loquitur isto modo nemo. Ita legitur, et ita legi debet. Idem bb. eod., epist. 29: Duo parietes de eadem fidelia dealbare. Idem de Amicitia: Ut omnis charitas sive inter duo, aut inter paucos jungeretur. Sallustius historiarum lib. iv, in epist. Mithridatis: Inter me atque Lucullum, prope inopia rursus ambo. incessit. Virg. ecl. v: Craterasque duo statuam tibi. Ita legit Pierius ad sibilum evitandum et ita legitur in codice ms. vetustissimo, et insigniori Vaticano. Idem lib. 11 Æneidos:

Si duo præterea tales Idæ tulisset
Terra viros

Ita legitur in codice ms. vetustissimo et insigniori Vaticano, nec aliter legi potest, quia utraque syllaba in voce, Duo, est brevis; et in primo loco est dactylus, in quo prima syllaba longa est, duabus sequentibus brevibus.

Priscianus lib. vII ait: Oportet scire quidem analogiæ rationem, usum tamen auctorum magis æmulari Duo præterea, et Ambo accusativos, secundum hanc declinationem proferunt, Ambos et Duos. C. Julius Romanus in libello de Analogia rectam ponit esse declinationem: Hos duo.

Duo igitur pro duos, et ambo pro ambos recte scribi ex Charisio et aliis probatissimis auctoribus fatendum, affirmandumque est.

Quod autem ad orthographiam attinet, duæ voces in prima tabula absque diphtongo leguntur, quarum prima est dictio quedam, altera vero Cesariano. In secunda vero Tabula legitur Fhoca, pro Phoca. Quas sane voces lapicidarum mentis carere non puto.

Massa hisce in tabulis non eo sensu quo dicitur massa auri et argenti, atque id genus alia; sed pro

B

D

usurpatur. Unde massarius 333 cui totius villa cura commissa et nuncupatur, ut placet Huguilioni. Hinc nonnullis in locis rustica possessio, pro villa sive fundo sumpta, massaria vocitari solet.

Hæc de glossematibus sive vocibus veterum Latinorum abstrusis in utraque Donariorum tabula conscriptis: de quibus lectorem monitum volui, ut ne quis voces obsoletas per typographorum incuriam impressam fuisse opinetur, necve quis omnes illas lapicidarum menda esse suspicetur.

Ea Donariorum tabula quæ nunc ad basilicam sancti Pauli exstat, legitur etiam in Registro beati Gregorii lib. xi, epist. 19; sed in epistola quæ Registro inserta est nonnulla desiderantur: nam in salutatione epistolari desunt hæc verba, quæ in tabula marmorea exstant: Episcopus servus servorum Dei. Ad finem vero epistolæ verba hæc: Bene vale. Dat. viij. Kalend. Februarias, Imp. Domino N. Fhoca PP. Aug. anno secundo, et consulatus ejus anno primo, ind. septima. Hæc in tabula marmorea.

Nonnullæ item voces, ut, in foro, pro quo in tabula legitur bifurco; horos duos, pro hortos duo positos; id est, pro ibidem; simililer parte sinistra ad portam, pro similiter a porta, parle sinistra; Eugenlis, pro Eugenitis; possessionibus monasterii sancti Edistii, pro possessioni monasterii sancti Aristi; hortos, pro hortus; deleri facias ac auferri, pro delere debeat ac auferre.

His de rebus lectorem item monitum volui, ut si qui tabulam marmoream cum epistola Registro incerta conferret, hanc collationem in Registro imprimendo factam non fuisse sciat; propterea quod dum Registrum typis mandaretur, tabula illa, nondum in ecclesiam translata, in porticu sancti Pauli, ad parietem affixa erat in editissimo loco sita, hinc perpaucis et fere nemini nota: quia vix aliquid de ea legi poterat. Ego vero dum scholia et alia in beatum Gregorium a me elaborata in lucem edenda curarem, aliud agens, incidi in Panvinium, qui totam hanc tabulam in libello de septem Urbis ecclesiis scriptam reliquit, dum de basilica sancti Petri sermonem haberet.

Quare omni adhibita diligentia et industria, eam quærendo inveni, inventamque ex marmore fideliter decerpsi, decerptamque denique atque impressam, ob rationes initio assignatas hoc loco apponere libuit.

Reliquum est ut paucis explicemus cur beatus Gregorius Magnus solis pro luminaribus seu lampadibus in honorem sanctorum apostolorum Petri et Pauli accendendis, tot fundos et prædia, sive tot possessiones, totque denique oliveta eorumdem sanctorum basilicis dedicarit, ac destinarit : nam ex tot tantisque prædiorum, et olivetorum præsertim reditibus, nonnisi ingentem lampadum numerum dictis in ecclesiis ad hibitum olim fuisse, colligere possumus. Id quod planum cuique profecto fit, si Vitæ summorum pontificum ab Anastasio Bibliothecario, et a Platina, necnon Historia sacræ a Petro Mallio conscriptæ legantur. Nam post Silvestrum papam, Cœlestinus, Hilarius, Simplicius, Symmachus et post Gregorium Magnum Sabinianus, ejus successor, deinde Honorius, Agatho, Gregorius II, Zacharias, et alii varia candelabrorum genera argentea, variis nominibus nuncupata (hoc est coronæ, phara, canthara, cerostata et rhetia) multasque auri et argenti libras pro lampadibus basilicæ sancti Petri Romæ dono dederunt. Idem fecit Constantinus Magnus imp., deinde Theodoricus rex sub Hormisda, Belisariusque sub Vigilio, qui magni pretii varia candelabrorum genera, multaque auri et argenti pondo, imperatoriæ ac regiæ opulentiæ ac liberalitati consentanea, ecclesiæ sancti Petri atque item beati Pauli obtulerunt. Panvinius de rebus antiquis memoralibus et præstantia basilicæ sancti Petri lib. v in ejusdem ecclesiæ bibliotheca asservato, ait: Mathilda sanctitate celebris,

tanti basilicam sancti Petri fecit ut, quo luminaribus A adhibitis magis decoraretur, tanquam debitam ei dotem donavit patrimonium suum, id est, Liguriæ et Hetruriæ præcipuas partes cum omnibus oppidis ac eorumdem juribus. Hæc Panvinius, Platina in ipso Paschalis II Vita, inquit hunc in modum: Hoc tempore Mathilda comitissa, admodum senio confecta, moriens, Romanæ Ecclesiæ ex testamento reliquit quidquid a Pissia amne, et sanclo Quirico agri Senensis usque ad Ceperanum inter Appenninum et mare pertinet, 334 addita Ferraria, quæ adhuc Romanæ Ecclesiæ vectigalis est. Hæc Palatina. Sed Ferraria longe prius sub Ecclesiæ ditione fuit, hoc est mille abhinc fere annis, tempore videlicet Vitaliani, ut in chronicis peregrini Prisciani et Gasparis Sardi videre licet, deinde tempore Pipini, Karoli Magni, Ludovici I, Henrici I et Othonis I ante Mathildam, et ex eorumdem, cæterorumque post Mathildam, imperatorum privilegiis quæ in archivo castri sancti Angeli custodiuntur constat. De hac item donatione donationisque con- B firmatione a comitissa Mathilda tempore Gregorii VII et Paschalis II præstita anno 1102 authentica non desunt momenta scriptis mandata, quæ in omnibus S. E. R. archivis asservantur. Postquam autem in sermonem de Ferraria non consulto, sed re id mihi subministrante incidi, breviter et quasi præteriens, dicam quod de ipsa Ferraria accidit dum hæc de sanctorum apostolorum Petri et Pauli lampadibus typis mandarem. Superiori namque anno Domini 1597, die 27 Octobris Alhdonso Estense hujus nominis II et ultimo Ferrariæ duce sine filiis ac descendentibus mortuo, sanctiss. D. N. Clement Vill pastor Ecclesiæ vigilantissimus, et patrimonii sancti Petri defensor acerrimus et indefessus, ubi primum accepit Ferrariæ ducatum in feudum olim a Romanis pontificibus prædecessoribus suis concessum, ad Romanam Ecclesiam ob lineam dicti Alphonsi finitam fuisse devolutum, nulla penitus cunctatione interposita, cum universo S. R. E. cardinalium collegio de illius recuperatione graviter ac sapienteregit, dictam recuperationem iisdem quoque cardinalibus instanter postulantibus. Quare sanctiss. D. N. in decreto, hac de re pronuntiando, humanis posthabitis rationibus, totam Ferrariæ ditionem Christo Domino Salvatori nostro, necnon gloriosæ ac semper virgini Dei genitrici Mariæ, sanctisque apostolis Petro et Paulo constanti animo miroque pietatis ardore addixit et consecravit. Juris itaque ac canonum ordine servato,

C

stricto tandem utroque gladio, Petroque sancti Nicolai in carcere diacono cardinali Aldobrandino ejusdem Clementis nepote, ad res sane præclaras et arduas pro Romana Ecclesia celeriter ac feliciter perficiendas nato, ad ducatum 335 Ferrariæ recuperandum cum militaribus copiis misso, Cæsar Estensis nullo militum exspectato congressu, eumdem Ferrariæ ducatum antiquo ac legitimo S. R. E. domino, anno hoc ipso 1598 die 12 Januarii restituere, inita conventione scriptis mandata, promisit: reque ipsa ejusdem vigesima nona mensis die, hoc est pridie diei sancto Hippolyto consecratæ, in qua ipsius Clementis, antea Hippolyti nuncupati, pontificatus natalis celebratur, libere ac pacifice, non humano lantum, sed expresso divinæ opis præsidio, restituit, Ferraria gaudio gestiente, tota urbe Roma exsultante, Deoque ingentes gratias agente, universaque Italia admirante. Hactenus de Ferraria. Nunc ad nostrum de lampadibus in honorem sanctorum apostolorum Petri et Pauli olim accendi solitis institutum revertamur. Nam Petrus Mallius in libro de historia Basilicæ sancti Petri, ut in Bibliotheca vaticana videre est, post varia donorum ac redituum genera basilica sancti Petri pro lampadibus accendendis enumerata, de luminaribus dicta in Ecclesia perpetuo accensis loquens, CL lampades diu noctu que, in stationibus autem CCL sua tempestate in basilica sancti Petri arsisse testatur, variaque lampadum et candelabrorum genera et nomina, atque item loca omnia, in quibus candelabra suspendebantur, recenset, stationibus quibuscumque totius anni enarratis. Accendebatur etiam candelabrum, quod tot habebat lampades, quot dies anni sunt, hoc est cCCLXV. Imo ut Anastasius bibliothecarius in Hadriano primo ait: Hadrianus ipse basilicæ sancti Petri dono dedit candelabrum, crucis formam repræsentans, MCCCLX candelis vel lampadibus insignitum, quod ante presbyterium pendens, quatuor anni vicibus, die scilicet Natalis Domini, in Paschate, in Natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et in Romani pontificis electione,quæ singulo quoque anno, ipso vivente, celebratur, ac accendi solebat, MCCCLXX lampades ante presbyterum accendi solebant. Idem fere legitur de basilica sancti Pauli. Cum itaque in basilicis sanctorum apostolorum Petri et Pauli tot lampades perpetuo arderent, mirum nemini videri debet, si tot prædia, totque oliveta dictis basilicis fuerint dedicata ac destinata.

TESTIMONIA ET ELOGIA VETERUM SCRIPTORUM
DE SANCTO GREGORIO PAPA.

(a) S. Gregorii Turonensis lib. x Historiar., cap. 1. Anno quintodecimo Childeberti regis, diaconus noster ab urbe Roma cum sanctorum pignoribus veniens, sic (b) retulit quod anno superiore, mense nono, tanta (c) inundatione Tiberis fluvius urbem Romam obtexit, ut ædes antiquæ diruerentur, horrea etiam Ecclesiæ subversa sint, in quibus nonnulla millia modiorum tritici periere. Multitudo etiam serpentium cum magno dracone in modum trabis validæ, per hujus fluvii alveum in mare descendit. Sed suffocatæ bestiæ inter salsos maris turbidi fluctus, littori ejectæ sunt. Subsecuta est de vestigio clades

(a) S. Gregorii Magni coævus fuit.

(b) Conter cum lib. 1 de Gloria mart. c. 83, ubi de hujus Diaconi peregrinatione.

(c) Vide lib. in. Dialog. c. 19, et Paulum Diac. lib.

quam inguinariam vocant. Nam medio mense unde cimo adveniens, primum omnium, juxta illud quod in Ezechiele propheta legitur: A sancturio meo incipite (Ezech. 1x, 6), Pelagium papam perculit, et sine mora exstinxit. Quo defuncto, magna strages populi de hoc morbo facta est. Sed quia Ecclesia Dei absque rectore esse non poterat, Gregorium, diaconum, plebs omnis elegit.

Hic enim de senatoribus primis, ab adolescentia devotus Deo, in rebus propriis (d) sex in Sicilia monasteria congregavit, septimum intra Urbis Romæ muros instituit. Quibus tantam delegans terrarum

I de Gestis Langobard. c. 24. Idem legitur in utra. que vita S. Greg. antea edita.

(d) De his monasteriis lege nostros de S. Greg, vita commentarios.

regionis tertiæ: ut de singulis ecclesiis exeuntes cum precibus et lacrymis, ad beatæ Mariæ semper Virginis Genitricis Domini Dei nostri Jesu Christi basilicam congregemur, ut ibi diutius cum fletu, ac gemitu Domino supplicantes, peccatorum nostrorum veniam promereri valeamus. »

copiam, quanta ad victum quotidianum præbendum A ecclesia sancti martyris Clementis, cum presbyteris sufficeret, reliqua vendidit (a) cum omni præsidio do. mus, ac pauperibus erogavit; et qui ante serico contectus ac gemmis micantibus solitus erat per Urbem procedere trabeatus, (b) nunc vili contectus vestitu ad altaris Dominici ministerium consecratur, (c) septimusque levita ad adjutorium papæ adsciscitur;tantaque ei abstinentia in cibis, vigilantia in orationibus, strenuitas in jejuniis erat, ut, infirmato stomacho, vix consistere (posset. Litteris grammaticis, dialecticisque, ac rhetoricis ita erat institutus, ut nulli in Urbe ipsa putaretur esse secundus.

Hunc apicem attentius fugere tentans, ne quod prius abjecerat, rursum ei in sæculo de adepto honore jactantia quædam subreperet: unde factum est, ut epistolam ad imperatorem Mauricium dirigeret, cujus filium ex lavacro sancto susceperat, conjurans et multa prece poscens, ne unquam consensum præberet populis, ut hunc hujus honoris gloria sublimaret. Sed præfectus urbis Romæ, germanus ejus, anticipavit nuntium, et comprehenso, disruptis epistolis, consensu, quem populus fecerat imperatori direxit. At ille gratias Deo agens pro amicitia ipsius diaconi, quod reperisset locum honoris ejus, data præceptione ipsum jussit institui. Cumque in hoc restaret ut benediceretur, et lues populum devastaret, verbum ad plebem pro agenda pœnitentia in hunc modum exorsus est:

ORATIO GREGORII PAPE AD PLEBEM.

<< Oportet, fratres charissimi, ut flagella Dei, etc. d) Proinde, fratres charissimi, contrito corde, et correctis operibus, ab ipso feriæ quartæ primo diluculo, ad septiformem litaniam juxta distributionem inferius designatam, devota ad lacrymas meate veniamus: ut districtus judex, cum culpas nostras nos punire consideraverit, ipse a sententia propositæ damnationis parcat. Clerus igitur egrediatur ab ecclesia sanctorum martyrum Cosme et Damiani,cum presbyteris regionis sextæ; omnes vero abbates cum monachis suis, ab ecclesia sanctorum martyrum Gervasii et Prothasii cum presbyteris regionis quartæ; omnes abbalissæ cum congregationibus suis, egrediantur ab ecclesia sanctorum martyrum Marcellini et Petri, cum presbyteris regionis primæ; omnes infantes ab ecclesia sanctorum martyrum Joannis et Pauli, cum presbyteris regionis secundæ ; omnes vero laici ab ecclesia protomartyris Stephani cum presbyteris regionis septimæ; omnes mulieres viduæ ab ecclesia sanctæ Euphemiæ, cum presbyteris regionis quintæ ; omnes autem mulieres conjugatæ egrediantur ab

(a) Hæc vox Gregorio Turon. familiaris (Vide lib. VI hist. c. 4, et l. ix, c. 20), significat pecuniam, supelle. ctilem, bona mobilia. Vide notas ad lib. Sacram. col. 472.

(b) Nempe monastico.

(c) Nonnisi septem diaconi, scilicet regionarii, tunc in Ecclesia Romana ordinabantur. De hoc more infra fusius dicetur.

(d) Ut edita sunt tum in Vita auctore Joanne Diacono, tum ad calcem homil. in Evang. Tom. I. (Patrol. t. LXXVI.) Quæ vero leguntur de Litania PATROL. LXXV.

Hæc eo dicente, congregatis clericorum catervis, psallere jussit per triduum ac deprecari Domini misericordiam. De hora quoque tertia veniebant omnes chori psallentium ad ecclesiam, clamantes per plateas Urbis: Kyrie eleison. Asserebat autem diaconus noster, qui aderat, in unius horæ spatio, dum voces plebs ad Dominum supplicationis emisit, octoginta homines ad terram corruisse, et spiritum exhalasse. Sed non destitit sacerdos lantus prædicare populo, B ne ab oratione cessarent. Ab hoc etiam diaconus noster reliquias sanctorum, ut diximus, sumpsit, dum adhuc in diaconatu degeret. Cumque latibula fugæ præpararel, capitur, trahitur, et ad beati apostoli Petri basilicam deducitur; ibique ad pontificalis gratiæ officium consecratus, papa Urbi datus est. Sed nec destitit diaconus noster nisi ad episcopatum ejus (e) de porto rediret, et qualiter ordinatus fuerit, præsenti contemplatione suspiceret.

[blocks in formation]

(f) Isidori Hispalensis lib. de Ill. Eccles. Script., c. 27.

Gregorius papa, Romana sedis apostolicæ præsul, compunctione timoris Dei plenus, et humilitate summus, tantumque per gratiam sancti Spiritus scientiæ lumine præditus, ut non modo illi præsentium temporum quisquam doctorum, sed nec in præteritis quidem illi par fuerit unquam. Hic in episcopatus sui exordio edidit librum Regulæ Pastoralis, directum ad Joannem, Ravennæ sedis episcopum. In quo quisque docetur, qualis ad officium regiminis veniat, vel qualiter, dum venerit, vivere vel docere subjectos D studeat. Idem etiam, efflagitante Leandro episcopo, librum beati Job mystico ac morali sensu disseruit, totamque prophetiæ ejus historiam in triginta quinque voluminibus largo eloquentiæ fonte explicavit: in quibus quidem quanta mysteria sacramentoseptiformi apud Greg. Turon. hic excudenda censuimus, quod in his cum Joanne Diacono, imo cum ipsomet S. Gregorio non conveniat. Dissensus illius rationem alibi attulimus.

(e) Beccensis, de portu; plerique editi, de porta. Sequimur editionem: nostri D. Theoderici Ruinart. De porto forte significat diaconum Ecclesiæ Turon. ad portum sacris cum reliquiis deductum, ut legitur lib. i de Gloria Martyrum c. 83, inde rediisse Romam, ut S. Gregorii ordinationem propriis oculis usurparet. (f) S. Gregorii ætati suppar fuit.

16

« PoprzedniaDalej »