Obrazy na stronie
PDF
ePub

norum, seu prædicatorum (quorum officium etiam A Romani, necnon martyres duo, sandaliis parvula nidiaconis erat demandatum), subter deberent esse muniti, ne terrenis affectibus polluerentur; sursum vero aperti, quatenus prædicatores ad cœlestia cognoscenda, necnon ad mysteria revelanda et 321 prædicanda, tales et ipsi forent. Hujus generis caligas aut sandalia Gordiani fuisse conjectare licet: sin secus, nihil erat quod Joannes Diaconus de communibus calceamentis ita expresse et insigniter mentionem fecisset.

Hoc loco facere non possum, quin admirer, cum Joannes Diaconus, qui dictas imagines exacte descripsit ut multas earumdem minutias expresserit; sandalia Gordiani commemorarit, de sandaliis autem beati Gregorii nullam penitus fecerit mentionem. Quonam autem modo hunc nodum dissolvere queam, ignoro, nisi id memoriæ lapsu factum esse dicam. Hinc calcei beati Gregorii, num in superiori parte fenestrati aut perforati, necnon cruce insigniti effingendi essent (ut hac nostra ætate fieri solet) anceps profecto fui; propterea quod calceos ipsos in B ædicula sancti Andreæ neutro modo pictos inveni. Quamvis autem Josephus Stephanus Valentinus, episcopus olim Vestanus, nunc vero episcopus Oriolen., vir sane doctissimus, in libro de Osculatione pedum Romani pontificis, cap. 18, adversus Papirii Massonis calliditatem, usum gestandi sandalia pontificia, cruce insignita, vetustissimum fuisse per picturas conjectet; ego tamen, qui potius oculatus quam auritus testis hac in re esse cupiebam, veteres ecclesiarum Romæ absides opere musivo decoratas, diligenter perlustravi. Qua in re perquirenda, calceos summorum pontificum in superiori parte nec omnino fenestratos, aut perforatos, nec undequaque pedem obte. gentes reperi; nam tantummodo in pedis acumine, atque in calcaneo tegumentum cum ligamine, a solea et a calce ad collum, et ad pedis acumen, ad superiorem videlicet pedis partem diducto, inesse conspicitur; parvula cruce supra digitos pedum, tibialibus et corio coopertos, impressa, sive picta.

C

Tametsi Innocentius III lib. Mysteriorum Missæ cap. 34 et 48, Alcuinus cap. de vestimentorum significationibus, Amalarius Fortunatus lib. 11 cap. 25, Rabanus lib. I cap. 22, Ivo Carnotensis serm. de significatione indumentorum, Guillelmus Durandus lib. II, cap. 8, Stephanus Durantus lib. 11, cap. 9, et alii, qui de sandaliis locuti sunt, de cruce super calceis pontificiis apponi solita non meminerunt; hanc tamen consuetudinem antiquam esse, nonnunquam, vero incuria pictorum et lapicidarum, vel eorum qui statuas et picturas efficiendas curabant, prætermissam inveni. Nam, ut ab antiquioribus summorum pontiticum imaginibus quas invenire potui exordiar, vidi Romæ vetustissimam ecclesiæ sanctæ Agnetis absidem, opere vermiculato circa annum Domini 624 exornalam, in qua Honorius, hujus nominis primus, qui sacram beatæ Agnetis ædem via Nomentana construendam, et absidem musivo decorandam curavit, ut Anastasius Bibliothecarius testatur, et carmina in abside indicant; sandaliis alba cruce satis D conspicua insignitis calceatus, et ecclesiam manu gestans exstare cernitur. Hic enim dum viveret, in abside ipsa pictus fuit, sicut ea, quæ diximus id nobis facile persuadent. Quamvis autem Honorius I crucis signum super sandaliis gestarit, Honorius tamen III et IV, ex nobilissima Sabellorum familia, crucem in sandaliis non habent. Ille enim ad sanctam Bibianam circa annum Domini 1240 ad januam ecclesiæ pictus, hic vero in Ara cœli circa annum Domini 1287 ex marmore effictus, Romæ conspiciuntur.

In oratorio seu potius ecclesia sancti Venantii, nunc sanctæ Mariæ ad Fontem nuncupata prope Baptisterium sive Fontem Lateranensem, exstat absis opere tessellato exornata, in cujus fornice, præter aliquot imagines sacras, pictus cernitur Joannes IV Dalmala, ut Anastasius Bibliothecarius et Panvinius testantur, eam struxit ecclesiam circa annum Domini 639, dictamque absidem picturis musivis ornavit. Inter alias imagines opere musivo pictas, duo pontifices

gri coloris cruce insignitis conspiciuntur: quorum pontificum alter, ad dexteram videlicet postremo loco pictus, est Joannes IV, ecclesiam manu gestans, quippe qui eam construendam curarit. Quam item rem versus aliquot, qui inibi leguntur, nos aperie monent. Pontifex ad sinistram postremo loco pictus, librumque manu tenens, ut Panvinio placet, est Theodorus, Joannis successor : qui, ut idem ait Panvinius, ecclesiam fortasse, vel, ut ego arbitror, absidem a Joanne inchoatam perfecit, hinc in ea pictus cernitur. Cur autem hoc loco Venantius et Domnio, et extra absidem Maurus, martyres, crucem super sandaliis gestare cernantur, 322 ignoro, nisi id arbitrio pictoris, vel ad crucem martyrii repræsentandam, factum esse dicam nam summi tantum pontifices hunc ritum super sandaliis gestandi crucem observare solent: hi enim de se humiliter ac demisse sentientes Cum omnes populos communi voto, ut Josephus Stephanus, episc. Oriolen., in libro de Osculatione pedum Romani pontificis non minus docte, ut omnia, quam accurate ac pie cap. 18 scribit, ad suos pedes adorandos propensos agnoscerent, cruci Christi osculationem potius quam sibi ipsis tantum honorem deferri maluerunt, ut omnes Christianos benigne ad oscula pedum exciperent. Itaque, ut expressam Christi imaginem referrent, et Salvatoris passionem in hominum memoriam redigerent, crucem sandaliis affixerunt, ut Christiani homines eos honores quos debitos et necessarios pontifici deferebant, cruce perspecta, alacrius exhiberent. Hæc Josephus Stephanus. Cur itaque martyres vel alii sancti, non pontifices Romani, calceis cruce insignitis decorentur, non satis perspicio, nisi id ad ea quæ dixi referam; vel ob episcopalem fortasse dignitatem, qua martyres ipsi, Venantius videlicet, Domnio et Maurus, fuerant insigniti, factum id esse dicam, ut præ se fert pallium, quo dicti episcopi et martyres, Græcorum episcoporum more, ornati cernuntur apud namque Latinos jure communi nonnisi summis pontificibus, patriarchis et archiepiscopis, ex indulto autem apostolico episcopis nonnullis pallio uti licet. Sicut itaque pallium, quod pontifici Romano in primis convenit, non episcopo, eis datum est; ita et crucem quæ propter pedum osculationem in solius Romani pontificis sandaliis apponi solet, dictis martyribus datam esse opinor, ritus inventi ratione sive causa non perspecta.

Ad S. Martinum in montibus inter reliquias beati Martini I papæ et martyris anno Dom. 647 calceus in superiori parte fenestratus, et in acumine tantum obtectus juxta formam nuper a nobis descriptam asservatur. Acuminis autem pedis tegumentum coriaceum, cæruleo colore tinctum, et quibusdam operibus ex serico et auro contextis ornatum exstat, in quo instar fere hujusce litteræ Græcæ, X, quædam crucis imago, ut ita dicam, transversaliter acu picta cernitur, quæ ornatum facit, et quamdam crucis similitudinem refert, ut infra explicate ostendetur. Inter easdem reliquias exstat etiam calceus beati Silvestri primi holosericus, viridi colore imbutus, non vidosus, sed jam ob vetustatem satis decoloratus, quamdam tamen viridis coloris, et holoserici speciem referens, operibus item ex serico et auro contextis insignitus. Is autem calceus quadam calcanei parte ob nimiam vetustatem carens, non est juxta formam antiquiorem in usu olim habitam, hoc est juxta illud calceamenti genus, quo solæ obteguntur plantæ, cæteris pedum partibus nudis relictis, ansulis tantum quibusdam in superiori parte coeuntibus, quas ligulas vocant, revinctum; nec item instar calcei est quem nuper explicavinus, sed est calceamenti genus, coriaceam habens soleam necnon tegumentum, totam superiorem pedis partem obtegens, instar calcei quo nunc omnes indifferenter uti solent. Qua ex re in hanc sententiam devenio, ut calceum hunc ab eo quo in rebus ecclesiasticis et in functionibus quibusdam, ad pontificiam præsertim majestatem exprimendam idoneis, beatus Silvester uti solebat, differre credam,

Quamvis autem hujus generis calceamentum nostro A dem pervetustam, necnon Paschalem I ad sanctam de cruce argumento haud omnino faveat, ipsum tamen tanquam venerandæ vetustatis monumentum, et memoratu dignum, quamdam item crucis formam latenter per aliquot linearum involucra repræsentans, ut infra explicabimus, silentio præterire mihi visum non fuit.

B

Ad sanctam Martinam, in Foro Boario ad radicem Capitolii, vetustissima exstat absis tempore Domnionis circa annum Domini 679 opere musivo insignita, in qua duo Romani pontifices, unus ad dextram, alter ad sinistram beatæ Mariæ semper Virginis Filium in sinu gestantis, pallio, juxta morem antiquum formato, decorati cernuntur. Hunc vel Honorium primum, vel Gregorium Magnum (qui ante Domnionem fuerunt) esse conjicio: quem sandaliis parvula nigri coloris cruce calceatum vidi, et prope eum ad sinistram partem litteras hasce legi.... ORIUS PP. cæteræ nomen summi pontificis proprium complentes, collapsæ desiderantur: alius vero pontifex, ante Domnionem, dictam nominis proprii terminationem habere haudquaquam potest. Illum interea Pontificem, qui exstat ab beatæ Mariæ semper Virginis dextram, ecclesiam manu gestans, quippe qui ædem sacram construendam, vel saltem reparandam curarit, 323 Domnionem esse dicas oportet. Panvinius etiam in adnotatione ad Vitam Domnionis, a Platina descriptam, ait hunc in modum : In antiquo musivo, quod est Romæ in ecclesia sanctæ Martinæ, hic pontifex Domnio, non Donus sive Domnus, appellatur. Quibus verbis Panvinius Domnionis nomen se inibi legisse aperte narrat. Verum quia hujus pontificis nomen nunc eo in loco non legitur, litteras omnino periisse, mihi persuadeo, sicut in alterius pontificis nomine aliqua ex parte factum esse vidi. Quare sicut antiquior pontifex sandaliis cruce insignitis calceatus cernitur, ita et alterum recentiorem fuisse credendum est: nam calcei opere olim musivo facti, nunc collapsi sunt: quorum loco, calcei rudi arte picti sine cruce conspiciuntur. Ad basilicam beati Petri, SS. apostolorum princi-C pis, Romæ a tergo oratorii, sive sacelli, vel altaris sanctissimi Sudarii Salvatoris nostri supra Portam Sanctam, ad interiorem basilicæ partem, exstat oratorium opere musivo insigni, excultoque decoratum, et in honorem immaculatae semper Virginis ad Dei Genetricis a Joanne VII, circa annum Domini 706 constructum, ut Anastasius Bibliothecarius, Platina et Panvinius testantur, et inscriptio ipsa docet hisce verbis JOANNES INDIGNUS EPISCOPUS FECIT. Huc accedit quod Joannes ad capitis tergum quadra. tam habet tabulam, quæ ut superius dictum est, indicium ea tempestate viventis esse solet, dum fieret pictura illa. Joannes vero prope imaginem beatæ Mariæ semper Virginis sandaliis insignitis parvula nigri coloris cruce, quæ ex quatuor lapillulis musivis constat, cernitur calceatus.

In basilica item sancti Petri exstat simulacrum Urbani VI e marmore circa annum Domini 1389 ef

fictum. Ad sanctum Joannem in Laterano exs tat Martini V statua sepulcralis ænea circa annum Domini 1431. In atrio monasterii S. Salvatoris in Lauro statua Eugenii IV marmorea circa annum Domini 1447. In basilica etiam sancti Petri exstant quæ infra leguntur statuæ sepulcrales, hoc est, Nicolai V, circa annum Domini 1455; Calixti III, in atriolo, prope sacellum Sixtianum, 1458; Pii II, 1464; Pauli II, 1471; Sixti IV, 1484; Innocentii VIII, 1492; Pii III, 1503. In ecclesia sanctæ Mariæ supra Minervam exstat Leonis X simulacrum sepulcrale, et in Capitulio statua item marmorea circa annum Domini 1521. Horum omnium Romanorum pontificum, et aliorum his recentiorum, hoc est, Pauli III, Pauli IV, Pii V, Gregorii XIII et Sixti V, statuas vidi calceatas sandaliis cruce insignitis. Vidi etiam alios Romanos pontifices opere tessellato effictos, Honorio I antiquiores, sed propter magnam picturarum vetustatem calceos collapsos reperi. Contra vero vidi ad S. Laurentium in Lucina pictam Sixti III imaginem, et qui

D

Praxedem et ad sanctam Cæciliam circa annum Domini 807, et Gregorium IV ad S. Marcum circa annum Dom. 830, opere musivo pictos, sed sandalia sine cruce gestantes. Id quod non sine incuria vel pictorum, vel eorum qui picturas faciendas curabant, factum videtur, ut cernere est in abside ecclesia sanctæ Mariæ trans Tiberim circa annum Dom. 1143 opere tessellato decorata, in qua præter alias imagines, Romani pontifices, beatus scilicet Petrus apostolus, Calixtus, Julius, Cornelius, et Innocentius II, qui opus musivum faciendum curavit, picti conspiciuntur; sed Cornelius solus, qui passus est anno Domini 253, calceos cruce insignitos gestare cernitur. Idipsum confirmatur per Bonifacii IX statuam marmoream in basilica sancti Pauli asservatam, et circa annum Dom. 144 effictam, quæ calceos sine cruce habere conspicitur, alios tamen pontifices ante Innocentium II et Bonifacium IX sandalia non sine cruce gestare vidimus. Nam si antiquiores pontifices calceos cruce insignitos gestasse constet, eumdem etiam ritum a recentioribus observatum fuisse, fatearis necesse est.

Quamvis autem ante Honorium I, qui pontifex renuntiatus fuit circa annum Dom. 622, et anno Dom. 635 obiit, hunc ritum ob absides ecclesiarum opere musivo decoratas, et nimia vetustate vel omnino, vel majori ex parte collapsas, in usu habitum invenire non potuerim, ipsum tamen antiquiorem esse conjicio, etiamsi scriptores tam antiqui quam recentes, de sandaliis loquentes, nullam penitus, ut dixi, mentionem de cruce fecerint, quippe qui de sandaliis 324 episcoporum, sacerdotum et diaconorum absolute sumptis, deque eorumdem tantum forma et significatu ac ministerio verba fecerunt, prætermisso ritu ad osculationem pedum Romani pontificis invento. Quod autem beatus Gregorius Magnus hujus generis sandalia, hoc est calceos cruce insignitos gestarit, id nobis facile persuadet, quod inter pontificatum beati Gregorii Magni et Honorii I, quem calceis cruce ornatis usum fuisse vidimus, nonnisi viginti annorum spatium plus minusve intercessit. Hinc vero adsimile est, ut idem hujus generis sandalia gestandi ritus ab Honorio I, qui obiit anno Domini 635 usurpatus, apud Gregorium Magnum et alios pontifices ejus prædecessores, in frequenti usu haberetur : Honorius namque primus, natione Campanus, ob brevem temporis intercapedinem, quæ inter eorumdem pontificatus interjecta erat non solum ipsum Gregorium, qui anno Domini 604 vel, secundum Trithemium, 605, ex hac vita decessit, verumetiam Pelagium, Gregorii prædecessorem. videre potuit; immo quod eos videiit, credi potest ac debet.

Illud præterea ad vetustissimam super sandaliis summorum pontificum crucis signum gestandi consuetudinem comprobandam, scitu satis dignum videtur, quod Panvinius dum vitas summorum pontificum, nondum in lucem editas, conscriberet, eorumdemque imagines ad vivum exprimendas curaret, in abside quadam vetustissimo musivo decorata vel beati Silvestri, vel alterius ex antiquioribus Romani pontificis imaginem a calce ad caput integram, sandaliis parvula insignitis cruce pictam invenit, eamque tanquam perpetua memoria dignam inter insigniores summorum pontificum imagines ad vivum expressas penes se habebat, cæteris, quas pictorum arbitratu pictas dijudicabal, prætermissis, sicut Silvius Antonianus, sanctissimi D. N. Clementis VIII cubiculi præfectus, apprime eruditus, necnon spectatæ integritatis, probatæque fidei vir splendide testatur, dictamque imaginem a Panvinio sibi ostensam præscriptum in modum calceatam sese vidisse omnino, nullaque hæsitatione affirmat.

Hæc de cruce super sandaliis Romani pontificis antiquitus gestari solita. Qua in re tanquam ab aliis nondum explicata, mihi immorari visum fuit.

(k) Tunica Silvia inferior pseudolactini coloris esse a Joan. Diacono dicitur. Color pseudolactinus est color exalbidus; quasi falsam quamdam albedinem,

sive, ut opinor, leucophæum, id est, colorem quem- A cono in hoc loco, et lib. II cap. 24, sed etiam ex dam ex albo et nigello mixtum ; vel, ut sic dixerim, cinericium referens. Nam Græce do Latine sonat falsum, eoque utimur in compositione, ut speudolus, id est falsus servus; pseudographus, id est falsarius; pseudopropheta, id est falsus propheta, et alia id genus permulta. Color itaque pseudolactinus a falso dictus lacte, per quod Joan. Diaconus albedinem quamdam intelligi voluit, significat falsum album, id est exalbidum, seu cinericium, albedinem quodam modo imitantem.

(1) Tunicam Silviæ inferiorem, quam pseudolactini coloris fuisse scribit Joannes Diaconus, duabus zonis distinctam ait. Zona etsi proprie pro cingulo sumi solet, hoc tamen loco per zonas a Diacono commemoratas, nonnisi fasciolas quasdam vestium muliebrium extremitatem circumquaque ambientes, et ad ornatum elaboratas, accipi posse autumo; una enim zona infra alteram quodam intervallo, et ornatum, et distinctionem vestis quamdam reddit; ita vero, ut B duæ tunicæ instar duarum dalmaticarum esse videantur; nam dalmatica in extremitate pro ornatu habet limbum quemdam, quo fasciola sive zona ipsa, de qua est sermo apud Joannem Diaconum, est paulo latior, ut ipsemet affirmat. Huc spectare videtur illud, quod Isidorus lib. xix, cap. 22 Etymolog., de nominibus vestium scribens, de segmentis ait: Segmenta zonis quibusdam, et quasi præcisamentis ornata nam particulas cujusque materiæ abscissæ præsegminas vocant. Hæc Isidorus.

(m) Silvia mitram matronalem candentis brandei raritate niblatam in capite gestasse (teste Joanne Diacono) legitur. Mitra utebantur matronæ, ut innuit Varro lib. iv de Lingua Latina. Isidorus lib. xIx, cap. 31, ait: Mitra est pileum Phrygium, caput protegens, quale est ornamentum devotarum; sed pileum virorum est, mitra autem feminarum. Quod autem mitra sit tegmen quoddam ad ornatum capitis muliebrem, ex Isaiæ cap. 1 constat : quin mitra viris probrosa erat, ut ex Luciano, Virgilio iv et 1x Æneid., et aliis, colligi potest.

Mitra igitur matronalis, ut alias mitræ formas et significationes posthabeam, erat quoddam capitis ornamentum muliebre; 325 sed varias, et matronarum, et adolescentularum, aut virginum, mitras apud varias nationes fuisse opinor. Apud Phryges mitra sumebatur pro muliebri ad ornatum capitis adolescentularum corona, ex qua pendebant fasciola, quæ phylla dicebantur, quod foliorum vel florum instar dependerent. Hinc Virgil. lib. 1x Æneid. ait :

Et tunica manicas, et habent redimicula mitræ. De mitra virginali sermonem habet Optatus, episcopus Milevitanus, lib. vi adversus Parmenianum.

Judith Hebræa in sacra Script., lib. de Historia lejusdem cap. 1x, mitram pro ornatu capitis gestasse egitur quam scilicet mitram Lyranus cuculam appellat muliebrem ; hoc est, ut ego interpretor, calanticam, capitis videlicet ornatum muliebrem; nostrates D autem cuffiam appellant. Muliebre autem capitis ornamentum (ut dixi) varium fuit. Turcæ hodie, et aliæ nationes Orientales pileis turbinatis ex linteo velamine, vel ex tela serica contextis utuntur eumdemque fere in modum Turcarum feminæ, ut in Chronicis Turcicis, I part., cap. 3 et 4, legitur, pileis turbinatis et acuminatis caput ornare solent. Hujus generis fere ornamento, pileo scilicet turbinato quod mitra appellabatur, matronæ olim Romanæ utebantur, ut innuit Varro libro quarto de Lingua Latina. Quæ sane res comprobatur ex statuis antiquarum matronarum marmoreis; quæ multis in locis, et præsertim Romæ, ad hanc usque diem conspiciuntur. Hujus generis mitram candentis brandei raritate niblatam, hoc est ex candente brandeo contextam, Silvia gestasse legitur apud Joannem Diaconum. Brandeum, ut colligitur non solum ex Joanne Dia

ipsomet Gregorio Magno, lib. 1, epist. 30, erat sudariolum album, seu velum lineum, vel sericum, ex quo mitram Silviæ ad ornatum capitis contextam fuisse, dicendum est. Quid autem vox illa, niblatam, proprie sibi velit, invenire non potui; eamque barbaram esse credo, usurpatam hoc loco pro, distinctam, vel, nubilatam, id est nubis instar factam, seu potius ex raritate sive subtilitate candentis seu candidi linteoli contextam. Vel, niblata, est vox ob librariorum oscitationem corrupta pro, nimbata, a nimbo dicta nimbus enim non solum est pluvia repentina et præceps, sed etiam fasciola transversa ex auro assuta in linteo, quod est in fronte feminarum, teste Isidoro lib. xix Etymologiarum, cap. 31, de capitis feminarum ornamentis. Hac voce, nimbuta, usus est Plautus in Pœnulo, dicens :

Quo magis eam aspicio, tanto magis nimbata est, et nugæ meæ.

Lumen item, quod circa angelorum capita pingi tur, ut ibidem Isidorus ait, nimbus vocatur, licet nimbus sit densitas nubis. Dici crgo potest mitra candentis brandei raritate nimbata, vel quia mitra nimbo erat ornata, vel ex candido et raro vel subtili velamine fasciata, sive instar candidæ nubis turbinata. Hæc ad sensum per conjecturam quid enim vox illa, niblata, quæ in omnibus Mss. Vaticanis ita legitur, proprie significet, me omnino ignorare fateor, multis ac variis Dictionariis penes me exstantibus, necnon recentioribus et antiquis auctoribus diligenter conquisitis, accurate perlustratis. Ut ut res sese habeat, mitram illam ad ornatum capitis a matronis olim gestari solitam, ex sudariolo quodam aut velo tecuissimo contextam, sive fasciatam, vel turbinatam fuisse mihi persuadeo, et pro comperto habeo, sicut in antiquis simulacris feminarum marmoreis, quæ Romæ et alibi passim cernuntur, videre licet. Huic adsimile videtur esse illud, quod reperitur in stola quadam sacerdotali perantiqua, acu insignita vel variata, et quasi penicillo picta, quæ Romæ in Sacrario Pontificio ad hanc usque diem asservata custoditur. In hac enim stola vetustissima et pulcherrima quidem, inter alias imagines sacras que inibi conspiciuntur, exstat beatæ Mariæ semper Vir ginis, et Dei Matris imago, hujus generis mitram ad ornatum capitis gestans. Circa vero ejus imaginem hæ notæ Græcæ, MP or hoc est. My ou, id est, Mater Dei, acu insignitæ leguntur. Quæ sane res magnam nobis de mitra illa, ad ornatum capitis mu liebrem olim inventa, fidem facit.

Hæc de sancti Gregorii, Gordiani ac beatæ Silvia imaginibus nunc reliquum est, ut, mitræ parte sancti Silvestri, et antiquis summorum pontificum sandaliis perspectis, ad scholia in beati Gregorii librum Sacramentorum tandem aliquando accedamus.

[ocr errors]

326 De mitra sancti Silvestri papæ.

Mitræ sancti Silvestri papæ partem, sive anteriorem medietatem ære incisam ad venerandam mitræ pontificiæ antiquitatem, occasione sese oblata indicandam hoc loco apponere visum est, etiamsi beati Gre gorii imaginem nudo capite incidendam curarim ob Causas initio enarratas. Hanc vero mitræ partem inter sacras reliquias ad sanctum Martinum in montibus asservatam, ad amussim una cum litteris et imagi nibus repræsentare studui, etsi acu satis imperite pictam, prout illa ætas ferebat, in qua tam sculpendi quam pingendi artes jamdiu mendis et ineptiis sca lentes defloruerant. Quamvis mitræ medietas, quæ ad sanctum Martinum in montibus asservatur, el quantum ad latitudinem et altitudinem major sit, ipsam tamen in eam quantitatem incidendam curavi, ut in eadem paginæ facie mitra cum calceis in eam item parvitatem contractis comprehenderetur. Mitra vero coloris viridis holoserica, non villosa, Phrygiana est,

• Habes ista scholia tom. III, col. 599 (tom. LXXVIII hujus Bibliotheca).

ul suo loco explicavi, dum de mitra summorum A crucem satis belle repræsentari posse scribant. pontificum sermonem habui.

De sancti Silvestri primi, sancti Martini primi, el Honorii primi summorum pontificum sandaliis sive calceis. Calceus, quem sanctus Silvester gestabat, viridis etiam coloris, holosericus non villosus, quibusdam operibus ex serico et auro contextis ornatus, ad sanctum Martinum in Montibus inter easdem reliquias asservatur. Hujus generis calceum, quem Græci Gavdátov vocant, quamvis ab eo quo in functionibus ecclesiasticis ad pontificiam majestatem referendam beatus Silvester uti forsan solebat, differre credam ; cum tamen sine cruce omnino esse inficias ire non audeo, dum nodos super sandalium confectos diligenter specto ac perpendo: nodi namque ipsi per aliquot linearum implexionem sive involucra, ornatum præstant, pluresque cruces efficiunt et comprehendunt.

327 Calceus item, quem sanctus Martinus gestabat, eodem in loco nuper commemorato asservatur: in cujus acumine tegumentum exstat coriaceum, cæruleo colore imbulum, et quibusdam etiam operibus ex serico et auro contextis ornatum. Hic calceus instar sandalii Honorii primi fuisse cernitur, legumento calcanei, et ligulis astrictoriis ob vetustatem carens in cujus calcei acumine ornatus ille formam Græci characteris hujusce X x vel litteræ Servianæ K quodam modo referens, quamdam crucis imaginem, transversalem tamen repræsentare videlur. Hinc non desunt qui per hasce litteras,

[blocks in formation]

B

Hæc duo sandalia, quamvis explicatam crucem non habeant, ea tamen, ob rationes alibi enarratas, ære incidenda et hoc loco apponenda curavi.

Calceus Honorii postremo loco repræsentatus ad absidem sanctæ Agnetis via Nomentana ab eodem Honorio opere musivo exornatam, pictus exstare cernitur, ut fusius ostendi dum de caligis sive calceis Gordiani, summorumque pontificum sandaliis cruce insignitis verba feci. Ad absidem namque ipsam circa annum Domini 624 constructam Honorius primus hujus generis sandaliis alba cruce satis conspicua decoratis calceatus cernitur. Hinc calceum ipsum et ad vetustum super sandaliis crucem gestandi ritum indicandum et ad antiquam sandaliorum formam ob oculos positam facile explicandam hoc loco repræsentandum censui: antiquiora enim sandalia etsi soleam tantum et ligulas habebant astrictorias, ut loco superius citato satis dictum esse reor; omnes tamen fere pontifices qui in musivis antiquis picti repræsentantur, juxta calcei Honorii primi formam sandalia gestare conspiciuntur. De solea vero sancti Petri beatus Bonaventura mentionem facit; eamque ad suum usque tempus Romæ asservatam fuisse testatur, tom. IV, part. iv, in illo de sanctorum apostolorum sandaliis opusculo, in quo multis Scripturæ sacræ locis sanctorumque Patrum testimoniis in medium allatis et explicatis, doctissime, ut omnia explanat, et eruditissime docet, quomodo et quando Salvator noster Christus apostoli ac discipuli ejus incesserint discalceati.

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

TABULA MARMOREA AD BASILICAM S. PAULI PARIETI AFFIXA.

★ DOMINIS. SCIS AC BEATISS PETRO ET PAVLO APOSTOLORVM PRINCIPIBVS

GREGORIVS INDIGNVS SERVVS
QUOTIENS LAVDI VESTRAE VSIBVS SERVITVRA QVEDAMLICET PARBA CONQVIRIMVS VESTRA VOBIS REDDIM VS NON NOSTRA LARGIMVR
VT HÆC AGENTES NON SIMUS ELATI DE MVNERE SET DE SOLVTIONE SECVRI NAM QVID VNQVAM SINE VOBIS NOSTRVM EST *
QVI NON POSSVMVS ACCEPTA REDDERE NISI QVIA PER VOS ITERVM ET IPSVM HOC VT REDDEREM VS ACCEPIMVS VNDE EGO VESTER
SERVVS REDVCENS AD ANIMVM MVLTVM ME VOBIS BEATI APOSTOLI PETRE ET PAVLE ESSE DEVITOREM PROPTER QVOD AB VVERIBVS
MATRIS MEÆ DIVINÆ POTENTIÆ GRATIA PROTEGENTE INTRO GREMIVM ECCLESIÆ VESTRÆ ALVISTIS ET AD INCREMENTVM
PER SING VLOS GRADVS VSQVE AD SVMMVM APICEM SACERDOTII LICET IMMERITVM PRODVCERE ESTIS DIGNATIX IDEOQVE
HOC PRIVILEGII MVNVSCVLVM VMILI INTERIM OFFERRE DEVOTIONE PRÆVIDI STATVO ENIM ET A MEIS SVCCESSORIBVS
SERVANDVM.SINE ALIQVA REFRAGATIONE CONSTITVO VT LOCA VEL PRÆDIA CVM OLIBETIS QVIINFERIVS DESCRIBVNTVR
QVOS PRO CONCINNATIONE LVMINARIORVM VESTRORVM A DIVERSIS QVIBVS DETENEBANTVR RECOLLIGENS VESTRA VOBIS DICAVI
IMMVTILATA PREMANERE ID EST IN PATRIMONIO APPIE MASS VICTORIOLAS OLIBETV IN FVND RVMELLIANO IN INTEGRO
OLIBETv. IN FVND OCTABIANO IN INTEGRO MASS TRABATIANA OLIBET. IN FVND BVRREIANO VT SP OLIBET IN FVND APPIANO VT
SP

{

[ocr errors]

OLIBETY IN FVND. IVLIANO IN INTEGRO OLIBET. IN FVND VIVIANO VT SVP. OLIBET. IN FVND. CATTIA.
OLIBET. IN FVND. SOLIFICIANO. VT SP. OLIBET. IN FVND. PALMIS VT SVP. OLIBET IN FVND. SAGARIS. V.
OLIBET. IN FVND. MARANO. VT SVP. OLIBET. IN FVND. IVLIANO VT SP. OLIBET IN FVND. SATVRRIANO. VT SP.
OLIBET. IN FVND. CANIANO ET CARBONARIA VT SVP. MASS. CESARIANA OLIBET. IN FVND. FLORAN VT
OLIBET. IN FVND. PRISCIANO ET GRASSIANO VT SVP. OLIBET IN FVND. PASCVRANO VT SP. OLIBET IN FVNDO
VARINIANO VT SVP. OLIBET IN FVND. CESARIANO. VT SP. MASS. PONTIANA OLIBET IN FVND. PONTIANO VT SP.
OLIBET. IN FVND. CASAROMANIANA VT SP. OLIBET. IN. FVND. TATTIANO VT SP. OLIBET. IN FVND. CASAFLORANA VT SP
MASS. STEIANA OLIBET. IN FVND. BERRANO VT SP. OLIBET. IN FVND. CACLANO VT SP. OLIBET IN FVND. PONTIAN VT
OLIBET. IN FVND. AQVILIANO VT SP. OLIBET. IN FVND STEIANO Y1 SP. OLIBET. IN FVND. CASSIS VT SP. MASS. TERTIANA
OLIBET. IN FVND. CAMME LIANO ET FVND. TORTILLIANO VT SP. OLIBET IN FVND. CASACVCVLI VT SP. MASS. NEVIANA
OLIBET. IN FVND. ARCIPI ANO VT SP. OLIBET. IN FVND. CORELLIANO VT SP. OLIBET. IN FVND. VRSANO VT SVPER *
IN PATRIMONIO LABICANENS MASS. ALGISIA OLIBET QUI EST AD TVFV IVXTA ANAGNIAS IN INTEGRO
OLIBET QUI EST IN SIBVLA ET MODICAS TALIAS CATAGEMMVLVM AG MILIT. OLIBET. IN APLINEAS IN INTEGRO
OLIBET. QUI EST IN CLAVINIANO OLIBET. QVEM TENET FRANCVLVS COLONVS IN FVND. ORDINIANO IN INTEGRO

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »