Obrazy na stronie
PDF
ePub

imperatoris secundo, (a) indict. vii, Christi anno 604, A in celeberrimum S. Medardi cœnobium legendi Maet sepultus est in extrema porticu basilica beati Pe- billonius et Bollandus (Sæculo iv Bened., part. 1, p. tri apostoli ante vetus secretarium. De his ac de ejus 383; Bolland. die 12 Mart.), qui agit etiam de transepitaphio legendus Joannes Diaconus (Lib. IV, c. 68), lato ejusdem sancti capite ad monasterium S. Petri qui ait venerabile ejus corpus a Cregorio IV papa vivi apud Senonas, circa an. 876, ex dono Joannis 305 translatum ante novellum secretarium, con- papæ, favente Carolo Calvo, Francorum rege et imstructis absidibus, sub altari sui nominis collocatum, peratore, postulanteque Ansegiso, Senonensium arubi ejus anniversaria solemnitas cunctis certatim chiepiscopo. pernoctantibus celebrabatur (Ibid., c. 80). Honores ei sacri ab Anglicana Ecclesia decreti sunt in concilio Cloveshoviæ an. 747, can. 17: Ut dies natalitius beati papæ Gregorii, et dies quoque depositionis S. Augustini archiep. ab omnibus, sicut decet, honorifice venerentur; ita ut uterque dies ab ecclesiasticis et monasterialibus feriatus habeatur. Non a solis Latinis coli meruit vir sanctissimus, sed etiam a Græcis, quorum menologio sacrum ejus nomen inscribitur ad diem 11 Martii, cum amplissimo encomio quod refert Bollandus.

De translatione sacrarum reliquiarum S. Gregorii (a) Ejus tamen obitum Beda consignat indict. vIII, quem secutus est Paulus Diaconus in Historia Lan

B

Staturam sanctiesimi Pontificis, vultus lineamenta, capillamentum, barbam, et quæcunque ad formam spectant, satis accurate depingit Joannes Diaconus (Lib. IV, c. 81). At præstantissimi animi statum, flagrantissimum amorem in Deum, immensam erga proximum charitatem, demississimam humilitatem, fortitudinem infractam in adversis, modestiam, temperantiam, vigilantiam, prudentiam cæterasque virtutes quæ Gregorium nostrum certatim ornaverunt, quis describere valeat? Ut enim cum S. Hildefonso loquar, Vicit sanctitate Antonium, eloquentia Cyprianum, sapientia Augustinum (Lib. de Viris Illustr. c. 1). gob.; at uterque fallitur, ut probat Baron. ad hunc

an.

IMAGINES BEATI GREGORII MAGNI

EJUSQUE PARENTUM,

A Joanne diacono descriptæ lib. iv in ejusdem Sancti Vita, cap. 83 et 84, et ab Angelo
Rocca, apostolici sacrarii præfecto, notis illustratæ.

312 De imagine B. Gregorii, cap. 84.

In (a) absidicula Gregorius in rota gypsea pictus ostenditur, statura justa et bene formata, facie de paternæ faciei longitudine, et materna rotunditate, ita medie temperata, ut cum rotunditate quadam decentissime videatur esse deducta; barba paterno more subfulva, et modica; ita calvaster, ut in medio fronte gemellos cincinnos rarusculos habeat, et dextrorsum reflexos; corona rotunda, et spatiosa, capillo subnigro et decenter intorto, sub auricula medium propendente; fronte speciosa, elatis et longis, sed exilibus superciliis; oculis pupilla fulvis [Al. furvis], non quidem magnis, sed patulis, (b) subocularibus plenis; naso a radice vergentium superciliorum subtiliter directo, circa medium latiore, deinde paululum recurvo, et in extremo patulis naribus præminente; ore rubeo, crassis et subdividuis labiis, genis compositis, mento a confinio maxillarum decibiliter prominente; colore (c) aquilino, et livido [Al. vivido], nondum, sicut ei postea contigit, cardiaco; vultu mitis, manibus pulchris, teretibus digitis, et habilibus ad scribendum. Præterea planeta super dalmaticam castanea, Evangelium in sinistra, modus crucis in dextra; (d) pallio mediocri a dextro videlicet humero sub pectore super stomachum circulatim dedu. cto; deinde sursum per sinistrum humerum pcst tergum deposito, cujus pars altera super eumdem humerum veniens propria rectitudine, non per mεdium corporis, sed ex latere pendet; circa verticem vero (e) tabulæ similitudinem, quod viventis insigne

C est, præferens, non coronam. Ex quo manifestissime
declaratur, quia Gregorius, dum adhuc viveret, suam
similitudinem depingi salubriter voluit: in qua
posset a suis monachis, non pro elationis gloria, sed
pro cognitæ (/) districtionis cautela frequentius intueri.
Ubi hujusmodi distichon ipse dictavit :

Christe potens, Domine, nostri largitor honoris,
Indultum officium solita pietate guberna.

318 De imagine Gordiani, cap. 83.

In venerabilis (g) monasterii atrio jussu Gregorii juxta Nymphium duæ iconiæ velerrimæ artificialiter depictæ usque hactenus videntur. In quarum altera beatus Petrus apostolus sedens conspicitur, stantem Gordianum (h) regionarium, videlicet patrem Gregorii, manu dextera per dexteram nihilominus suscepisse. Cujus Gordiani habitus castanei coloris planeta D est, sub planeta dalmatica, in pedibus (1) caligas habens, statura longa, facies deducta, virides oculi, barba modica, capilli condensi, vultus gravis.

De imagine Silviæ, eodem cap.

In altera icona mater Gregorii sedens depicta est Silvia, candido velamine a dextro humero taliter contra sinistram revoluto contecta, ut sub eo manus tanquam de planeta subducat, et circa pectus sub gula inferior tunica (k) pseudolactini coloris appareat, quæ magno sinuamine super pedes defluat; duabus (zonis ad similitudinem dalmaticarum, sed latioribus, omnino distincta; statura plena, facies rotunda quidem et candida, sed senio jam rugosa, quam ipsa quoque senectus pulcherrimam fuisse significat;

oculis glaucis et grandibus, superciliis modicis, la- A retinens, in quo hoc scriptum est : Vivit anima mea,

bellis venustis, vultu hilaris, ferens in capite matronalem (m) mitram candentis brandei raritate niblatam, duobus dexteræ digitis signaculo crucis se munire yelle prætendens; in sinistra vero patens psalterium

et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. A dextero vero cubito usque ad sinistrum circa scapulas, versus ascendens reflectitur, qui ita se habet: Gregorius Silviæ matri fecit.

OBSERVATIONES ANGELI ROCCÆ

314 Hæc Joannes Diaconus lib. iv, cap. 83 et 84, de Vita B. Gregorii Magni, qui obiit anno Domini 604 vel 605, teste Trithemio; Joannes vero Diaconus claruit circa annum Domini 870. Quamvis autem dictæ imagines a Joanne descriptæ non eodem in loco essent, eas tamen hoc disposui ordine, juxta quem in ædicula sancti Andreæ pictas Romæ inveni: hæ namque circa trecentos fere annos ex iis quas Joannes Diaconus sua tempestate in atrio monasterii exstitisse testatur, desumptæ videntur, a pictore ta- B men non satis perito, sicut res minus aptæ, minusve ad artem pictoriam pertinentes, id nobis persuadent. Idcirco ego suasione judiciosorum hominum monitus, dictas imagines juxta exactissimam Joannis Diaconi descriptionem quasi penicillo repræsentatas, omni ex parte ad vivum exprimendas diligenter curavi: quibus etiam magna ex parte respondent illæ, quæ rudi nunc arte pictæ in ipsa cernuntur ædicula.

Quonam autem in monasterio dictæ imagines pictæ fuerint, non satis constat, si verba Joannis Diaconi cap. 83 accurate perpendantur. Ego autem Romæ monasterium illud esse credo, quod in ejusdem beati Gregorii ædibus ad Clivum Scauri prope ecclesiam SS. Joannis et Pauli in honorem sancti Andreæ, teste Joanne Diacono lib. 1, cap. 6, et lib. vi Registri sancti Gregorii ep. 13, constructum fuit: cujus Ecclesia præsens in tempus nomine sancti Gregorii vocitatur. Idque ex eo quod cap. 95, 96 et 97, ab eodem Joanne Diacono scribitur, colligi potest. Huc accedit C quod Joannes Diaconus dictas imagines describere, et quasi penicillo, earumdem, ut ita dicam, minutias tam exacte non potuisset repræsentare, si eas Romæ, ubi vitam degebat, non vidisset.

Non desunt qui a beato Gregorio Magno duo monasteria ad Clivum Scauri constructa fuisse opinentur, moti ex iis, quæ lib. 1 in ejusdem Sancti vitam cap. 32 et 38, lib. 11, cap. 45, et lib. iv, cap. 97. Joannes Diaconus scribit, præsertim vero lib. 11 cap. 45, in quo ipse Diaconus ex libro, qui Græce Auv dicitur, Latine autem Campus, sive Patrum, hæc invenisse ait: Is (nempe Gregorius) effectus papa ædificavit monasterium virorum magnum, et dedit mandatum, ut nullus monachorum proprium aliquid haberet asque ad unum obolum. llæc Joannes Diaconus. Cum autem a beato Gregorio monasterium unum ad Cliyum Scauri ante pontificatum, mortuo patre Gordiano, ædificatum fuisse constet; alterum, et magnum quidem, in pontificatu constructum fuisse dicas opor- D tet, nisi illud ipsum, a Joanne Diacono lib. 1, cap. 6, commemoratum, in ampliorem deinde formam redactum dicamus. Quamvis item a Joanne Diacono lib. 1, cap. 6, monasterium a beato Gregorio constructum sub nomine sancti Andreæ, et cap. 38 sub nomine venerabilis levitæ Gregorii nuncupetur, utrumque tamen esse potest, etiamsi unum tantum fuisset monasterium: nam sancti Andreæ dici valet, quatenus in honorem ejus ædificatum; Gregorianum autem quatenus a Gregorio constructum. Hinc Pelagius II, ut legitur lib. i cap. 32 Joannis Diaconi, et tom. I Decretal. Epist. uli. ad beatum Gregorium, tunc levitam, et Constantinopoli apocrisiarium scribens, monasterium, ab eodem Gregorio ædificatum, Gregorianum nominat. Idem scribitur a Joanne Diacono lib. IV cap. 88 et aliis in locis; idemque legitur lib. II

Dialogorum cap. 36, 1. Iv Dialog. cap. 21 et 26 et alibi. Sed nodus difficilior redditur ab ipso Diacono, qui, lib. iv cap. 97, eodem in loco de monasterio Gregoriano, necnon de monasterio sanctimonialium sancti Andreæ mentionem facit, quasi unum fuerit virorum, alterum feminarum: quod etiam, ut Diaconus expresse ait, Clivus Scauri appellabatur; fieri enim potest ut vetus monasterium modo Gregorianum, modo sancti Andreæ ob assignatam rationem nuncupatum, ætate Joannis Diaconi, non virorum sed sanctimonialium foret. Sunt interea qui ædiculam sancti Andreæ vocitatam, fuisse oratorium monasterii primitus ædificati: majorem vero Ecclesiam monasterio annexam, multo post tempore ab eodem Gregorio in suo videlicet pontificatu constructam esse 315 velint, opinantes illud fuisse oratorium, de quo Joannes Diaconus lib. 1, cap. 12, mentionem facit. Hæc de monasterio et ecclesia sancti Andreæ ac beati Gregorii mihi dicenda videbantur: quid autem sentiendum sit, judicent alii, rationibus ad utramque partem diligenter pensi!atis.

Quatuor interea circa descriptam, et incisam beati Gregorii Magni effigiem explicatu digna videntur; cur scilicet imago ipsa senilem ætatem non referat; cur barbata sit; cur item absque columbæ specie appareat, nam senior, abrasa, et columbæ specie prope ejus caput ex tantis, ab omnibus depingi solet; cur denique sine mitra, aut sine tiara, quam regnum vocant, effictus cernatur.

Gregorius Magnus, ut nodos propositos dissolvamus, dum levita, ut ait Joannes Diaconus lib. 1, cap 41, 43 et 44, in ejusdem beati Gregorii Vita, sive S. R. E. cardinalis diaconus adhuc foret, uno omnium consensu, invitus tamen, pontifex creatur, homo, ut conjectare licet, annorum 46, vel ad summum quinquagenarius: propterea quod anno ipsius beati Gregorii pontificatus IV nutrix ejus vivebat, ut ex ejusdem beati Gregorii libri 1 Epistolarum ultima videre licet: sanctus namque Gregorius ad Rusticianam patriciam scribens ait: Domnam vero illam, nutricem meam, quam per litteras commendatis, omnino diligo, et gravari in nullo volo. Hæc beatus Gregorius circa annum sui pontificatus quartum. Adde etiam quod beatus Gregorius nunquam de senectæ ætate, quæ morbus ipse vocitari solet, conquestus est, quippe qui præcipitata aut ingravescente ætate non erat; sed tantum podagræ ac stomachi molestiis se laborasse multis in locis narravit: immo lib. VII Registri indict. 2, epist. 1, circa annum suæ Ordinationis, se potius juniorem quam senem ostendit, si verba ejus diligenter examinentur. Dicta namque in epistola, dum Januarium, episcopum Caralitanum, hominem senem, reprehendere studet, reprehensionem ab illa beati Pauli apostoli sententia I Timothei cap. v exorditur, dicens: Seniorem ne increpaveris; eamque in ejusdem epistolæ initio interpretatur, ne ipse apostolicæ sententiæ refragari videatur, seniorem se reprehendens. Is interea in lib. Diagolorum III, cap. 2 sua tempestate (hoc est infantili, vel ad summum puerili, ut conjicio, ætate) Totilam, Gothorum regem, vini ab Urbe milliario cum exercitu resedisse testatur. Totila vero, occupata omni fere Italiæ parte, Romam per annum integrum obsessam expugnavit anno Domini 346, anno 9 Vigilii papæ, et

imperii Justiniani 19, vel, ut alii volunt, aliquot post A annis. Beatus autem Gregorius circa annum Domini 591 Romanus pontifex renuntiatus, anno Domini 604 vel 605 obiit. Hinc eumdem sanctum, ut conjectura mea fert, atque ex ejusdem lib. Dialogorum m, cap. 4, 5 et 11, colligitur, quinquagenaria ad summum ætate, ad pontificatum fuisse assumptum affirmandum videtur. Ille enim sub initium Totilæ regni duobus videlicet annis plus minusve ante Urbis obsidionem natus indicatur, ut ex locis nuper citatis ac diligenter perspectis videre licet. Ad hanc de B. Gregorii Magni ætate sententiam Cæsar Baronius S. R. E. cardinalis videtur accedere, sicut ex iis quæ tom. VII Annalium non minus accurate, quam erudite scribit, colligi potest.

Idem barbatus a nobis expressus est, non solum juxta picturam, quæ in ædicula S. Andreæ et in oratorio Aula Leoninæ prope Scalam sanctam annexo exstat, sed juxta etiam luculentissimum testimonium Joannis Diaconi, qui floruit circiter 265 annis post B obitum beati Gregorii, suaque tempestale dictas imagines hominum prospectui fuisse, scriptum reliquit.

Absque interea columbe specie a Joanne Diacono imago beati Gregorii describitur, quippe quæ jussu ejusdem depicta fuit, eo scilicet tempore, quo (ut sic dixerim) apparitio columbæ illa ad ipsius caput a Petro Diacono ejus familiarissimo nondum fuerat promulgata hic enim nonnisi post beati Gregorii obitum dictam columbæ apparitionem super caput Gregorii scribentis se vidisse testatus est, ut Joannes Diaconus lib. iv, cap. 69 et 70, refert. Adde etiam quod Spiritus sanctus in specie columbæ super beati Gregorii capul, 316 nonnisi dum sanctus Doctor in actu scribentis repræsentatur, teste Joanne Diacono, depingi solet in quo videlicet actu ipsam columbam ad beati Gregorii caput frequentissime se vidisse Petrus Diaconus medio solemni juramento affirmavit, divinoque miraculo approbavit et confirmavit, ut scribit Joannes Diaconus, lib. iv, cap. 69 de Vita beati c Gregorii papæ.

Hoc loco beatum Gregorium nudo capite effingendum curavi, quia non solum in ædicula sancti Andreæ ita pictum, verum etiam a Joanne Diacono scriptore accuratissimo, ita descriptum inveni, etiamsi jam inde a Silvestro papa hujus nominis primo, infulam vel mitram episcopalem; necnon tiaram, quam cydarim et diadema, vel coronam et regnum vocant, fuisse constet. Ha namque, mitra scilicet, per quam spiritualis auctoritas; ac tiara, sive corona, per quam temporalis potestas, significantur, teste Innocentio III, serm. 3 de consecratione pontificis Maximi, beato Silvestro datæ sunt, ut in prima parte Decreti, distinct. 96, cap. 14, et apud Theod. Balsam. in Nomocan. Photii, tit. 8, cap. 1, videre licet. Hinc Platina in beati Silvestri Vita de hujus generis concessione ac donatione luculentissimam facit mentionem. De mitra vero qua usus est beatus Silvester, in Eugenii IV Vita idem Platina loquitur hunc in modum Eugenius sancti Silvestri mitram Romam Avenione delatam, ipsemet e Vaticano ad Lateranum detulit. Hæc Platina. Nunc autem medietas ejusdem, aut alterius mitræ beati Silvestri ad sanctum Martinum in Montibus inter reliquias custoditur. De sua ipsius mitra ipsemet Gregorius Nazianzenus in Apologetico 3 sermonem habet. De mitra vero sancti Ambrosii Ennodius in suo Epigrammate, more poetico, sub sertorum nomine verba facit. Medietas vero mitræ beati Silvestri holoserica non villosa, viridis coloris est, in qua beatæ Mariæ semper Virginis imago Filium in gremio gestantis, acu (rudi tamen arte) picta cernitur, puerulis alatis ac stellulis circumspecta. Usum itaque mitræ antiquissimum ante beati Gregorii Magni pontificatum fuisse ambigendum non est.

Quamvis autem diadematis vel coronæ sive tiaræ pontificalis originem Sigebertus ad annos Domini 550, et Aimoinus sive Annonius monachus in Historia Francorum, lib. 1, cap. 24, Clodoveo acceptam referant, dicentes Anastasium imperatorem Clodoveo,

D

regi Francorum, coronam auream cum gemmis dono misisse, eamque deinde a Clodoveo ipsi sancto Petro ultro oblatam velint, legi tamen apud Anastasium Bibliothecarium, et Platinam, compluresque alios, qui Annales Romanorum pontificum scriptis mandarunt, multos ex antiquioribus pontificibus ante Clodoveum fuisse coronatos, papalique insignitos corona sive tiara, quam regnum vulgo appellant. Illud autem scitu dignum videtur, quod tiara tribus coronis, regiam scilicet, imperatoriam, et sacerdotalem, plenariam videlicet et universalem totius orbis poteslatem repræsentantibus, decorata, nonnisi jam inde a Bonifacio VIII, ex nobilissima Cajetana familia, usum recepit ante enim tiaram una tantum corona idem implicite comprehendente eo usque ornatam fuisse inveni, ut videre est in antiquissimis musivis, et in omnium Romanorum pontificum iconibus, quæ æneis typis incisa cernuntur. Ante igitur beati Gregorit Magni pontificatum, mitræ ac tiara usus exstabat, originem, ut ethnicorum pileos ac mitras posthabeam, a Testamento Veteri trahens. Nam in lib. Exodi xx, XXIX et XXXIX, Levit. vIII et XVI, Ezech. xxi, Zachariæ III, et in aliis Scripturæ sacræ locis de mitra sacerdotali, necnon de cydari ac tiara pontificali expressam mentionem factam invenimus. Beatum tamen Gregorium hoc loco nudo capite ad vivum exprimendum curavi non quod ejus tempore, et aute ipsius pontificatum, mitræ ac tiara usus non esset; sed ob rationes initio assignatas id faciendum visum fuit. Hæc de imaginibus a Joanne Diacono descriptis : nunc reliquum est ut nonnullas voces su bobscuras ac res intellectu subdifficiles in ipsarum imaginum descriptionibus comprehensas explicemus.

(a) Beatus Gregorius Magnus, pontifex creatus, in parva quadam abside, quam fornicis curvaturam appellamus, intra rotam gypseam, arte scilicet plastica constructam pictus fuit.

(b) Subocularia plena, hoc est partem illam, quæ subest oculis, plenam, sive turgidulam, subdividuaque labia, aliquantillum videlicet (ut ita dicam) ab invicem separata, beatus Gregorius habuisse a Joanne

Diacono scribitur.

317 (c) Deinde colorem aquilinum et lividum, sed in senectute colorem cardiacum eidem fuisse Joannes Diaconus ait. Colorem aquilinum apud eos qui de coloribus loquuntur non inveni, nisi ille sit, qui ab Antonio Thylesio aquilus nuncupatur, dicente: Aquilum veteres hunc fuscum a colore aquæ vocarunt, qui inter nigrum est et album. Id quod Plato etiam docet. Hæc Thylesius cap. 3 de coloribus. Cum autem in declaratione coloris aquili fiat mentio de fusco, qui inter nigrum est et album, aquilinum, sive aquilum ab aquæ colore dictum, eumdem fere cum livido esse puto fuscus enim color a livido, qui est color subniger, et plumbeus, parum aut nihil fere distare vi. detur, vel ad lividum proxime accedit, cum a Joanne Diacono aquilinus color cum livido conjungatur, ex quibus color fuscus componitur : qui, Thylesio teste, non est insuavis, atque in homine persæpe laudatur. Festus Pompeius de colore aquilo hunc ait in modum Aquilus color est fuscus, el subniger, a quo aquila dicta esse videtur, quamvis eam ab acute videndo dictam velint. Aquilus autem color ab aqua est nominatus: nam cum antiqui duos omnino naturales colores nossent, nigrum scilicet et album, interveniret autem is quoque, qui ita neutri similis est, ut tamen ab utroque proprietatem trahat, potissimum ab aqua, cujus incertus est color, eum denominaverunt, Hæc Festus, cui Junianus Sipontinus in commentariis, Huguitio, Papias, et alii assentiuntur. Si autem color aquilinus ab aquila dicatur, fulvus color intelligi potest. Aquila enim fulvi coloris est. Hinc Ovidius lib. v Fastorum, aquilam, avem fulvam appellat; et Claudianus fulvum Jovis armigerum nuncupat. Per colorem igitur aquilinum et lividum, vel colorem fuscum, vel fulvum intelligi posse opinor. At quia fulvum colorem multa jactant, et ut ait Thylesius cap. 11, aurichalcum inprimis, deinde aurum, stellæ, arena, leo, et

aquile genus quoddam ab Aristotele maxime cele- A 63, et cx aliis. Adde etiam, quod extremitati duarum bratum, fulvum homini minus convenire video. Quare per aquilinum colorem nonnisi fuscum intelligi debere puto fulvus enim ex rufo et viridi videtur esse mixtus. Jaspidem tamen, quam viridis tantum coloris esse constat, fulvam vocant; atque item oliva fulva nuncupari solet. Hoc interea loco subticendum non videtur, quod in omnibus codicibus mss. Vaticanis legitur, colore aquilino et vivido, non, livido. Quæ sane lectio melior videtur. Color enim vividus, hoc est multo vigore præditus, colori aquilo et fusco maxime congruit fusca namque facie homines vivaciores quam candidi esse solent.

Colorem autem cardiacum a morbo cardiaco dictum puto cardiacus enim morbus a xxpòla voce Græca, id est corde, nuncupatus, est passio sive palpitatio cordis, seu oris ventriculi affectus: cor enim pro ventriculi ore sumebant interdum antiqui. Hujus autem generis morbus Cornelio Celso teste, lib. n, cap. 19, nil aliud proprie est quam nimia corporis imbecillitas, quod stomacho languente immodico sudore digeritur. Hoc stomachi forsan morbo se laborasse Gregorius Magnus noa semel dixit, homilia scilicet 21 et 22 in Evangelia, atque aliis in locis ; et ex hoc morbo colorem cardiacum, hoc est pallorem croceatum, seu gilvo pauxillulum tinctum; ab eo deinde contractum fuisse, credendum est: quia ex hac stomachi affectione sive imbecillitate, addita podagra, quæ ipsum beatum Gregorium mirandum in modum infestabat, hujus generis colorem nasci posse, medici volunt. Qua ex re beatum Gregorium Magnum in sui pontificatus initio præscriptum in modum, hoc est, colore aquilino et livido, sive vivido, pictum fuisse argumentor, el pro comperto habeo.

(d) Quæ de pallio a Joanne Diacono dicuntur, haud facilia intellectu videntur, nisi quid sit pallium, quamnam formam habent, et quonam modo corpori sit adaptandum, explicemus. Auctor libri Cæremoniarum lib. 1, tit. 10, cap. 5, ex Maximo episcopo, humil. de veste sacerdotali, exque Eusebio Cæsariensi serm. de Epiphania, docet in lege gratiæ antiquum esse illud nostrum ephod, id est pallium candida lana contextum, a Lino, post Petrum 11 Romano pontifice institutum, et in singulare potestatis privilegium summo pontifici, patriarchis et archiepiscopis datum, habens circulum humeros constringentem, duasque lineas ab utraque parte, ante scilicet, ac retro pendentes, immo Rupertus Tuitiensis lib. 1, cap. 27, de divinis officiis, ait, Maternum a sancto Petro missum Treverensi Ecclesiæ, hæreditatem pallii suis successoribus reliquisse. Pallium in sinistra duplex est, 318 ad tolerandas præsentis vitæ molestias, quæ per sinistram significantur: simplex vero in dextra est, ut deferens pallium, ad vitæ futuræ quietem obtinendam, quæ per dextram repræsentatur, loto affectu adspiret. Pallium item quatuor purpureas cruces habere solebat, quæ sunt quatuor virtutes politicæ, quæ nisi crucis Christi sanguine purpurentur, frustra sibi virtutis nomen usurpant. Harum prima est justitia, quæ in anteriori parte esse debet; secunda est prudentia, quæ debet esse posteriori parte; tertia est fortitudo, quæ sinistra convenit; quarta est temperantia, quæ dextræ congruit nunc autem cruces in pallio affixe non sine mysterio nigræ sunt. Pallio denique tres infiguntur acus, sive aciculæ, in quarum prima significatur compassio proximi, in secunda officii administratio, in tertia judicii districtio. Prima pungit animam per dolorem, secunda pungit animam per laborem, tertia pungit animam per terrorem. Trium acuum sive acicularum, una figitur in anteriori parte, altera in posteriore, tertia In humero sinistro: in dextro enim acus non figitur, quia in æterna quiete, quæ per dextram repræsentari solet, nullus est afflictionis aculeus. Circulus pallii, per quem humeri, dexter scilicet ac sinister, constringuntur, significat pœnæ formidinem ab illicitis cohibentem, et amorem justitia a superfluis temperantem. Hæc ex Innocentio III, libro primo Myst. Missæ, cap.

B

linearum ante ac retro pendentium duæ lamina plumbeæ serico nigro coopertæ juxta earumdem linearum latitudinem annexæ sunt. Hujus generis est pallium, quo nunc Latina utitur Ecclesia. Verba vero Joannis Diaconi de beati Gregorii Magni pallio loquentis, huic formæ adaptari non queunt; sed solum formæ, qua episcopi Græci utuntur. Hi enim pro pallio fasciam quamdam seu zonam, latiorem sane ac longiorem quam stolam, sed instar stole collo imponunt dextra tamen ejus pars multo est longior, el ad terram usque defluit, cujus pars major per sini. strum humerum post tergum rejicitur, ita vero ut crux una a tergo maneat, altera ad dextram, tertia ad sinistram appareat, quaria vero ad eam pallii partem, quæ ab humero sinistro pendet. Hujus generis pallium tempore beati Gregorii fuisse quis dicat oportet, si Joannis Diaconi verba recte examinentur. Ergo itaque tametsi in ædicula sancti Andreæ pallium beati Gregorii more Latino factum reperi, hoc est circularem zonam satis latam et integram, humeros constringentem, duasque lineas habentem sive fasciolas, ex eadem tamen latitudine, una scilicet a posteriori, altera vero ab anteriori deorsum vergentes ; illud tamen more Græco a Joanne Diacono conscriptum incidendum hoc loco curavi. Hunc item in modum non solum in imaginibus summorum pontificum typo æneo incisis a Lino papa ad Miltiadem usque, sed in vetustis quoque ecclesiarum musivis, præsertim vero ad sanctum Petrum, in eorumdem summorum pontificum imaginibus, quas Formosus papa circa annum Domini 896 pingendas Romæ curavit, in hanc eamdem formam pallium pictum fuisse inveni. Idem videre est ad sanctum Paulum, et multis aliis in locis, in quibus etiam Honorium primum, qui obiit anno Domini 635 Joannem IV, Theodorum primum, Domnionem primum, compluresque alios ante Gregorium Magnum, et post ejus tempora, hac pallii forma, qua nunc Græci utentur, decoratos reperi. Hæc itaque pallii forma tempore beati Gregorii in usu habebatur, deinde multis post sagulis in desuetudinem deducta est, nova ad majorem commoditatem inventa, et in usum recepta. Id quod de casula, quam etiam planetam vocant, factum esse constat; antiquitus enim, ut in planeta beati Gregorii, et in vetustis Ecclesiarum picturis videre est, casula sive planeta nullam, ut ita dicam, aperturam pro brachiis emittendis habebat, sed tota integra circulatim et undequaque ad pedes usque demissa totum ccrpus ita tegebat et circumibat, ut brachia emitti non possent, nisi limbus vel fasciola extremitatem casulæ ambiens super scapulas projiceretur errabunda. Hinc casula, quasi parva casa (Rabano auctore, lib. 1 Instit. Cleric.) totum hominem legens; et planeta, quasi erratica, vocabatur, et ad hanc usque diem ita Vocitatur. Etate vero nostra, et superioribus aliquot sæculis, ut ait Lindanus, lib. iv, cap. 56, ab utraque parte, dextra scilicet ac sinistra accisa et aperta est, Dante ac re ro decurtata, et paulo infra crurum medium producta.

C

(e) Viventis indicium est tabula illa, quam beatus Gregorius 319 ad occiput, id est ad posteriorem capitis partem habere cernitur: antiquitus enim cum quis vivens pingebatur, tabula quadrata ejus capiti subjiciebatur, ut in vetustis aliquot ecclesiarum musivis videre licet. Id quod fieri solebat, boc sane argumento aut symbolo, quod homo in hac mortali vita constitutus, per tabulam quadratam quatuor virtutibus cardinalibus (ut ait Durandus, lib. 1, cap. 5, num. 20, necnon Stephanus Durantus, lib. 1, cap. 3, num. 5) vigere intelligatur vel quod status vitæ præsentis imperfectus esse demonstretur, angulos scilicet multos, hoc est multa impedimenta et obstacula secum deferens. Sancti vero æternam gloriam consecuti, ut eorum vita undequaque perfecta nullum penitus impedimentum habens indicaretur, circulo seu corona quam diadema solent appellare, sive radiis solaribus insigniti, jam inde ab initio nascentis

Ecclesiæ pingi et sculpi consueverunt: nam per ligu- A habentibus annexa, in quibus a diacono egenis neram sphæricam, quæ omnium figurarum perfectissima est, perfectissima eorum vita quodammodo adumbratur. Non desunt autem qui velint solarem coronam super capita sanctorum, et apostolorum præsertim, pingi et sculpi solitam, ex eo quod Abdia Babylonico teste lib. v Ilist. apostolicæ, lux tanta super Joannem apostolum moribundum per unam fere horam apparuit, ut nullus eam sufferret aspectus. Utcumque vero sit, coronam tamen sanctis in cœlo gloriam consecutis, aliis autem in hac mortali adhuc vita commorantibus, tabulam quadratam a pictoribus et sculptoribus effingi solitam, hoc saltem loco expli

casse sal est.

(f) Cognitæ districtionis cautela. Districtio, vel destrictio, vox est ab ecclesiasticis scriptoribus frequenter usurpata; et, sicut ex Placido Grammatico, apud Fulvium Ursinum, virum eruditissimum, ac de bonis litteris optime meritum, asservato, in Glossis colligitur, severitatem significat. Placidus enim ait: B Est autem destrictus attentus, vel severus, ac non solutus et lenis. In hunc sensum ab Innocentio III districtio judicii libro primo Myst. Missæ, c. 63, et a Gregorio ultio et emendatio districta nuncupatur; hoc autem loco districtionem pro arcta vita sumi debere puto. Hinc, ut ait Joannes Diaconus, imaginem suam beatus Gregorius salubriter depingi voluit, ut Monachi per ipsam imaginem non pro inani gloria, sed in suam ipsorum salutem, cognitam beati Gregorii di strictionem, id est arctam vitam in memoriam revocarent, dictamque vitam imitarentur, dum loco ipsius imaginem frequentius intuerentur. Intueri autem hoc loco a Joanne Diacono passive sumitur.

(9) Nymphæum pro lavacro et fonte, necnon pro balneo apud Plinium. Julium Capitol., Josephum, et alios sumi solet, a Nympha dictum : quia ethnici luminis veritatis expertes, Nymphas aquarum deas esse putarunt. Adde etiam, quod veteres Græci Nympham dicebant, quam nos mutatione unius litteræ, Lympham, id est aquam, vocamus. Nymphæum itaque hoc loco vel pro lavacro, vel pro fonte sumi posse puto de quo fonte Joannes Diaconus, lib. iv, cap. 97, loquitur.

(h) Gordianus, beati Gregorii pater, regionarius a Joan. Diacono nuncupatur: quem quamvis virum ecclesiasticum nullibi fuisse invenerim, vestes tamen si spectentur, et verbi Joannis Diaconi accurate perpendantur, eum Ecclesiasticum virum omnino fuisse dicas oportet, Regionarii nomen, a regionibus dictum, notaris quibusdam, necnon defensoribus et diaconis, dari solebat. Notarii regionarii erant protonotarii, ad quos gesta præsertim martyrum scribere pertinebat. Defensores regionarii, ad varias provincias destinati, ut scribit Joannes Diaconus, lib. II de beati Gregorii Vita, cap. 53, circa pia præsertim opera versabantur, ut videlicet legata, ad pias causas relicta, in eleemosynam pauperibus distribuerentur, sicut ex lib. Iv epist. 24 et 25, lib. vi ep. 66 et lib. xi ep. 21 beati Gregorii colligitur. Horum item officium erat de episcoporum excessibus cognitionem ac notitiam suscipere, regularesque perverse agenles corrigere. His etiam defensoribus, ut Panvinius ex Pelagii epistola in capite de Primicerio Defensorum ait conveniebant causarum cognitiones, conventiones, actus, publica litigia, et quæcunque vel ecclesiastica instituta, vel supplicantium necessitas postulabat.

Diaconi regionarii, ut subdiaconos, quos in Registro beati Gregorii, lib. vIII epist. 5, lib. xt epist. 20 et 30, videre est, prætermittam, septem juxta septem regiones Urbis erant, ut legitur in Ordine Rom. Vel singuli duabus ex quatuordecim regionibus præerant; deinde quatuordecim juxta quatuordecim regiones 320 fuerunt instituti, et ita vocabantur, quod singularum Urbis regionum, teste Panvinio, diaconiis vel xenodochiis præessent. Hi namque viduarum inopia laborantium, et pupillorum ministri erant, in publicis pauperum domibus, oratoria et sacella sibi

C

D

cessaria subministrabantur. Ad hanc rem præstandam viri graves ac religiosi a beato Gregorio electi fuerunt privilegiis insigniti, ut legitur apud Joannem Diaconum, lib. 11, cap. 51, in ejusdem Vita. Ex collegio itaque defensorum, qui ex ordine quoque clericorum, Panvinio teste, sumebantur, vel ex diaconorum collegio, si hac in re conjectare liceat, Gordianum fuisse reor, ecclesiasticis indumentis, hoc est dalmatica et planeta, diligenter consideratis : diaconus enim non solum dalmaticam, quæ ei proprie convenit, gestare solet; sed, ut scribit Alcuinus, lib. de Divin. Offic. cap. de significationibus vestimentorum, casulam item, quam Amalarius Fortunatus lib. I de Ecclesiasticis Officiis, cap. 19, generaliter ad omnes clericos pertinere ait: ad finem autem præfationis in ipsum de officiis opus ostendit, quando diaconus casula sit induendus, quando vero exuendus. (i) Huc accedit quod a Joanne Diacono Gordianus caligas in pedibus gestare dicitur: per caligas autem nonnisi sandalia intelligenda sunt: non enim vero adsimile est, ut per caligas, tibiarum tegumentum intelligi queat, quia hujus generis tegumentum in pictura nec fieri, nec videri potest ob vestem ad penes usque demissam. Caligæ itaque pro sandaliis a Joanne Diacono sumuntur. Huic sane rei favet vulgata Bibliorum editio, quæ pro sandaliis caligas vertit, ut videre est locum illum Actuum xii in quo beatus Petrus sandalia sibi subligare ab angelo jussus est hisce verbis: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Pro quot Graeca editio habet, περίζωσαι καὶ ὑπόδησαι τὰ cavòáltá cov, hoc est, Præcingere, et subliga sandalia tua. Latini tamen recentiores pro sandaliis non caligas, sed soleas vertunt: quia calize pro tibiarum etiam operimentis sumi solent. Beatus autem Hieronymus explicans xx Isaia caput, calceamenta, sandalia et caligas pro eodem videtur accipere per hæc verba: Depositis (inquit) calceamentis, quæ a Septuaginta, sandalia, id est caligæ vocantur, etc. Caliga item pro calceis a beato Gregorio Magno, lib. 1, cap. 4 et lib. II, cap. 20 Dialogorum sumuntur; immo secundo loco citato de caligarum corrigiis, quæ calceis, non tibialibus conveniunt, mentionem facit. Adde etiam quod illud Actuum, Calcea te caligas tuas, nonnisi ad pedes et ad calceos referri potest, quia calceare nil aliud quam calceos induere, significat. Hinc apud Suetonium in Vespasiano, equi vel muli calceari dicuntur, cum pedes eorum adversus saxorum injuriam ferramentis, seu soleis ferreis muniuntur. Per caligas igitur, quas etiam Isidorus, lib. xix Etymologiarum cap. 34, inter calceamentorum genera videtur numerare, et a caligis caligarium dictum putat, sandalia intelliguntur. Nam Isidorus caligarium non a callo pedum, sed a voce Græca, calo, id est ligno, quod Græci tò xãλov dicunt, nuncupatum opinatur: unde calopodium, calceamentum ligneum vel soccus. Per caligas itaque rectius sandalia, quam tibiarum operimenta intelligenda sunt. Quod autem diaconi sandaliis interdum uti consueverint, Albinus, sive Alcuinus in lib. de Divinis Officiis, cap. de significationibus vestimentorum, et Amalarius Fortunatus lib. II de Eccl. officiis cap. 25, et alii aperte fatentur; immo etiam a presbyteris et subdiaconis sandalia gestata olim fuisse narrant, sed sine ligamine, ad differentiam episcoporum et diaconorum, qui in sandaliis ligamen habebant. Quamvis autem sandaliorum gestatio tempore beati Gregorii Magni diaconis vetita fuisse videatur, lib. vi Registri epist. 28 et can. Pervenit, dist. 93, idem tamen Gregorius eadem in epistola, sandaliorum usum diaconis Ecclesiæ Messanensis a prædecessoribus suis concessum olim fuisse testatur. Sandalia vero inibi compagi appellantur ab aliis vero compagia vocitari solent. Hodie vero nonnisi summus pontifex, episcopi et presbyteri cardinales sandaliis uti solent, quæ veterum sandaliis dissimilia sunt: ea enim subter pedem, integram soleam habebant, supra vero corium fenestratum seu perforatum, hcc sane symbolo quod pedes episcoporum et diaco

« PoprzedniaDalej »