Obrazy na stronie
PDF
ePub

presbyteris, diaconis, ac clero, ut tibi visum fuerit, discrete dividere: ita sane ut unicuique sicut meritum laboris exegerit, libera tibi sit, juxta quod prævideris, largiendi licentia; quatenus et hi qui merentur, etiam temporali se sentiant hoc commodo consolari, el alii, adjuvante Domino, eorum ad melius contendant imitatione proficere (Lib. 1x, ep. 64).

dabiliter agitis quod sedem apostolicam diligendo, ad ▲ debeas segregare, atque eam secundum Dei timorem officii vestri originem prudenti recordatione recurritis (Lib. vii, ep. 33). Ilinc ad fovendam mutuam charitatem teneri utriusque Ecclesiæ antistites probat; excurritque hac occasione in laudes charitatis, his verbis plane aureis: Magna autem charitatis virtus est, dilecte frater, quæ sinceritatis suæ vinculo alterna mutuo affectu corda constringil, et ea a gratiæ non sinil compage dissolvi; disjuncta conjungit, unita custodit, et ignotos sibi imagine reddit cognitos per amorem. Quisquis igitur in hujus cardine mentem figit, eum de supernæ patriæ habitaculo cujuslibet adversitatis impulsio non evellit: quoniam quocumque sé verterit, a mandatorum limine non excedit (Ibid.). Ita sapientissimus ille pietatis Christianæ magister omnibus epistolis suis exquisitas (a) inspergebat sen- B tentias de charitate, de mundi contemptu, de adversis patienter ferendis, de studio sacrarum litterarum, et de cæteris virtutibus ad cœlestem vitam pertinentibus; eoque veluti sale quidquid scriberet condire curabat.

11. Episcopos, aliosque sacris ministeriis addictos a turpi lucro et avaritia verbo et exemplo avertere potissimum satagebat sanctissimus Pontifex. Hinc moleste tulit Donum, episcopum Messanensem, pro sepultura tantum pretium accepisse, ut ejus qui sepulturæ jus comparaverat, hæredes ad inopiam redacti viderentur. Suadet igitur episcopo ut quæ accepit restituat, maxime cum ea esse juris alieni Palumbi, episcopi Consentini, testimonio probaretur (Lib. VIII, ep. 3). Etsi vero non prohibeat aliquid pro sepultura accipere, fateaturque antiqua ex consuetu

dine id factum; ait tamen in sua Ecclesia vetitum a se fuisse, nec cuiquam assensum se præbiturum, ut loca humandi corporis pretio possint adipisci. Nos, inquit, qui episcopi dicimur, de humandis fidelium corporibus pensa facere quid debemus ? Postea scribens ad Januarium, indulsit tantum ut pro luminaribus acciperetur quod quisque offerre vellet. Peti vero, inquit, aut aliquid exigi omnino prohibemus; quod valde irreligiosum est, ne aut venalis fortasse, quod absit, dicatur Ecclesia, aut vos de humanis videamini mortibus gratulari, si ex eorum cadaveribus studeatis quærere quolibet modo compendium (Lib. x1, ep. 3).

C

13. Qui, justis Catanensium clericorum querelis pulsatus, hanc sententiam tulit contra episcopum, eorumdem superbiam et inanem gloriolam repressit paulo post, ob usurpatos (b) campagos, quod est genus calceamenti ad usum prælatorum solemniter missam celebrantium. Iis uti cum solis in tota Sicilia diaconis Messanensis Ecclesiæ a Romanis pontificibus concessum olim fuisset, Catanenses tamen diaconi calceati campagis procedere præsumpserant. Quem temerarium ausum exosus papa scripsit ad Joannem Syracusanum ut ea de re inquireret, ac utrum a se vel alicujus auctoritate id præsumpsissent exploraret; posteaque decerneret ipse quid facto esset opus. Nam si negligenter, inquit, ea quæ male usurpantur omittimus, excessus viam aliis aperimus (Lib. vIII, ep. 27). 14. Quemadmodum superbe insolenterque agentes coercebat, ita etiam utiliter pro Ecclesia militantibus debita honoris præmia rependere satagebat. Idque defensores hoc anno sunt experti; nam septem ex ipsorum collegio regionarios constituit, ob strenue navatam in causis Ecclesiæ et pontificum obsequiis operam (Lib. vii, ep. 14). Olim ex solis diaconis assumebantur regionarii; postea, quorumdam pontificum concessione, ex schola notariorum et subdiaconorum

nonnulli constituti sunt; tandem ad defensores hic honor pervenit S. Gregorii beneficio.

15. Etsi hoc præsertim anno S. Gregorius quantum sibi curæ essent res monastica (c) plurimis epistolis palam fecerit, pauca tamen ex his delibabimus. Insigne præ cæteris est privilegium concessum monasterio sanctorum Joannis et Stephani in urbe Classitana constituto, de quo scripsit ad Marinianum, Ravennatem episcopum (Lib. VIII, ep. 15). Quid hoc privilegio cautum esset in gratiam monachorum, inde repetendum.

Ex epistolis 31 et 34 liquet Castelliense monasterium olim a magno Cassiodoro fundatum; non solum tunc perseverasse, sed etiam floruisse, aliaque mo

12. Leo Catanensis episcopus ferebatur quartam redituum ecclesiasticorum partem non ex integro, sed cum aliqua diminutione suis clericis dividere, D nasteria sibi unita obtinuisse. Nam priori epistola

quod cupiditatis argumentum erat. Inde acolythorum et aliorum de clero querelæ ad papam pervenerunt. Ex tribus aliis bonorum Ecclesiæ portionibus una cedebat episcopo et familiæ ejus, propter hospitalitatem et susceptionem, alia pauperibus, alia denique reparandis ecclesiis servabatur (Lib. vii, ep. 7). Ut autem omnis querelarum calumniarumque in episcopum tolleretur occasio, hæc decrevit sapientissimus et æquissimus judex: Volumus ut quidquid 281 Ecclesiæ tuæ ex reditu vel quolibet alio titulo fortassis accesserit, quartam exinde portionem sine diminutione aliqua

(a) Vide ep. 17 ac 35 lib. ejusdem viii. (b) Vide notas ad laudatam ep.

Secundinus, Tauromenitanus episcopus, in Sicilia, monetur ne patiatur monasterium suæ diœcesis ad Castellienses monachos pertinens, in laicæ personæ potestatem venire. Alia epistola S. Gregorius increpare videtur Joannem, episcopum Scillitanum, in cujus civitate positum erat illud Castelliense cœnobium, quod ipsi concessa privilegia longo usu firmata tentaret labefactare. Hac ex epistola constat ipsum Scillacium Castrum in solo juris monasterii fuisse fundatum, cujus incolæ Castelliensibus persolvere censum tenebantur.

(c) Vide epp. 4, 8, 9, 11, 15, 31, 34.

[ocr errors]

LIBER QUARTUS ET ULTIMUS

Quidquid superest historiæ vitæque S. Gregorii exhibens,

282 CAPUT PRIMUM.

-

ARGUMENTUM. - 1. Pax fit Romanos inter et Langobardos,
annitente S. Gregorio. 2. Prædicit eam non fere
diuturnam. 3. Bellum redintegratur ab exarcho.
4. Schismatici ad Ecclesiam redeunt. Quid pro ipsis in
unitate Ecclesiæ confirmandis præstiterit S. Gregorius.
-5. Schismaticorum episcoporum depravati mores. -6.
S. Gregorii charitas erga schismaticos. 7. De Secun-
dino, monacho celeberrimo. Scribit contra tria capitula,
etsi minime schismaticus. - 8. Secundini humilis con-
fessio. Eum consolatur S. Gregorius. - 9 S. Doctoris
sententia de usu et cultu sacrarum imaginum expendi-
tur. Ab Ecclesiæ doctrina nunc recepta non exorbitat.
10. Objectionibus occurritur. S. Gregorius in epistolis
ad Serenum prohibet solum ne imaginibus latriæ cultus
tribuatur. 11. Laudat imaginum usum, tanquam anti-
quitus receptum. Sed non adoratiouem proprie dictam.
- 12. Ejusdem veneratio erga sanctorum reliquias. (An.
598 et 599.)

A ducibus per diversa loca, el maxime in Romanis parti-
bus constitutis præcipiat pacem sicut promissum erat
custodire. Metuebat enim ne redintegrandi belli occa-
sionem quærerent. Neque vanus fuit timor; Ariulfus
enim, dux Beneventanus, pacem servaturum se
jurare noluit, nisi adhibitis certis conditionibus in
quibus latenter ac subdole opportunitatem quærebat
Romanos incautos ob fidem datam opprimendi.
Suspicionem augebat, quod Warnil frida, ex cujus
arbitrio et consilio Ariulfus cuncta faciebat, omnino
jurare despexisset. (Cf. Paul. Diac. l. iv, Hist. c. 13.)
2. Alia ex parte Agilulfus et Langobardi urgebant
Gregorium ut pacto subscriberet, quod negabat, quia
medius et sequester erat regem inter ac exarchum.
Itaque cum res in ancipiti essent, bellumque sub
specie pacis periculosius imminere videretur: ne
B
ignis doloso cineri suppositus erumperet, Romanis
nihil tale cogitantibus, suasit Gregorius ut in ipsa
pace, belli agitarentur consilia; scripsitque præser-
tim ad Januarium Caralitanum primo de conciliandis
inter se hostium metu civium animis, quia, inquit,
hoc maxime tempore, quando de hoste formido est, di-
visum populum habere non debetis. Deinde vero de
Caralitana urbe aliisque insulæ locis muniendis. Unde
necesse est, inquit, ut fraternitas vestra, dum licet,
civitatem suam vel alia loca fortius muniri provideat,
atque immineat ut abundanter in eis condita procu-
rentur: quatenus, dum hostis illuc Deo sibi irato ac-
cesserit, non inveniat quod lædat, 283 sed confusus
abscedat. Sed et nos pro vobis quantum possumus co-
gitamus, et iis quorum interest, ut se ad obsistendum
C
Deo auctore præparare debeant, imminemus : quia,
sicut vos nostras tribulationes vestras attenditis, ita
quoque nos vestras afflictiones nostras similiter reputa-
mus (Lib. 1x, ep. 6).

1. Jam a longo tempore S.Gregorius de pace Romanos inter et Langobardos facienda confirmandaque cogitabat; quam ut impetraret egit tum apud imperatorem, tum apud Agilulfum regem ejusque uxorem Theodelindam, missis non solum epistolis, sed etiam legatis. Tam utili necessarioque reipublicæ consilio semper obstiterat Romanus exarchus; quamvis viribus impar, aliundeque belli et rei militaris non satis peritus esset, ut a Langobardis Italiam liberaret. Nuper Hunnorum rex ab Agilulfo, Mediolani sedente, pacem impetrarat. Rebus itaque compositis cum bellicosissima gente, Langobardi ferocius imminebant urbibus adhuc intactis. Non ita pridem Crotonam in extrema parte Italiæ expugnarant, abductis in captivitatem civibus. Nuperrime Sardiniam populabundi invaserant, quod futurum prænuntiarat Gregorius; monueratque tum Gennadium, Africæ præfectum (Lib. vii, ep. 3), tum Januarium, Caralitanum episcopum (Lib. ix, ep. 4 et 43), ut insulæ defensioni prospicerent. Quis tunc ausus fuisset pacem sibi polliceri? At Deus in cujus manu sunt corda regum, Agilulfum ad arma deponenda et accipiendas pacis conditiones a papa oblatas flexit. Usus ille fuerat Probi, (a) abbatis ministerio, quem jam ante multum temporis ad regem reginamque miserat, ut de pace ageret, irrito tamen semper conatu quandiu vixit Romanus exarchus, hostis pacis infensissimus. Eo itaque mortuo cum Callinicus pro reipublicæ bono melius affectus summa rerum potitus esset in Italia, spes denuo pacis resarciendæ affulsit. Tandemque facta est annitente præsertim Theodoro, Ravennæ curatore, quem adjutorem expertus est in omnibus Probus pro pace concilianda legatus (Ibid., ep. 98). D Pacta conditionesque pacis Agilulfus rex optima fide sacramento confirmavit, qua de re Gregorius tum ipsi gratias egit, tum Theodelindæ reginæ, quam studiosius pro concordia laborasse, a Probo abbate acceperat. In epistola ad Agilulfum eum rogat ut suis

3. Metus de brevi futuro bello non fefellit papam ; nam paulo post recruduit, et ferocius desæviit. Nuper Agilulfus pacem perpetuam cum Theoderico, Francorum rege, fœdusque constituerat. Tres duces, in his Veronensem et Pergamensem, cui jam bis pepercerat, cum rebellassent, oppressos jusserat morte affici, ut hac severitate cæteros in officio contineret. De pace paulo antea cum Hunnorum rege facta supra diximus. Hæc perpendens Callinicus, ob reportatas de Sclavis victorias forte ferox, metuensque ne, liber ab omnibus bellis, Agilulfus conjunctis viribus in Romanos ex improviso irrueret, ipsum occupare constituit. Collecto itaque exercitu, tractisque ad imperii partes nonnullis Langobardorum ducibus, Parmam urbem munitissimam obsidione cinxit ac expugnavit. Captos in hac expugnatione Godiscalcum ducem et ejus uxorem, regis filiam, Ravennam duxit exarchus. At

(a) Quis fuerit ille Probus abbas quærit Mabill. Annal. Benedict. lib. ix, num. 26, pag. 252.

illatam sibi injuriam ulcisci cupiens Agilulfus vicem- A ad schismaticum episcopum, qui de reditu ad Ecclesiæ

que rependere, cum tentare velle Cremonam, Mantuam, Montem Silicis in agro Patavino simulasset, ipsum adorsus est Patavium, quo potitus urbem solo æquavit; præsidium tamen Ravennam se recepit, populi autem pars maxima ad loca Venetorum palustria confugerunt. Ne obsessis opem ferre posset exarchus, rex imperavit Ariulfo et Langobardis Etruriam obtinentibus, ut Romam ipsamque Ravennam continuis excursionibus lacesserent. Interim Avares, Langobardorum et Sclavorum copiis juncti, ferro igneque Histriam vastavere. Patavio capto, Mons Silicis expugnatur, et duo Langobardorum duces, Tridentinus ac Forojuliensis, qui a rege defecerant, veniam ob violatam fidem petunt, atque in gratiam recipiuntur. Ita turbatæ pacis religione sacramenti paulo antea sancitæ et consecrate Callinicus pœnas dedit. (Cf. Paul. Diac. Hist. Lang. lib. iv, capp. 21, 24 et 25.)

4. Id quam moleste lulerit S. Gregorius, qui pro pace adeo laboraverat, quamque amare jacturam illius fleverit hic pacis angelus, facilius est cogitare quam verbis exponere. Dolorem tantisper lenivit reditus ad Ecclesiam (a) Capritanæ insulæ quæ schismati pro tribus capitulis conflato diu adhæserat. Quandoquidem Capritanos ad schisma ejurandum a Callinico impulsos audierat papa, ipsi gratias egit, laudavitque consilium de revocandis ad sinum Ecclesiæ dissidentibus, et tumultuantibus populis sibi subditis. Ne tamen in hoc proposito perseveraret, obstare videbatur jussio Mauricii Augusti, pro schismaticorum defensione ad ipsum transmissa; sed eam ita interpretatur Gregorius: Quod autem exemplar jussionis quæ ad vos pro schismaticorum defensione transmissa est, mihi ostendi voluistis, pensare sollicite dulcissima mihi vestra excellentia debuit: quia quamvis jussio ipsa subrepta est, non tamen in ea vobis præceptum est ut venientes ad unitatem Ecclesiæ repellatis, sed ut venire nolentes hoc incerto tempore minime compellatis. Unde necesse est ut hæc ipsa piissimis imperatoribus nostris suggerere fesline debeatis ; quatenus cognoscant quod eorum lemporibus schismatici cum omnipotentis Dei solatio et labore vestro, sua sponte reverti festinant (Lib. ix, ep. 9). In eadem ad exarchum epistola conqueritur S. Gregorius, tum de majore ejus domus, tum de Justino cujus consilio utebatur; qui nimirum non obscure hæreticis favebant atque schismaticis.

Quia hujus insulæ episcopus, postquam petitione oblata Callinico postularat ut sibi cum omni populo ad unitatem Ecclesiæ reverti liceret, mentem deinde mutaverat et se ad schismaticos iterum contulerat, placuit papæ ut Marinianus, Ravennas episcopus, Capritanæ Ecclesiæ ordinaret episcopum, qui ad suam metropolim pertineret, donec Histrici episcopi ad fidem catholicam rediissent, quorum scilicet provinciæ tribuebatur insula Capritana (Lib. ix. ep. 10). Nihilotamen minus ante novi episcopi ordinationem visum est sapientissimo Pontifici, ut mitteretur prius

catholicæ unitatem et ad propriam plebem eum admoneret. Scripsit etiam Gregorius ad hujus insulæ habitatores, laudans amorem unitatis quos flagrabant, et de iis quæ Mariniano scripserat eos certiores faciens. Pauca ex hac epistola quasi flosculos quosdam excerpenda duximus, et apponenda: mulcebunt enim, et odore, et aspectu: Redemptor noster, inquit,..... sic imis summa conjungit, ut ipse in æternitate permanens, ita temporalia occulto instinctu pia consulens moderatione disponat: quatenus de ejus manu antiquus hostis nullatenus rapiat quos ante sæcula intra sinum matris Ecclesiæ coadunandos esse præscivit. Nam, etsi quisquam eorum inter quos corporaliter degit, flatibus motus, ad tempus ut palmes titubet, radix tamen rectæ fidei, quæ ex occulto prodit, divino judicio virens maB net; quæ accepto tempore fructum de se ostentare valeat qui latebat. Quod in vobis nunc ex desiderio vestro gestum esse superni respectus illustratione cognoscimus, qui schismaticorum inter quos habitatis pertinaciam refutantes, coadunari ovili Dominico mente promplis— sima ipsa rei operatione monstratis. Quibus enim scissura displicet, sanos se velle esse testantur, et reprobantes errorem, ostenditis vos amare quod rectum est, vitare quod devium (Ibid., ep. 97). De aliis Histriæ populis qui schisma deseruerant, agitur in aliis plurimis hujusce anni epistolis (Ibid., epp. 63, 94, 95, 99). In illis ad Ecclesiam revocandis eluxerat maxime Gulfaris, magistri militum, studium, de quo ipsi gratulatur, et gratias agit piissimus pastor; eumque ad perseverantiam et ad protectionem a schismate redeuntibus impendendam adhortatur.

C

5. Qui ex schismaticis illis ad ovile reversi fuerant, de pravitate episcoporum Histria multa narrabant : quæ ut Mauricio imperatori significarent, medelamque flagitarent, Constantinopolim se contulerunt, et Anatolio, sedis apostolicæ legato, commendari postularunt. Id cum illis denegare non posset sanctissimus Pontifex, scripsit Analolio ut eis, salva ratione, præberet auxilium. Non dubitabat enim quin hæreticis et schismaticis, haud secus ac cæteris, æquum reddi deberet (Lib. 1x, ep. 66).

6. Hoc sane proprio probavit exemplo, erga Comensis Ecclesiæ clericos, qui ab Ecclesia Romana secesserant, ut Histricorum schisma sequerentur. Constantius, Mediolanensis archiepiscopus, studio D sacerdotali eos monuerat ut ad Ecclesiæ unitatem redirent. At illi responderunt se a multis injuriam passos, et præsertim ab Ecclesia Romana, quæ suæ Ecclesiæ prædium quoddam usurparat, potius 284 hac iniqua prorsus agendi ratione & Romanorum societate repelli, quam charitate allici. Hæc ut accepit a Constantio Gregorius, respondit possessionem quam sibi ablatam Comenses causabantur contra rationis ordinem ultra detineri se minime passurum, si eis jure competeret, quamvis ad communionem redire differrent, sed, cognita veritate, restitui jussurum. Porro si ad unitatem Ecclesiæ se converterint, prædium

(a) In intimo recessu maris Adriatici, non longe a littore provinciæ Forojuliensis.

de quo erat controversia, quamvis illis non compete- A inde discant nimiam de suo statu securitatem abjiret, libenter consessurum.

7. Schismaticis, uti jam diximus, accenseri non debere Secundinum monachum qui tamen trium capitulorum damnationi non consenserat, vel ex epistola hoc anno ad ipsum scripta satis intelligitur. (Lib. 1x, ep. 52). Magna erat Secundini fama, præsertim in aula regis Langobardorum, et apud Theodelindam summa auctoritas, ob ipsius eruditionem et sanctitatem. Unde voluit regina ut filium suum Adaloaldum e fonte sacro susciperet, Paulo rerum Langobardicarum scriptore teste (Hist. Lang. l. iv, c. 26), apud quem vocatur (a) Secundus, servus Christi de Tridento. In inscriptione epistolæ dicitur inclusus; et ex epistolæ serie ubi monomachus appellatur, ob solitariam quam colebat vitam, liquet ipsum non cœnobitam, sed eremitam et anachoretam fuisse. Ejus autem reclusionis districtio tanta non erat, ut e cella egredi non liceret, aut etiam de gravissimis negotiis tractare. Profert Mabillonius exemplum Sigoberti reclusi apud S. Dionysium, in agro Parisiaco, qui cum Grimone, abbate Corbeiensi ad Gregorium papam eo nomine quartum, a Carolo, Francorum principe, missus est (Ann. Bened., pag. 252). Cum adhuc hæreret pia regina, et adduci non potuisset Gregorii adhortationibus aut precibus ut trium capitulorum damnationem amplecteretur, Secundinus, qui cum ipsa idem sentiebat, libellum scripsit quo suam tuebatur sententiam, rogavitque Gregorium Theodelin da, ut ad singula libelli ad se a Secundino missi res. ponderet argumenta. Deprecatus est hunc laborem Gregorius ob podagræ dolores qui eum decumbere cogebant, et ab omni lucubratione feriari. Sed si omnipolente Deo disponente, convaluero, inquit, ad cuncta quæ mihi scripsit (Secundinus) subtiliter respondebo (Lib. xiv, ep. 12). Id tamen præstare sanctissimo Doctori nunquam licuit ob assiduas infirmitates.

cere, et ex ea nasci solitam socordiam excutere, majorique contra latentes hostis insidias excubare vigilantia.

9. At in fine laudatæ epistolæ occurrit locus de imaginibus, cujus occasione quid senserit S. Gregorius de sacrarum imaginum usu et cultu inquirendum et expendendum censemus. Postularat pius monachus a pontifice sanctas imagines, cui morem gerens misit surtarias duas imaginem Dei Salvatoris, et sanctæ Dei genitricis Mariæ, beatorumque apostolorum Petri et Pauli continentes. Præmonuerat discipulum de usu imaginum his verbis: Valde nobis tua postulatio placuit: quia illum toto corde, tota intentione quæris, cujus imaginem præ oculis habere desideras, ut te visio corporalis quotidiana reddat exerciB tatum: ut dum picturam illius vides, ad illum animo inardescas, cujus imaginem videre desideras. Et infra: Scio quidem quod imaginem Salvatoris nostri non ideo petis, ut quasi Deum colas, sed ob recordationem filii Dei in ejus amore recalescas, cujus te imaginem videre desideras. El nos quidem non quasi ante divinitatem ante illam prosternitur, sed illum adoramus quem per imaginem aut natum, aut passum, sed et in throno sedentem recordamur. Et dum nobis ipsa pictura quasi scriptura ad memoriam Filium Dei reducit, animum nostrum aut de resurrectione lætificat, aut de passione demulcet. Hic habemus omnem de usu cultuque imaginum Ecclesiæ catholicæ doctrinam ; et ipsam ante illas prostrationem. Neque de hac parte laudatæ epistolæ amplius disputandum, a postquam eam Gregorio nostris in notis vindicamus. Præterea idem docet sanctissimus Pater aliis in locis indubitatis. In epistola ad Januarium paulo antea scripserat ut a synagoga Judæorum crux et imago Dei genitricis, cum ea qua dignum est veneratione auferrentur (Lib. 1x, ep. 6).

10. Neque vero quæ paulo post scripsit ad Serenum, episcopum Massiliensem, imagines quidem non esse frangendas, aut ex ecclesiis projiciendas, imo potius in templis habendas, ut hi qui litteras nesciunt, saltem in parietibus videndo legant quæ legere in codicibus non valent; at minime adorandas; hæc, inquam, venerationem imaginibus debitam non tollunt aut impugnant, sed damnant iconolatras, eos videlicet qui imaginem quasi Deum co

8. Diu ante libellum hunc, in quo de fide rebusque ecclesiasticis disputabat pius ille monachus, scripserat ad S. Gregorium, ab ipso postulans erudiri, et contra hostis insidias ejus monitis muniri. Qua in epistola humili aperuerat confessione, se quamvis quinquagenario majorem, juvenilibus adhuc desideriis teneri et subjacere. Molestissime id ferentem ac pene animo despondentem erigit peritissimus vitæ cœlestis magister, illi respondens mirum non esse si D lunt, ut supra legimus in epistula ad Secundinum. majores insidias callidi hostis patiatur, qui majora contra eum bella præparavit: Tanto quippe ille deceptionis molimina ardentius exquirit, inquit, quanto le cœlesti patriæ ferventius inhiare cognoscit... Et nos quidem qui inter homines vivimus, sæpe per homines a callido hoste tentamur. Vos autem qui viam vitæ præsentis, extra hominum frequentiam ducitis, tanto majora certamina pati necesse est, quanto ad vcs ipse tentationum magister accedit. Cætera omitto sane eximia, et maxima a Monachis assidue legenda, ut

Id liquet ex ipsis Gregorii ad Serenum scribentis verbis Fraternitas vestra quosdam imaginum adoratores aspiciens, easdem in ecclesiis imagines confregit atque projecit. Et quidem zelum vos, ne quid manu factum adorari posset, habuisse laudavimus, sed frangere easdem imagines non debuisse indicamus. Subdit quæ jam ex parte retulimus, imagines litteras nescientium codices esse, in quibus legant et discant, quæ ex libris addiscere non possunt.

Cum Serenus admonitionem summi pastoris insu

(a) Idem Paulus docet ipsum historiam Langobardorum compendiose elucubrasse, lib. 1, de Gestis Lan gobar. cap 30, et lib. iv, cap. 42.

per habuisset, aliam is epistolam scripsit, qua ip- A
sius temere factum acrius increpavit: Perlatum, in-
quit, ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus,
sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne
adorari debuissent, confregeris. Et quidem quia eas
adorari vetuisses omnino laudavimus, fregisse vero re-
prehendimus. Dic, frater, a quo factum sacerdote ali-
quando 285 auditum est quod fecisti. Si non aliud,
vel illud te non debuit revocare, ut despectis aliis fra-
tribus, solum le sanctum et esse crederes sapientem ?
Aliud est enim picturam adorare, aliud per picturæ
historiam qui sit adorandum addiscere. Infra docet
vetustatem non sine ratione imagines admisisse. Unde
ait Sereni facinus gravissimum in Ecclesia scandalum
generasse, ita ut maxima filiorum ejus pars ab ejus
communione se suspendisset. Proinde hortamur, in- B
quit, ut vel nunc studeas esse sollicitus, atque ab hac le
præsumptione compescas, et eorum animos quos a tua
disjunctos unitate cognoscis, paterna ad te dulcedine,
omni adnisu, omnique studio revocare festines. Convo-
candi enim sunt dispersi Ecclesiæ filii, eisque Scriptu-
ræ sacræ est testimoniis ostendendum, quia omne manu-
factum adorari non licet; quoniam scriptum est:
Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies
(Luc. iv, 8). Ac deinde subjungendum, quia picturas
imaginum quæ ad ædificationem imperiti populi fuerant
factæ, ut nescientes litteras, ipsam historiam intenden-
tes quid actum sit discerent, quia transisse in adora-
tionem videras: idcirco commotus es, ut eas imagines
frangi præciperes (Lib. x1, ep. 13). Ex his constat :

11. Primo, S.Gregorium laudasse imaginumusum, tanquam antiquitus in Ecclesia receptum. Neque tamen putamus ab ipsis religionis Christianæ incunabulis, nunc cœpisse usum, cum et Judæis recens conversis potuissent imagines esse offensioni, et Gentiles nuper factos Christianos ad idololatriam revocare. Sed ubi sine periculo potuerunt recipi, statim vise sunt in Ecclesiis maxime ad ornatum, et ad illiteratorum eruditionem, ut docet sanctus Paulinus, Nolanus episcopus (In Natali 9, de S. Felice), qui quarto sæculo florebat.

C

Secundo, sanctum doctorem per adorationem quam vetat imaginibus exhiberi, intelligere supremum illum cultum soli Deo debitum. Unde adducit hoc Scripturæ testimonium, Dominum Deum tuum adorabis, etc. Et infra quærens aliquam Sereni facto excusationem, ait non alio consilio fractas ab eo, et projectas fuisse D imagines, quam ne adorarentur, quod jama nonnullis admissum observarat. Certe inter Gentes degebat Serenus, ut ait S. Gregorius (Lib. xi, ep. 13). In Galliis hoc ævo multas adhuc idololatriæ reliquias superstites fuisse jam observavimus. Hinc nonnullos ante imagines prostratos videns Massiliensis episcopus, temere judicavit eos imagines tanquam Deum colere; ac majori temeritate, quæ ad communionem ejus deserendam plerosque compulit, easdem imagines fregit et projecit.

a) Vide lib. iv, epist. 30; lib. vii, epist. 26; lib. IX, epist. 122.

(b) Maxime in regno Burgundiæ extra quod non

12. S. Gregorii mens erga cultum sanctarum imaginum agnosci quoque potest ex singulari veneratione quam sacris reliquiis exhibendam ubique docet; etiam linteis et pannis, (a) qui super sanctorum apostolorum aut martyrum tumulos positi fuerant, aut similibus. Qui sub ejus disciplina instituti erant Augustinus ejusque socii, cum Doroberniam ingressi sunt, uti supra narravimus, crucem et imaginem Salvatoris pro sacro vexillo præferre constituerunt; ut publice, quantum iis cultum, quantam deferrent reverentiam, testarentur. At quæ a discipulis hic facta legimus, doctrinæ magistri sunt argumentum. CAPUT II.

ARGUM. 1. Cyriacus abbas in Galliam legatus mittitur.— 2. Massiliam venit, ubi a Sereno male exceptus. -3. Inde Arelatum. De privilegiis ab apostolica sede ad regum postulationem concessis. - 4. Desiderio Viennensi pro suæ Ecclesiæ privilegiis supplicanti quid responderit S. Gregorius. 5. Usum dalmaticarum Aregio Vapincensi concedit.-6. Et pallium Syagrio Augustodunensi. Quibus conditionibus.-7. Epistolæ ad Galliarum reges, de emendandis cleri Gallicani corruptelis. Quo successu. -8. De Mauriennensi episcopo. 9. Cyriaci legatio in Hispaniam.-10. Felix tunc Hispaniæ status. De Claudio regni administro a papa laudato. 11. Argumentum epistolæ ad Leandrum scriptæ. Pallio donatur. — 12. Recharedi regis encomium. Respuit pecuniam a Judæis oblatam. 13. Eximia regi data monita. (An. 598 et

599.)

-

1. Ecclesia Gallicana Gregorio nostro semper charissima, hoc præsertim anno paternam ipsius experta est sollicitudinem. Cum enim de variis vitiis et corruptelis in (b) Gallia grassantibus certior factus esset, non satis habuit de his emendandis reges et episcopos admonere, sed etiam legatum eo mittendum existimavit: qui, ut quantocius concilium celebraretur ad hæc resecanda, strenue apud principes ac antistites ageret (Lib. 1x, ep. 105 et 120). Is fuit Cyriacus abbas S. Andreæ ad Clivum Scauri, qui prius in Sardiniam missus fuerat ut in (c) Barbaricinorum conversione Felici episcopo collaboraret. Unde intelligimus quantum floreret tum istud Romanum S. Gregorii monasterium; ex quo videlicet eodem tempore tot assumpti sunt verbi sacri præcones ad Anglorum conversionem missi; et sedis apostolicæ legatus delectus est, qui tum in Galliis, tum in Hispaniis gravissima negotia pertractaret. (Cf. Mabill. ann. Benedict. lib. 1x, p. 256.)

2. Cyriacus multis papæ epistolis munitus, Massiliam primum venit maritimo itinere, ubi salutato Sereno episcopo nomine pontificis, litteras de fractione imaginum commonitorias dedit, quarum supra meminimus (Cap. 1, n. 10). Legatum ab episcopo non ea qua par erat charitate ac reverentia exceptum fuisse inde conjicimus, quod, ut liberius stomachari liceret, finxerit Serenus pontificias litteras a Cyriaco sibi oblatas, supposititias esse. Hanc falsi suspicionem legato injuriosam graviter postea redarguit S. Gregorius, ita scribens ad Serenum: Ex illo autem quod de scriptis nostris, quæ ad te misimus, dubitasti, 286 quam sis incautus apparuit. Nam si diligenter

extendebatur Cyriaci legatio, et Syagrio collata potestas cogendarum synodorum.

(c) Vide lib. iv, epp. 24, 25, 26.

« PoprzedniaDalej »