Obrazy na stronie
PDF
ePub

insequentibus defendere curabam; quo exemplo do- A gorius, quia Maximianum laudata epistola revocacemur quomodo cum his qui de falso dogmate gratis infamantur, sit agendum.

10. Quidquid temporis a negotiis vacabat, illud sacræ Scripturæ legendæ, piisque studiis impendebatur. Tunc (a) Leander, episcopus Hispalensis, legatione et ipse fungens apud imperatorem, auctor. fuit Gregorio exponendi libri Job. Inter præstantissimos illos viros magnam necessitudinem adstrinxerant vitæ monasticæ communis utrique professio, par fere morum sanctitas, eadem studia. De legatione S. Leandri apud imperatorem pro Hermenegildo, Wisigothorum rege, in Hispania, consulendi Hispanici scriptores; et legendum caput 31 libri III Dialog. Amicissimi viri, necnon fratrum suorum precibus cedere coactus Gregorius ad reseranda tantæ profunditatis mysteria, quæ in libro Job latent sese accinxit, certus, inquit, quia impossibile esse non poterat, quod de fraternis cordibus charitas imperabat. Verum 213 de hoc opere quod Leandro nuncupavit sanctus Doctor, legere juvat quæ de ipso præfatur, et admonitionem quam eidem præmisimus.

B

11. Præter S. Leandrum Gregorius multos alios amicos in urbe regia sibi comparavit, in his præcipue Domitianum, Mauricii Augusti consanguineum, Melitinæ episcopum, de quo infra; Theoctistam ejusdem imperatoris sororem; Narsein patricium bellis contra Persas feliciter gestis celeberrimum, quem re non satis perspecta, Baronius eumdem esse putavit, qui post multas de Gothis reportatas in Italia victorias, tam præclare gesta invitatis postea Langobardis ad Italiæ direptionem, ulciscendæ privatæ injuriæ gra- C tia, fœdavit et deturpavit. Alios omittimus de quibus in historia pontificatus Gregorii frequens oceurret mentio. Et ut paucis absolvamus, multorum quidem familiaritatem et amicitiam, omnium vero amorem et existimationem est consecutus. At silentio præterire non possumus quod Gregorius Turonensis refert (Lib. x, c. 1), sanctum Diaconum, filium Mauricii Augusti (haud dubie natu majorem), ex lavacro sacro suscepisse, dum Constantinopoli adhuc moraretur: quod quantum ei fuerit perhonorificum nullus est qui non intelligat.

12. Ex hoc Gregorii historici testimonio possumus facilius statuere quo anno vir sanctissimus Romam redierit. Mauricius non prius Constantinam Tiberii Augusti filiam duxit, quam fieret imperator; sed si- D mul et uxorem, et dotis nomine imperium accepit, anno scilicet 582, mense Augusto, ut jam supra demonstravimus. Itaque nasci ei non potius filius, nisi anno sequenti mense Aprili aut Maio. Ex iis evidenter probalur Gregorium ex urbe regia prius non discessisse. At ex epistola Pelagii ad eum scripta quam profert Joannes Diaconus, lib. 1, c. 32, multo longior mora colligitur; nam data legitur hæc epistola mense octobri indict. 3, proindeque anno 584. Neque vero hoc anno Constantinopoli discessit Gre

(a) De S. Leandro lege Annales Benedict. Mabill. lib. vi, num. 64, et Nicolaum Antonium in Bibliotheca vet. Hispan.

tum, ut supra diximus, et hoc anno vel etiam sequenti Constantinopoli profectum, reditum Gregorii antecessisse manifestum est ex libro II Dialog., c. 36. Hæc quomodo stare possint cum sententia Baronii et (b) Binii satis non video, quibus placet statim postquam Mauricius renuntiatus est imperator, quod contigisse mense Aug. anno 582 jam ostendimus, Laurentium fuisse a Pelagio missum ut in aprocrisiarii officio succederet.

Diuturnioris mansionis in urbe regia probationem adhuc suppeditat ingens Moralium volumen hac in urbe a Gregorio elucubratum, cui plures anni, maxime tot inter negotia vix potuerunt sufficere. Neque vero S. Leander, neque Gregorii fratres et sodales, eum ad opus illud aggrediendum hortati essent, si Constantinopoli tam brevem moram, ut placet Baronio, fuisset facturus.

13. Jam vero de reddendo Romæ Gregorio cogitemus, et quem abeuntem comitati sumus, redeuntem prosequamur. Rediit autem magnis muneribus, nimirum sanctissimis reliquiis ditatus, scilicet brachio S. Andreæ apostoli, et capite S. Lucæ, quæ sacra pignora ab imperatore impetrata in suo Romano monasterio collocavit, ut refert Baronius (Ad an. 586, num. 24) ex priori pagina Vaticani cod. signati numero 153. Neque huic narrationi contrarium est quod dicit ipse Gregorins lib. iv, ep. 30, ad Constantinam Augustam, consuetudinem non esse, ut quando sanctorum reliquiæ dantur, quidquam de corpore langere præsumatur; nam loquitur de Romanorum et Latinorum, non vero Græcorum more el consuetudine. Italiæ quoque reportavit ab Mauricio Augusto spem proximi auxilii, quod brevi adfuit, duce Smaragdo exarcho Longini successore. Si tamen quis contendat Smaragdum Gregorii reditum prævenisse, de re tam incerta minime pugnabo; neque enim expeditum est certo assignare quo tempore Gregorius repatriaverit. Id vero constat ejus precibus et sollicitationibus impetratum hoc subsidium. Cæterum ex epistola 1 Pelagii ad Eliam Aquileiensem episcopum, discimus quid Italiæ præstiterit Smaragdi adventus: gratulatur enim summus pontifex, quod, per labores atque sollicitudinem excellentissimi filii Smaragdi exarchi et chartularii sacri palatii, pacem et quietem Deus donare dignatus sit.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

1. Romam reversus Gregorius, in monasterii sui portum, urbis aulæque tumultum exosus, iterum se recepit, ubi abbatis officium rogantibus, imo cogentibus fratribus (c) exercuit. Quod in monasterio post

(b) In notis ad ep. Pelagii II, inter Concilia. (c) Assumpto nuper ad Syracusanum episcopalum S. Maximiano S. Andreæ abbate.

reditum et ante suam ad pontificatum assumptio- A a Pelagio papa Eliæ, Aquileiensi episcopo, missam,

nem habitaverit et præfuerit, dubitare non sinit ipse Gregorius narrans lib. iv Dialog., c. 55, infelicem Justi Andreani monachi mortem quam dicit contigisse ante triennium, hoc est paulo antequam apostolicam cathedram ascenderet. Ex hoc loco liquet hunc monachum medicinali arte imbutum, Gregorio in eodem S. Andreæ monasterio constituto, sedulo obsequi atque in assiduis ejus ægritudinibus excubare solitum. Cum Justus morti proximus deprehensus fuisset reus occultatæ pecuniæ, mox ut tantum malum Gregorio nuntiatum est, id æquanimiter ferre non valuit. Statimque violatæ regulæ monasterii vindex, quia abbas, cogitare cœpit vel quid ad purgationem morientis faceret, vel quid ad exemplum viventibus fratribus provideret. Pretioso igitur ejusdem monasterii præposito accersito, jubet ut curet a rei consortio fratres omnes recedere. Præcipit quoque 214 mortuo etsi in extremis poenitenti stercorariam parari sepulturam, et super ejus cadaver tres occultatos aureos projici, fratribus clamantibus: Pecunia tua tecum sit in perditione. Taudem quia Justus piaculi pœnitens diem extremum clauserat, procurat ut Pretiosus præpositus per triginta dies continuos pro ipsius absolutione (a) sacrificium offerat. Quantum sapientissimi abbatis severitas Justo cæterisque fratribus profuerit, lege aut in laudato Dialogorum libro, aut apud Joannem Diaconum. Quæ apud eumdem leguntur de largis eleemosynis a Gregorio factis dum in monasterio degeret, probant quoque eum tunc monasterio præfuisse; alioquin non præcepisset (b) vestiario, ut tot daret numismata. Postea multa refert Joannes Diaconus quæ Gregorio abbatis loco sedente contigisse testatur: qualia sunt miracula et signa quibus Deus quosdam monachos aut fugientes, aut de fuga cogitantes, aut alterius noxæ reos terruit, et ad saniorem mentem revocavit. Sed fallitur bic scriptor, quandoquidem ipsemet Gregorius scribens ad Rusticianam ep. 44 libri x1 eadem commemoral, aitque ea sibi narrata fuisse ab abbate et a præposito hujus monasterii. Verum quid indigernus aliunde quæsitis argumentis, cum ipse Gregorius coram synodo diserte professus sit se olim rexisse monasterium, his verbis: Quam sit necessarium monasteriorum quieti conspicere... anteactum nos officium, quod in regimine monasterii exhibuimus informat? (Concil. ш seu Lateran. sub S. Greg.)

2. Sancto viro in monasterii recessu otium et latebras quærenti, diu tamen iis prorsus frui non licuit, aut ab omnibus penitus ecclesiasticis negotiis feriari. Nam ut olim Hieronymus S. Damaso papæ, Prosper S. Leoni Magno, sic ille Pelagio Juniori in scribendis epistolis adjutor fuit. Ita sensit Baronius; et sane ipsi tribuit Paulus Warnefridi lib. i de gestis Langobardorum, satis utilem epistolam

(a) De sacrificio pro defunctis offerri solito jam diximus in not. ad libri iv Dialog. caput 55.

(b) Sic Joannes vocat monachum vestiarii custodia præpositum. Porro in chronico Casinensi lib. 1, c. 25, vestiarium appellatur locus ubi etiam pecunia serva

B

C

D

quam, inquit, beatus Gregorius, cum adhuc esset, Diaconus scripsit. Tres editæ sunt tum a Baronio (Al an. 586, num. 26), tum a Conciliorum collectoribus Pelagii II epistolæ ad Eliam et ad alios Istriæ Ecclesiæ episcopos et filios, pro trium capitulorum causa tumultuantes. Unum est trium illarum epistolarum argumentum, unus scopus, stylus plane non absimilis; proindeque idem omnium scriptor Gregorius a quo unam saltem scriptam esse Pauli constat testimonio. Adde quod his in epistolis quas Gregorius jam pontifex factus ad eosdem schismaticos scripsit, vel ad alios quos in condemnatione trium capitulorum hærere noverat; eadem pro pacis hostibus charitas ferveat, pro anxiis et scrupulosis eadem indulgentia elucescat. Et de iis quidem postea fusius; nunc autem paucis exponendum quid tribus epistolis nomine Pelagii II scriptis potissimum contineatur. 3. In prima præfatur piissimus Pater de viscerum suorum divisione, nimirum de schismate Ecclesiam scindente, se non sine gravi fletu doluisse; ad pacem dissidentes cum lacrymis adhortatur. Vacillantibus in fide, Petri fidem indeficientem opponit; titubantibus, sedis Petri firmitatem, contra quam portæ inferi prævalere non possint. Cæterum ut omnem præscindat sese calumniandi occcasionem, profitetur amplecti quæ ab apostolis eorumque successoribus tradita sunt, et in quatuor œcumenicis conciliis explanata et confirmata, maxime in synodo Chalcedonensi, cujus auctoritatem pulsari et labefactari, trium capitulorum damnatione in quinto post concilio conclamata schismatici querebantur. Si tamen hæc ad compescendum scandalum sufficere non videantur, rogat eos ut manentes in unitatis charitate eligant transmittantque aliquos e fratribus, ad proponendas et componendas pacifice quæstiones omnes. Et parati sumus, inquit bonus ille pastor ovibus errantibus compatiens, secundum præceptionem apostolicam, et cum charitate eos suscipere, et cum humilitate ad placita satisfactionis reddere rationem; et sine aliquo impedimento, cum omni dilectione, quando reverti voluerint, voluntate sincerissima, relegare (I Petri ш).

4. Ut ad hanc epistolam responderent schismatici, scripta diversis infecta contagiis direxerunt, quibus Patrum testimonia incongrua et ad causam non pertinentia inseruerunt, ordine ita turbato, ut quod scriptum nomine alterius fuerat, alterius nominis titulo promeretur, uti observat Pelagius in ep. 2 ad Eliam ejusque symmystas, unde ipsis hæc ab Apostolo dicta tribuit: Nescientes neque de quibus dicunt, neque de quibus affirmant (1 Tim. 1. 7). Itaque ut veris et genuinis falsa et supposititia destrueret, Pelagius curavit schismaticorum legatis ex antiquis polyptycis scrinii sanctæ sedis apostolica sincera synodorum acta exhiberi; ipsosque secunda sua epistola vehe

batur. Proprie vestiarium est locus ubi vestes sacræ et vasa ad altaris ministerium aliaque pretiosa reposita custodiebantur; qui cum esset tutior, forte aliquando ad pecuniam asservandam deligebatur. Vide notam 1054 ad librum Sacram.

1

menter est cohortatus ad charitatem et unitatem, A Digna sane est hæc epistola, quæ ex integro legacujus scissio culpa est ita inexpiabilis, ut ne marty- tur. Nemo autem legens, nisi in S. Gregorii scriptis rio quidem purgetur. Postremo invitat eos ad colla- peregrinus, dubitare poterit, an sit ipsius fetus; tionem Romæ per legatos habendam ; aut si locorum quippe sapit Gregorianam phrasim, et explicandæ obstent intervalla, rogat ut apud Ravennatem urbem sacræ Scripturæ methodum. Idem sit de duabus aliis Istria finitimam conveniant, quo se legatos missurum criterium. Hinc eas hoc loco inserendas, aliqua salpollicetur, qui vice sui synodo intersint. tem ex parte judicavimus.

B

6. His armis cum expugnari non potuissent schismatici pertinaces, Smaragdus patricius, veniens de Ravenna in Gradum, per semetipsum e basilica extrahens Severum, Aquileiensem seu Gradensem episcopum, Ravennam cum injuria duxit, cum aliis tribus episcopis (Verba sunt Pauli Warnefridi in historia Langobardorum); quibus comminans exsilia, atque violentiam inferens, communicare compulit Joanni Ravennati... Exacto vero anno ex Ravenna Gradum reversi sunt, quibus nec plebs communicare voluit, nec cæteri episcopi eos susceperunt. Severum incorporatum fuisse in unitatem Ecclesiæ quam postea deseruit testatur S. Gregorius lib. 1, ep. 16, ad eumdem scripta.

7. Eo tempore cum paulo liberiori otio frueretur, suam in Job expositionem ad limam revocavit, multa augens, pauca subtrahens, ut ipse ait in prævia ad illos libros epistola, ubi lege cætera, quæ in hac veluti secunda Moralium editione præstitit. Sed amicam illam quietem turbavit pestis gravissima quæ Romam Italiamque devastavit, et Pelagium summum pontificem interemit ; cujus loco Gregorius electus est. De his nunc morosius est agendum.

5. Irrita fuit vigilantissimi pastoris sollicitudo curaque erga oves extra Ecclesiæ septa et pascua vagantes. Utque suam in schismata pertinaciam tuerentur, pro defensione damnatorum in v synodo trium capitulorum, apologiam evulgarunt: ad quam refellendam Pelagius, Gregorii opera rurum usus, tertiam scripsit epistolam, quam ipse Gregorius.librum appellat (Lib. 11, ep. 51). Ex hac epistola intelligimus conjuratos Istria vicinarumque regionum episcopos, eo insaniæ provectos, ut summo pontifici tam præclara humilitatis et charitatis exempla præbenti, deliberata judicii sententia imperarent, a trium capitulorum damnatione resilire. De hac perduellione gemit Pelagius, doletque oves extra caulas, leonis rugientis morsibus patere, palmites a vite rescissos exsiccari et ad combustionem præparari, operarios extra vineam laborantes et desudantes mercede carere; novo diluvio mundum obruente, vesanos homines arcam fugere. Ut autem satisfaciat omnibus quæ obtruderant schismatici, primum singillatim expendit ea quibus abutebantur S. Leonis papæ pro concilio Chalcedonensi testimonia, quæ soli fidei definitioni favere ostendit; at de ea non agi sed de personis, ut etiam in superiori epistola luculenter probatum est, contendit. Deinde nodum solvit quem ex Vigilii papa aliorumque Latinorum episcoporum reluctantia adstringebant; qui scilicet prius damnationi trium capitulorum 215 consentire constantissime recusarant. Ait nimirum Latinos linguæ Græcæ minus peritos, errores in Theodoriti, Theodori et Ibæ scriptis latentes statim non potuisse detegere; quibus tandem cognitis eorum condemnationi ultro subscripserunt; et prius acta retractarunt. Cæterum mirum non esse Petri successorem, in sententia variasse, cum ipse Petrus qui prius restitit ne ad fidem gentes sancta Ecclesia sine circumcisione reciperet, postea Paulo reprehendenti cessit, et obstitit ne jugum Mosaicæ legis gentilibus imponeretur. Denique Pelagius multa ex Theodori Mopsuesteni scriptis profert in Christum impiissima, multa quo- D completo intelligendum est. Nam eodem Gregorio

que ex Ibæ epistola, quibus palam fit quanta pertinacia Nestorio adhæserit, et in S. Cyrillum impii Nestorii adversarium exarserit; unde manifestum est eorum scripta vel hæretica, vel hæresi faventia, non immerito fuisse damnata. Ad Theodoritum quod spectat, hæc ait Pelagius: Neque Theodoriti omnia scripta damnamus, sed sola quæ contra duodecim Cyrilli capitula, sola quæ contra rectam fidem aliquando scripsisse monstratur, quæ tamen et ipse damnasse cognoscitur.

C

CAPUT VII.

[ocr errors]

ARGUMENTUM. 1. Tiberis exundatio. 2. Mala inde subsecuta. In his pestis. Pelagio peste sublato, Gregorius in ejus locum eligitur. Petitur imperatoris consensus. 3. Jure an injuria. 4. Num ad consensum impetrandum soluta pecunia. - 5. Acrius desævit pestis. Gregorius Romanos ad pœnitentiam hortatur. - 6. Indicit publicas supplicationes. - 7. Qua auctoritate. 8. Fugit et latebras quærit. Indicio columnæ fulgida agnoscitur. (An. 589 et 590.)

1. Anno octogesimo nono supra quingentesimum, mense nono seu Novembris tanta inundatione Tiberis fluvius urbem Romam obtexii, ut ædes antequæ diruerentur; horrea etiam Ecclesiæ subversa sint, in quibus nonnulla millia modiorum tritici periere, inquit primus rerum Francicarum scriptor (Greg. Turon. lib. x, c. 1); observatque id contigisse anno xvi Childebertis regis; quod de anno hoc non inchoato, sed

historico teste, medio mense (a) undecimo sequenti, hoc est januario, Pelagius papa peste percussus est. Et quia Ecclesia Dei absque rectore esse non poterat, Gregorium diaconum plebs omnis elegit. Gregorium ordinatum esse mense Septembri anni 590 nemo diffitetur. At si decimo quarto anno Childeberti tantum inchoato, Pelagius peste correptus interiisset, hoc est annno 588, per viginti menses vacasset sedes Romana, scilicet a Januario anni 588 usque ad ordinationem S. Gregorii mense Septembri an. 590; tam

(a) Cum hic legis Januarium esse anni undecimum mensem, intellige Gregorium Turon. annum non inchoasse a Januario, sed a Martio.

diu autem Romam, imo totam Ecclesiam sine pastore A cham, ut imperatori, apud quem gratia plurimum tunc fuisse nullus ex historiæ scriptoribus litteris consignavit. Itaque inundatio de qua Gregorius Turonensis accidit mense Novembri an. 589, Januario sequenti pestilentia Pelagium papam abstulit. Paulo post electus est Gregorius in summum pontificem. Verum cum reluctaretur exspectandusque foret imperatoris consensus, ejus ordinatio citius quam ineunte mense Septembri proximo non potuit impleri. His certis terminis deficienda fuit et stabilienda chronologia, antequam cætera quæ vel præcesserunt Gregorii electionem, vel subsecuta sunt, prosequeremur. Inundationis Tiberis meminit ipse Gregorius lib. III Dialog. cap. 19 his verbis: Ante hoc fere quinquennium, quando apud hanc Romanam urbem alveum suum Tiberis egressus est, lantum crescens ut ejus unda B plurimum contulerunt, præcipuam laudem merue

super muros Urbis influeret, atque inde jam maximas regiones occuparet, apud Veronensem urbem fluvius Athesis excrescens, ad beati Zenonis martyris atque pontificis ecclesiam venit. Hæc magis ac magis confirmant stabilitam a nobis chronologiam. Gregorius enim scripsit Dialogos an. 593, qui erat fere quintus, hoc est quintus inchoatus ab anno 589. Tiberis inflatio jam antea Romæ non semel exitialis fuerat, videratque suis temporibus Horatius :

Tiberim retortis

Littore Etrusco violenter undis
Ire dejectum monumenta Regis,
Templaque Vestæ. (Lib. 1, od. 2.)

Inter maximas autem Urbis et orbis clades hujus fluminis exundatio censebatur. Unde Tertullianus 216 Apologetici c. 40: Si Tiberis, inquit, ascendit C ad mænia, si Nilus non ascendit in arva; si cœlum stetit, si terra movit; si fames, si lues statim Christianos ad leonem ; quasi tot calamitatum suis flagitiis provocatores et auctores.

2. Quanta mala intulerit hæc Tiberis prope immensa effusio, narrat Gregorius Francicus his verbis: Multitudo etiam serpentium cum magno dracone in modum trabis validæ, per hujus fluvii alveum in mare descendit: sed suffocatæ bestiæ inter salsos maris turbidi fluctus littori ejectæ sunt. Subsecuta est de vestigio clades quam inguinariam vocant. Primus omnium hoc flagello percussus interiit Pelagius papa, eodem Gregorio teste, juxta illud quod in Ezechiele propheta legitur: A sanctuario meo incipite. Mox subsecuta est magna populi strages. In tanta ergo D calamitate populus Romanus ad Gregorium confugit, eumque in summum pontificem elegit. At ille hunc apicem attentius fugere tentans, ne quod prius abjecerat, rursum ei in sæculo de adepto honore jactantia quædam subreperet, Mauricium Augustum, cujus filium ex sacro fonte susceperat, confestim supplicibus litteris oravit, ut consensum eligenti populo seque ad episcopatum deposcenti denegaret. Scripsisse quoque ad Joannem, Constantinopolitanum patriar

(a) Aliqui legunt apud Greg. Toron., Præfectus urbis germanus, ejus, etc., minime rati referendum esse ejus ad germanus. S. Gregorium fratrem seu germanum habuisse jam supra ostendimus, c. 1, num. 5.

pollebat, rescindendæ hujus electionis suasor et auctor esset, conjicitur ex epistola 4 libri 1, in quo cum ipso expostulat, quod ne ad episcopatum eveheretur minime obstiterit. Sed præfectus urbis Romæ, (a) germanus ejus, præoccupato nuntio, misit ad imperatorem solemne electionis decretum. Mauricius Deo gratias agens, quod diaconus sibi amicitia conjunctissimus, ad tanti honoris culmen populi suffragiis fuisset vocatus, dato ex more præcepto jussit eum institui et ordinari. Hæc ex Gregorio historico excerpta, quæ ipse ab oculato teste, Turonensis Ecclesiæ diacono (quippe qui tunc Romæ ageret), didicerat. Inter optimates qui ad electionem Gregorii suis suffragiis et fortasse consiliis auctoritateque

runt Joannes, exconsul et quæstor, vir Patricia nobilitatis, necnon Philippus, excubitorum comes, de quibus eam ob rem queritur epistolis 31 et 32 libri I.

Gregorium solummodo diaconum fuisse cum ad pontificatum evectus est, ex hoc alterius Gregorii testimonio liquet. Neque vero legimus eum (b) presbyteratu donatum, antequam in pontificem ungeretur et consecraretur; quod hodiernis quidem moribus adversari haud diffitemur; sed non ita fortasse antiquis.

3. Nonnullorum quoque mentem haud dubie pulsabit, quod narrat laudatus scriptor, de petito et expectato imperatoris consensu, antequam Gregorius electus ordinaretur. Sed a regum Gothorum Italiam obtinentium saltem temporibus usurpatum erat, ut electus papa non sederet nisi accedente prius principis confirmatione. Huic juri vel injuriæ quæsitus hic color, quod cum surumi pontificis electio, non solum ad clerum, sed etiam ad senatum populumque Romanum tunc spectaret, citra auctoritatem imperatoris aut principis, qui senatus populique caput erat, stare non deberet. Neque vero Gregorius, qui sacrum (c) sibi ministerium ab imperatore commissum agnoscit (Lib. 1, ep.5), hunc morem usquam dammare visus est, aut improbasse. Nam quod affert Baronius ut displicuisse sanctissimo pontifici morem hunc ostendat, id ex spurio vel saltem dubio commentarii in (d) Psalmos Pœnitentiales loco deprompsit. Restituto in Occidente imperio, Carolus Magnus ejusque posteri, hoc jure confirmandi summi pontificis, nullo repugnante, potiti sunt, ut ex Anastasio, Ecclesiæ Romanæ bibliothecario et ex aliis passim non iniquis erga sedem apostolicam scriptoribus

[blocks in formation]

basilicam ex conducto cum precibus et lacrymis procederent. Insuper congregatis Clericorum catervis, præcepit psallere per triduum. Hora igitur tertia (nostro more nona) veniebant omnes chori psallentium ad Ecclesiam, clamantes per plateas, Kyrie eleison. Ipso autem supplicationis tempore intra unius horæ spatium octoginta homines spiritum exhalarunt. Hæc Gregorius Turonum episcopus, ex sui diaconi qui tunc Romæ erat haud dubia relatione memoriæ prodidit, cui subscripsit Paulus Diaconus (Lib. 1 de Gestis Lang. c. 25). Joannes Diaconus vero et alii non parum discrepant ab aliis scriptoribus sive in recensendo personarum ordine, sive in assignandis basilicis. Nam Joannes Diaconus assignat pro litania

enim de sponsa Christi captiva facta et tributo sub- A rum regionum presbyteris, ad sanctæ Dei Genitricis dita, quæ profertur ex commentario in Psalmos pœnitentiales neque id significat, neque extra suspicionem interpolationis et suppositionis est. Non me fugit Athalaricum Arianum aliquando imperasse tria solidorum millia pro confirmatione apostolici pontificis, et duo millia pro confirmanda aliorum patriarcharum, hoc est metropolitanorum electione; sed catholicos principes, liberata a Gothis Italia, idem exegisse, aut Gregorium ab hujusmodi simoniaca pecuniæ pensitatione non abhorruisse nusquam sibi persuadere poterit, qui legerit ejus epistolas quamplurimas contra simoniacam hæresim scriptas. Præterea rex Arianus pecuniam persolvi non jubet, nisi cum de electione aut ordinatione præsulum, ad palatium producta fuerit altercatio populorum. (a) At in B clericorum ecclesiam S. Joannis, consentitque charelectione Gregorii mirus fuit populorum consensus. Addo insuper obscurum esse locum hunc ex rescripto ad Joannem papam quæsitum, quandoquidem in eo rex contra simoniacos, sive qui dant, sive qui accipiunt, saluberrima promulgat decreta. (Cf. Cassiodor. l. ix, ep. 15.)

5. Interea dum expectaretur Augusti responsio et assensus, in dies augebatur pestilentia, Romaque continuis funeribus devastabatur. Ab hac lue immune non fuit S. Andreæ cœnobium; tuncque enituit maxime fratrum omnium sollicitudo et charitas erga Theodorum adolescentem hoc morbo correptum, et ad extrema perductum; quem eorum orationibus a duplici morte animæ scilicet ac corporis liberatum refert Gregorius tum homil. 19 et 38 in Evangelia, tum lib. IV Dialog. cap. 38.

ta de litaniis quæ nunc legitur in appendice Epistolarum Gregorius Tur. vero, basilicam sanctorum Cosma et Damiani. Hoc tamen dissidium componi potest si dicamus non semel indictas fuisse supplicationes illas; et in his quidem servatum ordinem a Gregorio Turonico relatum, in aliis alterum a Joanne assignatum; quod ex ritualibus libris potest confirmari, si Emin. Annalium Eccl. parenti fides sit. Habent, inquit Baronius (Ad an. 590, num. 18), rituales libri ultimis litaniis esse processum ad basilicam apostolorum principis, atque ab Gregorio sanctam imaginem (e) Deiparæ magna veneratione delatam. Tunc ferunt prope molem Hadriani Tiberi adjacentem visum esse angelum, in signum reconciliati Numinis, nudatum gladium in vaginam reponere, eoque symbolo morC bum cessasse significare voluisse. De supplicationibus sæpius habitis, et ultimo loco factis in basilica S. Petri contendere minime volumus, etsi de multiplici, aut etiam duplici processione tempore pestis habita scriptores omnes sileant. At quæ narrantur de viso angelo et sedata peste dubiæ videntur fidei. Si enim id contigit, quonam pacto Gregorius Turon. id a suo diacono non accepit? Si vero ipsum audierit tanta miracula referentem, quomodo ab ipsis commemorandis abstinuit, qui aliquando levissima nec ita certa referre delectatur? Altum est quoque de istis Bedæ, Pauli, et Joannis silentium. Pestilentiam tamen quievisse Paulus et Joannes, qui res a Gregorio gestas accuratius prosecuti sunt, non obscure testantur; sed brevi recruduisse postea ostendemus. Cum de supplicationibus iterum aut sæpius tempore pestis habitis, scriptores omnes sileant; felicius fortasse dissidentes scriptores ad concordiam revocabuntur, dicendo unius ejusdemque litaniæ ordinem varie indictum ac præscriptum. Nempe cum prius assignatæ fuissent hæ et illæ basilicæ quo varii convenirent ordines, aliæ postea mutato consilio delecta

Aberat tunc a monasterio sanctus Pater, procurandis afflictæ civitati solatiis totus incumbens. Ut autem pene jam despondentes animum Romanos spe in Deum erigeret, atque ad pœnitentiam tot inter flagella vel invitos provocaret, concionem ad populum habuit, dignam sane quam litteris consignaverit 217 Gregorius Turonensis. Ejusdem meminerunt Paulus et Joannes diaconi, necnon alii quamplurimi. In prioribus editis legitur habita indictione sexta, cujus loco potius legendum, indictione viij. Constat enim Gregorium incipiente indictione nona fuisse ordinatum. Erroris causa fuit, quod hæc oratio libro Epistolarum olim xi, nunc xXIII, fuerit præmissa, cujus videlicet libri indictio est sexta. (b) Nec minus mendose assignatur dies quarta Kalend. Sep- D tembris.

6. Post concionem S. Gregorius publicas supplicationes seu litanias indixit, præcepitque ut convenientes ad septem designatas in totidem Urbis regionibus basilicas, omnes clerici, monachi, sacræ virgines, infantes, laici, viduæ, conjugatæ, inde cum singula.

(a) Eodem sensu debet intelligi Justiniani jussio de qua Baronius ad an. 594, num. 1 et 2, et quod legitur apud Anastasium Biblioth. in Agathone: Hic suscepit divalem jussionem (imperatoris constitutionem) per quam relevata est quantitas quæ solita erat dari pro ordinatione pontificis facienda, sic tamen, ut si post ejus transitum contigerit electionem fieri, non debeat ordinari qui electus fuerit, nisi prius decretum

generale introducatur in regiam urbem secundum antiquam cousuetudinem. Tom. VI Concil. in Agath. pag. 574. Cæterum ista pecunia persolutio potius videtur populis eligentibus imperata, ut jus eligendi conservarent, quam electis pontificibus.

(b) Lege notam qua ista priorum editorum errata castigavimus tom. I, col. 1663.

(c) Quam dicunt a S. Luca factam.

« PoprzedniaDalej »