Obrazy na stronie
PDF
ePub

legitur ante Moralium libros: Sæcularem habitum contemnere melius putavi, quæ sic emendat ex Anglicanis Mss., sæculari habitu contegi melius putavi. Quod sic Jamesius correxerit, non vituperamus, ita enim legendum ex manu exaratis Codicibus fatemur. At quis ejus impudentiam non ægre ferat, dum ad tantilla sic exclamat: Hem Romanos correctores, vel profanos potius corruptores librorum ! Agunt nobiscum non fides Romana, hoc est, optima et antiqua, sed fide Punica, perfide, scelerate cuncia immutando. Quasi vero lectionis hujus auctores sint Romani Editores, quæ videlicet reperitur in vetustioribus Edit. Basileensi, an. 1514, et Parisiensi, an. 1518. Libro xxvIII Moral., c. 1, legitur, mendo typographico : Vidi servum meum Job (Job 1, 8), pro vidisti; ad quæ proterve Jamesius: Est corruptus, inquit, textus ut fieri amat a Romanis. Nemo non videt mendum hoc inconsulto irrepsisse, neque conjicere licet quid causæ fuisset Romanis Editoribus legendi, vidi potius quam vidisti.

Non inficiamur tamen Romana in Editione plurima legi secus ac debeant, quod pro more temporum illorum tum apud orthodoxos, tum apud hæreticos receptissimo, neglectis mss. Codicibus, plurimum conjecturis indulgeretur.

V. Novæ Editionis consilium mss. Cod. ope. Cum itaque multa desiderari liqueat, sive ad integritatem, sive ad perfectionem Editionis a Gussanvillæo accurate (licet omnium præstantissima censeatur); ad emendanda ex mss. Codicibus; notis, ubi necessariæ visæ sunt, illustranda; et novis typis edenda Gregorii Magni opera tandem nos accinximus: adhibitisque plurimis e nostra potissimum congregatione sociis, Doctoris eximii scripta omnia contulimus ad innumeros pene optimæ fidei Codices manu exaratos.

Hoc loco de mss. librorum auctoritate ac fide disserere supersedemus, quas ipsis egregie nuper asseruit noster Joannes Mabillonius in Supplemento libri de Re Diplomatica, cap. 13. Eorum quoque ulilitatem impense laudat doctissimus J. Sirmondus e societate Jesu in Antirrhetico adversus P. Aurelium (Tom. IV novæ Ed. P. de la Beaune, n. 9, p. 266). Certe nonnisi adhibita veterum illorum Codicum face spes ulla est emendandi sanctorum Patrum opera, in quibus castigandis quanta diligentia, quantus requiratur labore optime edocet Erasmus in epist. ad Waramum Cantuariensem archiepiscopum : Unum illud, inquit, ut vere dicam et audacter, minoris arbitror Hieronymo suos constitisse libros conditos, quam nobis restitutos, et paucioribus vigiliis apud illum natos fuisse, quam apud nos renatos. Hunc laborem infra comparat Herculeo his verbis: Nec enim tantumdem laboris exantlatum arbitror in paucis edomandis monstris, quam mihi in tollendis tot mendarum millibus.

VI. Quos habuerimus adjutores. Porro quibus usi fuerimus mss. hac in præfatione recensere non est opus, cum in singulis admonitionibus præviis ad quodlibet operum sanctissimi Doctoris, quibuscum veteribus Codicibus collatum sit, commemorare sigillatim nobis curæ fuerit. Quos autem e nostra congregatione adjutores habuerimus in hac librorum excusorum cum manu exaratis collatione publicare nostri non est instituti. Asseverare sufficiat ad id operis delectos fuisse doctos diligentesque viros, quorum nonnulli jam editis libris in republica litteraria sat sunt noi. Unum duntaxat jam e vivis sublatum, dum Romæ procuratoris officio pro nostra congregatione fungeretur, proprio nomine designabimus D. Claudium Estiennot, qui in recensendis Vaticanæ bibliothecæ mss. maxime Registri Epistolarum strenuam nobis navavit operam. Ex amicis qui hoc in labore improbo suppetias nobis tulerunt, præcipue appellandus est vir religiosissimus D. Joannes Baptista de Noyville, monasterii Vallis Claræ, in pago Laudunensi, ordinis Cisterciensis arctioris et sanctioris observantiæ præpositus, qui non solum varias plurimorum Codicum lectiones a se excerptas ad nos misit, sed pene integros propria descriptos manu communicavit nobiscum. Insuper indices tum locorum sanctæ Scripturæ, tum rerum memorabilium et sententiarum copiosissimos in I tomum et in librum Sacramentorum contexuit; alios autem incœptos absolvere non permisit infirma vale

tudo.

VII. Quos benefactores experti simus. - Magnam veterum Codicum supellectilem nobis suppeditaverunt bibliothecæ nostræ, et aliæ plurimæ, præsertim Parisienses, Regia, Colbertina, Victorina, Telleriana. Mss. bibliothecæ regia copiam habuimus favente illustrissimo abbate de Louvois ejusdem præfecto, qui illustrissimi patrui archiepiscopi ducisque Rhemensis vestigiis insistens, erga litteratos omnes propensum se beneficumque probat. Colbertina semper nobis patuit jussu et benignitate illustrissimi Rothomagensis archiepiscopi, cui multa alia nos debere ultro confitemur. Codices nobis indicarunt et officiosissime subministrarunt in regia bibliotheca cl. viri Clementius et Boi

vinius; in Colbertina Baluzius, et qui ipsi successit in hujus bibliothecæ præfectura Querce

tanus.

VII. Quid hac in Editione a nobis præstitum. Tanta veterum librorum copia ditati, accedentibus etiam vetustioribus Editionibus, nihil antiquius (a) habuimus, ad Augustini mentem, quam Gregorii Magni sensus et ipsam et verba ab omni aut librariorum interpolatione, et allucinatione, aut typographorum corruptelis repurgata repræsentare. Ubi tamen a prius receptis lectionibus recedere nos coegit Mss. consensus fere unanimis (quod sæpe factum) lectiones rejectas in brevibus notis subjecimus, et mss. Codices a quibus reprobantur, indicavimus. Quandoque nulla in textu mutatione facta, varias lectiones infra columnas ascripsimus. Sec restitutum magno labore, majorique fide Gregorium Magnum tibi offerimus, pie ac christiane lector. Si enim hoc (6) titulo insigniendum putavit suas Gregorianas vindicias Thomas Jamesius, etsi vix centesimam factarum a nobis restitutionum partem contineant ; quam potiori jure novissimæ huic Editioni debe

tur.

Præter notas quibus aut variæ lectiones exhibentur, aut restitutionum factarum redditur ratio, alias attexuimus ad loca illustranda, sed breves, ne plus onerare textum, quam ornare videremur. In Dialogos tamen, in Epistolas, et in librum Sacramentorum ampliores, aut elucubravimus, aut ab aliis jam elucubratas collegimus. Qua ratione ita factum admonere non prætermisimus in præfationibus ad singula sanctissimi Doctoris opera præviis. Nunc vero quo ordine illa fuerunt a nobis disposita docendum.

VIII. Totius operis distributio in quatuor tomos. — Sancti Gregorii Magni opera quatuor in tomos distribuimus. Priori tomo continentur Exegetica in sacram Scripturam; scilicet Moralium in Job libri triginta quinque. Homiliarum in Ezechielem prophetam libri duo, et totidem Homiliarum in Evangelia. His quidem Exegeticis accenseri potuissent Commentarius in librum I Regum, Expositiones in Cantica, et in septem Psalmos pœnitentiales. At prior tomus tot complecti minime poterat; insuperque commemoratæ elucubrationes non sunt ita genuina sancti Gregorii opera, ut omnis interpolationis expertes sint, uti suo dicemus loco (Tom. III, secunda part., in præf.).

Secundus tomus continet cætera sancti Gregorii indubitata et germana opera; sive ad historiam, sive ad ecclesiasticam spectent disciplinam; scilicet librum Regulæ Pastoralis, quatuor Dialogorum libros, et Registrum Epistolarum, cui brevem subjecimus appendicem, et multiplices indices. De additis huic Registro multis Epistolis, ejusdemque ordine restituto legenda sunt quæ pro hac restitutione attulimus argumenta.

Tertius tomus bipartitus, priori parte exhibet librum Sacramentorum, Antiphonarium, et cætera Liturgica, cum eruditissimarum D. Hugonis Menardi notarum et observationum accessione, qua ditandam hanc novam Gregorianorum operum Editionem judicavimus. Ejusdem tomi pars altera complectitur Commentarium in lib. I Regum, Expositionem in Cantica canticorum magna ex parte auctam, aliam in septem Psalmos Expositionem, et Concordiam quorumdam sacræ Scripturæ testimoniorum.

Quartus tomus etiam duas in partes divisus, priori parte continet sancti Gregorii Vitam, tum a Paulo Warnefridi, tum a Joanne Diacono scriptam, et eam quam ex Gregorianis præsertim scriptis recens adornavimus. Secunda parte comprehenditur genuinus Paterius, qualis habetur in quamplurimis optimæ notæ Codicibus mss. et Alulfi Tornacensis monachi Expositio in Novum Testamentum ex Gregorianis sententiis, quæ Paterii nomen in superioribus Editis immerito præ

fert.

IX. Variæ sententiarum excerptiones ex S. Gregorii scriptis. De aliis hujusmodi collectionibus excudendis minime curandum censuimus, maxime quia toties repetitæ sancti Gregorii sententiæ a variis collectoribus consarcinatæ, et contextæ tædio forent. Et sane omnium vice esse possunt indices locorum sacræ Scripturæ locupletissimi a nobis adjecti*. Cæterorum qui colligen

(a) August., 1. de Doctrina Christ., c. 14: Codicibus emendandis primitus debet invigilare solertia eorum qui Scripturas divinas nosse desiderant.

(b) Inscribitur Jamesii opus: Vindiciæ Gregorianæ, seu restitutus innumeris pene locis Gregorius Magnus, Genevæ, apud Petrum et Jacobum Chouet, 1625.

• Vide quæ monuerimus infra col. 37. EDIT.

** Illos de more omittimus, indicem Scripturæ generalem in universam Patrologiam confecturi. EDIT.

dis post Paterium sancti Gregorii testimoniis insudarunt, celeberrimus est Taio Cæsaraugust. episcopus, qui Romam ad quærendos Moralium libros venisse dicitur sub Martino papa I. Hic excerpsit ex beati Gregorii libris Sententiarum libros quinque, servatis ipsius sancti Doctoris verbis, paucis, ubi ea deerant, ex sancto Augustino suppletis. Exstant inter bibliothecæ Thuaneæ mss. Codices. Præfationem hujus operis ad Quiricum Barcinonensem una cum hujus episcopi responso edidit noster Mabillonius Analectorum tom. II. Ejusdem epistolam ad Eugenium Toletanum episcopum, ex Codice bibliothecæ Colbertinæ inseruit vir cl. Steph. Baluzius Miscellaneorum tomo IV. X. Utrum S. Doctor quatuor Evangelia explanarit, et de Samsone scripserit. Joannes Trithemius in Ecclesiasticorum Scriptorum Catalogo inter Gregoriana opera recenset brevem quatuor Evangeliorum Explanationem quæ ab his verbis incipit: Matthæus sicut in ordine. Hujus meminisse videtur Honorius Augustodunensis, dum ait sanctum Gregorium totum textum quatuor Evangeliorum, sermocinando populo exposuisse (Lib. de Script. eccles.). Explanationis laudatæ duos mss. Codices invenimus annorum circiter cм, unum in bibliotheca regia elegantissime descriptum, alterum in bibliotheca Bigotiana apud Rothomagum cum hoc titulo: Incipit Expositio secundum Matthæum............ a sancto Gregorio............ urbis Romæ....... Matthæus sicut in ordine primus, etc. Verum stylus qui corruptissimus est, Gregorianum non redolet, satisque probat orationis series lucubrationem hanc sancti Gregorii operibus non esse annumerandam.

Explicationem aliquam de Samsonis factis allegoricam polliceri videtur sanctissimus Doctor hæc ad Venantium Panormitanum Patricium scribens: Vultis ergo ut quædam de Samsonis factis allegorice disserantur; sed tanta mihi debilitas corporis accidit, ut si qua subire valuerim, exercere animus non assurgat. Bono autem desiderio vestro congaudeo; quia dum expositionem sacrorum verborum cupitis, quam stricte ipsum auctorem eorumdem verborum quæritis, demonstratis. Si igitur vires salutis recepero, auctore omnipotente Domino vestris desideriis parebo (Lib. x11, epist. 40). At nunquam Gregorio liberum fuisse huic operi vacare, ob continuos quatuor extremorum vitæ annorum morbos, pene

constat.

Quid de Pænitentiali ejus nomen præferente sentiendum. De Pœnitentiali sancti Gregorii papæ urbis Romæ nomen ferente, quod Jamesius ait exstare in vetustissimo libro bibliothecæ publicæ Oxoniensis (Vindic. Gregor., pag. 144), nihil alibi a nobis repertum : quapropter illud hoc loco indicasse nobis satis sit. Nunc in expendenda sancti Gregrorii doctrina paulo diutius immorandum; ostendendumque hæreticos fere omnes, tum veteres, tum novos ab eo fuisse debellatos.

XI. Doctrina S. Cregorii contra Manichæos, Arianos, Nestorianos et Eutychianos, Pelagianos. Manichæi perversum dogma, qui duo esse principia mentiens, a Deo spiritum, a Satana vero carnem conditam asserere conatur, ita destruit, lib. ix Moral., num. 74. Sanctus, inquit, vir prophetici gratia spiritus plenus, longe post ventura considerat, et errorum genimina prævidens calcat, dicens; Manus tuæ plasmaverunt me, et fecerunt me totum in circuitu (Job. x, 8). Qui enim et plasmatum se, et factum lo– tum in circuitu a Deo asserit, tenebrarum genti nec in spiritu suo aliquid nec in carne derelinquit; nam plasmatum se propter internam imaginem retulit: factum vero totum in circuitu, in eo quod ex carnis constat indumento, memoravit.

Arii Filium Dei factum docentis impietatem refellit, I. xxxii Moral., num. 51, ex Job asserente Behemoth primum angelum a Deo conditum esse principium viarum ejus (Job. xL, 14). Superest ergo, inquit sanctus Doctor, ut Arius, aut non factum Filium prædicet, aut eum post Behemoth conditum stultus putet.

Incarnationis mysterium optime explicatur hom. 38 in Evangelia, num. 3; et Nestorius Eutychesque confutantur, lib. 1 in Ezechielem, hom. 8, n. 24 et 25. In homilia sequenti, num. 2, divinæ gratiæ necessitas, ut bonum et velimus et perficiamus, astruitur adversus Pelagium et Cœlestium. Docetur mala nobis, bona autem Deo nobisque tribuenda. Explicatur denique quomodo præveniat gratia, subsequatur voluntas. Sed in his, inquit, considerandum, quia sic bona nostra, si omnipotentis Dei dona sunt, ut in eis aliquid nostrum non sit, cur nos quasi pro meritis æternam retributionem quærimus? Si autem ita nostra sunt, ut dona Dei omnipotentis non sint, cur ex eis omnipotenti Deo gratias agimus? Sed sciendum est quia mala nostra solummodo nostra sunt; bona autem nostra, et omnipotentis Dei sunt, et nostra ; quia ipse aspirando nos prævenit ut velimus, qui adjuvando prosequitur, ne inaniter velimus, sed possimus implere quæ volumus. Præveniente ergo gratia, et bona voluntate subsequente, hoc quod omnipotentis Dei donum est, fit meritum nostrum. Quod bene Paulus brevi sententia explicat, dicens: Plus illis omnibus laboravi. Qui ne suæ videretur virtuti tribuisse quod fecerat, adjunxit: Non

autem ego, sed gratia Dei mecum. Quia enim cœlesti dono præventus est, quasi alienum se a bono suo opere agnovit, dicens : Non autem ego. Sed quia præveniens gratia liberum in eo arbitrium fecerat in bonum, quo libero arbitrio eamdem gratiam est subsecutus in opere, adjunxit: Sed gratia Dei mecum. Ac si diceret: In bono opere laboravi, non ego, sed et ego. In hoc enim quod solo Domini dono præventus sum, non ego : in eo autem quod donum voluntate subsecutus, et ego. His igitur breviter contra Pelagium et Cœlestium dictis, ad exponendi ordinem redeamus.

De peccato originali in omnem naturam humanam sese diffundente, cujus tamen expers Christus, lege lib. xvIII Moral., num. 84, et hom. 8, lib. I in Ezechielem, num. 21. De pœna huic peccato etiam in infantibus debita consulenda præfatio libri iv Moral., c. 3, et lib. ix, num. 32.

Prædestinationem gratuitam docet liber xxv eorumdem Moral., num. 32.

[ocr errors]

XII. Quid senserit S. Gregorius de beatitudine sanctorum post mortem. Beatitudo sanctorum statim post mortem asseritur in præfat. ad libros Moral., n. 20, ex Apocal. vi, 11: Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ, etc., quæ sic exponit sanctus Doctor: Ante resurrectionem quippe stolas singulas accepisse dicti sunt, quia sola adhuc mentis beatitudine perfruuntur. Binas ergo accepturi sunt, quando cum animarum perfecto gaudio, etiam corporum incorruptione vestientur. Vide quoque lib. ix, n. 17 ; lib. xxxv, n. 25; et lib. Iv Dial., c. 25. De cultu et invocatione sanctorum, hæc legimus, lib. xvi Moral., n. 64: Hi itaque qui de nullo suo opere confidunt, ad sanctorum Martyrum protectionem currunt, atque ad sacra eorum corpora fletibus insistunt, promereri se veniam, eis intercedentibus, deprecantur. Lege quoque hom. 32 in Evang., n. 6 et seq., nec non lib. II Dialog., c. ultimo.

De igne purgatorio. - De igne purgatorio, cui addicendi sunt etiam justi nondum ab omni peccati labe mundati, lege Dialog. 1. IV, cap. 25, ex quo etiam luculenter confirmantur quæ de sanctorum felicitate statim post mortem præmisimus. Hoc loco quærit Petrus: Si ante restitutionem corporis recipiantur in cœlo animæ justorum. Et respondet sanctissimus Magister: Hoc neque de omnibus justis fateri possumus, neque de omnibus negare. Nam sunt quorumdam justorum animæ, quæ a cœlesti regno quibusdam adhuc mansionibus differuntur. In quo dilationis damno quid aliud innuitur, nisi quod de perfecta justitia aliquid minus habuerunt? Et tamen luce clarius constat quia perfectorum animæ, mox ut hujus carnis clautra exierint, in cœlestis regni sedibus recipiuntur. Ac cap. 39, interroganti discipulo, An post mortem purgatorius ignis sit, respondet sanctus Doctor, pro quibusdam levibus culpis tergendis esse ante judicium purgatorium ignem ; quod infra diserte probat. Denique, cap. 55, ait: Si culpæ post mortem insolubiles non sunt, multorum solet animas etiam post mortem sacra oblatio hostiæ salutaris adjuvare; ita ut hanc nonnunquam ipsæ defunctorum animæ expetere vide

antur.

De pœnarum reprobis debitarum duratione. - Eternas fore pœnas reproborum docemur, lib. xxxiv Moral., n. 34; sed præsertim 1. Iv Dial., c. 44.

Qua ratione Deus hac in vita videri possit a Sanctis. - Libro xvin Moral., n. 88, expendit Gregorius, utrum sancti, quandiu mortaliter vivunt, Deum videre possint; decernitque videre tantum posse per quasdam imagines, et non in propria natura. At numero 89, nonnullos ab hac excipit lege, his verbis: Sin vero a quibusdam potest in hac adhuc corruptibili carne viventibus, sed tamen inæstimabili virtute crescentibus, quodam contemplationis acumine æterna Dei claritas videri; hoc quoque a beati Job sententia non abhorret, qui ait (Job xxvIII, 21): Abscondita est ab oculis omnium viventium ; quoniam quisquis sapientiam, quæ Deus est, videt, huic vitæ funditus moritur, ne jam ejus amore teneatur. Nullus quippe eam vidit, qui adhuc carnaliter vivit; quia nemo potest Deum simul amplecti et sæculum. Qui enim Deum videt, eo ipso moritur, quo vel intentione cordis, vel effectu operis ab hujus vitæ delectationibus tota mente separatur. Unde adhuc ad eumdem quoque Moysem dicitur (Exod. xxxiii, 21) : Non enim videbit me homo, et vivet. Ac si aperte diceretur: Nullus unquam Deum spiritaliter videt, et mundo carnaliter vivit. Unde Paulus quoque apostolus, qui adhuc Dei invisibilia, sicut ipse testatur (I Cor. XIII, 12), ex parte cognoverat, jam huic mundo totum se mortuum esse perhibebat, dicens (Galat. vi, 14): Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Hæc idcirco observavimus, ut palam fiat doctrinam hic assertam haud pugnare cum opinione in scholis satis recepta, Moysen, sanctum Paulum, et sanctum Benedictum divinæ essentiæ visione potitos esse; quod, quantum ad sanctum Benedictum spectat, eruitur ex lib. II Dialog.,

XIII. Doctrina Eucharistiæ adversus novos hæreticos asserta ex sancto Gregorio, præsertim de novæ legis sacrificio et præsentia reali Christi in Eucharistia. — Omnes fidei articulos, de quibus nobis est cum Lutheranis, et Calvinistis, aliisque novis hæreticis controversia, ex sancto Gregorio sigillatim probatos et assertos legere licet in (a) Confessione Gregoriana, auctore Theodoro Petreïo Campensi Coloniensis Carthusiæ alumno. Quid luculentius hoc Dialogorum testimonio lib. iv, c. 58, ad probandum, tum incruentum novæ legis sacrificium, tum realem corporis et sanguinis Jesu Christi præsentiam in Eucharistia : Debemus itaque præsens sæculum vel quia jam conspicimus defluxisse, tola mente contemnere, quotidiana Deo lacrymarum sacrificia, quotidianas carnis ejus et sanguinis hostias immolare. Hæc namque singulariter victima ab æterno interitu animam salvat, quæ illam nobis mortem Unigeniti per mysterium reparat; qui licet resurgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur: tamen in semetipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens, pro nobis iterum in hoc mysterio sacræ oblationis immolatur. Ejus quippe ibi corpus sumitur, ejus caro in populi salutem partitur, ejus sanguis non jam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus, quale sit pro nobis hoc sacrificium, quod pro absolutione nostra passionem Unigeniti Filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem cælos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse, summis ima sociari: terrena cælestibus jungi, unumque ex visibilibus atque invisibilibus fieri?

De confessionis absolutionisque sacerdotalis necessitate, et de Ecclesiæ auctoritate. - Confessionis et absolutionis sacerdotalis necessitas probari potest multis ex locis, maxime ex lib. xxii. Moral., n. 31, et hom. 26 in Evang., n. 4, 5, 6, ubi sub schemate Lazari ex mortuis a Christo revocati, et ab ejus apostolis soluti, explicatur peccatoris per confessionem peccatorum e sepulcro prodeuntis resurrectio et solutio. Lazaro ergo dicitur, Veni foras: ac si aperte cuilibet mortuo in culpa diceretur: Cur reatum tuum intra conscientiam abscondis? Foras jam per confessionem egredere, qui apud te interius per negationem lates. Veniat itaque foras mortuus, id est culpam confiteatur peccator. Venientem vero foras solvant discipuli; ut pastores Ecclesiæ ei pænam debeant amovere, quam meruit, qui non erubuit confiteri quod fecit. Hæc de solutionis ordine breviter dixerim, ut sub magno moderamine pastores Ecclesiæ vel solvere studeant, vel ligare.

Omnes contra catholicam fidem errores aut jam exortos, aut in posterum orituros simul oppressit sanctus Doctor supremam Ecclesiæ auctoritatem in conciliis œcumenicis astruendo in epistola sua synodica ad patriarchas (Lib. 1, epist. 25); Quia, inquit, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem, sicut sancti Evangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipere et venerari me fateor. Nicænum scilicet, in quo perversum Arii dogma destruitur; Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et Macedonii error convincitur; Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii impietas judicatur; Chalcedonense vero, in quo Eutychis, Dioscorique pravitas reprobatur; tota devotione complector, integerrima approbatione custodio, quia in his velut in quadrato lapide, sanctæ fidei structura consurgit ; et cujuslibet vitæ atque actionis existat, quisquis eorum solidilatem non tenet, etiam si lapis esse cernitur, tamen extra ædificium jacet. Quintum quoque concilium pariter veneror, in quo et epistola, quæ Ibæ dicitur, erroris plena, reprobatur. Theodorus personam Mediatoris Dei et hominum in duabus subsistentiis separans, ad impietatis perfidiam cecidisse convincitur. Scripta quoque Theodoriti, per quæ beati Cyrilli fides reprehenditur, ausu dementiæ prolata refutantur. Cunctas vero quas præfata veneranda concilia personas respuunt, respuo; quas venerantur, amplector; quia dum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis præsumit aut solvere quos religant, aut ligare quos solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit. Quisquis vero prædictarum synodorum fidem tenet, pax ei sit a Deo Patre, etc,

Hic vides parem auctoritatem quinto concilio tribui ac quatuor prioribus, aliudque sapienti dici anathema. Quapropter quando mitius egit sanctus Gregorius cum Theodelinda Langobardorum regina, et cum nonnullis qui synodi hujus auctoritati in trium capitulorum damnatione obtemperare detrectabant, uti diximus in ipsius Vita, nec eos pro schismaticis habuit, usus est prudenti quadam œconomia; forte quod eos ignorantia laborare potius quam prava aliqua voluntate noverat. Cumque doceri non refugerint, sperabat futurum ut resipiscerent. Hoc

(a) Coloniæ apud Arnoldum Quentelium, an. 1605.

« PoprzedniaDalej »