Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

justitia promittatur, et per omnia commoneantur exire, atque suorum actuum reddere rationem. Quibus etiam ecclesiæ vestræ defensorem deputare vos convenit,cujus sollicitudine ea quæ illis fuerint promissa serventur. » (Lib. x, ep. 38.)

58. Quantæ humilitatis Gregorius fuerit, cum ex multis, tum ex his manifestissime poterit deprehendi, quod omnes quidem sacerdotes, fratres et comministros, clericos autem diversi ordinis dilectissimos filios, at vero laicos viros dominos, et feminas dominas, in suis litteris nominabat, neque ab aliquo se summum pontificem aut universalem sive dominum vocari æquanimiter permittebat. Nam ut ea quæ super hujusmodi comprehensa sunt prætermittam, Rusticianæ patricia scribens, ait : « Excellentiæ vestræ scripta suscepi, quæ me in gravissima ægritudine positum, de salute, de devotione, ac de dulcedine sua omnino relevarunt. Unum vero ægre suscepi quia in eisdem epistolis ad me (quod semel esse poterat) sæpius dicebatur: Ancilla vestra, ancilla vestra. Ego enim, qui per episcopatus onera servus sum omnium factus, qua ratione te mihi ancillam dicis, cujus ante susceptum episcopatum proprius fui ? Et ideo rogo per omnipotentem Deum ne hoc verbum aliquando ad me in scriptis vestris inveniam. » (Lib. x1, ep. 44.)

Scribone quid dicam ? Qando ubique video quia no- A mentum ab his quorum interest de servanda lege et bis peccata nostra respondeant, ut et foris a gentibus, et intus a perversis judicibus conturbemur? Sed nolite de talibus omnimodo contristari, quia qui post nos vixerint deteriora tempora videbunt, ita ut in comparatione sui temporis felices nos æstiment dies habuisse. In quantum vere fraternitas tua prævalet, opponere se pro oppressis debet; quæ, etiamsi prodesse minime valuerit, ipsa omnipotenti Deo mentis devotio sufficit, quam dedit. Scriptum est enim : Eripe eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses (Prov. xxiv, 11). Quod si dixeris: Vires non suppetunt, qui inspector est cordis ipse intelligit. In omni ergo quod agis, inspectorem cordis appete habere placatum. Quidquid est unde illi placeas facere non omittas. Nam humani terrores et gratiæ, fumo sunt similes, qui leni aura raptus evanescit. Hoc certissime scito, quia placere Deo sine pravis hominibus nullus potest. In tanto ergo se æstimet fraternitas tua omnipotenti Deo placuisse, quanto se perversis hominibus displicuisse cognoverit. Ipsi tamen defensio pauperum moderata et gravis sit, ne, si quid nimis rigide agitis, ex juventute vos arbitrentur homines superbire. Sed talis necesse est ut inveniatur pro oppressis vestra defensio, quatenus et humiles protectionem sentiant, et oppressores non facile inveniant quod ex malevola mente reprehendant. Attende ergo quod ad Ezechielem dicitur : Fili hominis...... increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas (Ezech. 11, 6). Et beatus Job ait: Frater fui draconum, et socius struthionum (Job Xxx, 29). Et Paulus discipulis dicit: In medio nationis pravæ et perversæ, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo (Phil. II, 15). Tanto ergo debemus cautius ambulare, quanto nos scimus inter Dei inimicos vivere. » (Regist. lib. x, ep. 36.)

56. Hujus cautelæ suæ conscius Romano defensori Gregorius ait : « Pervenit ad nos quia quidam homines, minorem omnimodo discretionem tenentes, in suis nos periculis implicari desiderant, atque ita volunt ab ecclesiasticis personis defendi, ut ipsæ quoque ecclesiasticæ personæ ex eorum culpa teneantur. Idcirco præsenti te præceptione admoneo, et per te fratrem et coepiscopum nostrum domnum Joannein, vel cæteros 160 qui interesse possunt, ut patrocinia ecclesiastica, sive mea suscipiatis scripta, sive eliam ea minime fuerint directa, sub tanto moderamine debeatis impendere, quatenus, si qui in furtis publicis implicati sunt, a nobis non videantur injuste defendi, ne opinionem male agentium ex indiscreta defensionis ausu in nos ullo modo transferamus, sed quantum decet, ecclesiam admonendo et verbum intercessionis adhibendo, quibus valetis succurrite, ut et illis opem feratis, et opinionem sanctæ Ecclesiæ non inquinetis. (Lib. 1x, ep. 27.)

57. Item Januario, episcopo, post aliqua. «< Si qui eorum de quibus est aliqua quæstio in ecclesiam forfasse refugerint, ita debet causa disponi, ut nec ipsi violentiam patiantur, nec hi qui dicuntur oppressi damns sustineant. Curæ ergo vestræ sit ut eis sacra

59. Hujus humilitatis mansuetudine Gregorius non solum Theudelindæ reginæ Langobardorum pro tribus capitulis, verum etiam, inter alios, Savino quoque, suo subdiacono, satisfacere non renuit, dicens : << Exeuntes maligni homines turbaverunt animos C vestros, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant, adstruentes quod aliquid de sancta Chalcedonensi synodo piæ memoria Justiniani temporibus sit imminutum, quam nos omni fide omnique devotione veneramur; et sic quatuor synodos sanctæ universalis Ecclesiæ sicut quatuor libros sancti Evangelii recipimus. De personis vero de quibus post terminum synodi aliquid actum fuerat, ejusdem piæ memoria Justiniani temporibus est ven. tilatum; ita tamen ut nec fides in aliquo violaretur, nec de eisdem personis aliquid aliud ageretur, quam apud eamdem sanctam Chalcedonensem synodum fuerat constitutum. Anathematizamus autem, si quis ex definitione fidei quæ in eadem synodo prolata est, aliquid imminuere præsumpsit, vel quasi corrigendo D ejus sensum mutare, sed sicut illic prolata est, per omnia custodimus. Te ergo, fili charissime, decet ad unitatem fidei remeare, 161 ut finem tuum valeas in pace concludere, ne malignus spiritus, qui contra te per alia opera prævalere non potest, ex hac causa inveniat unde tibi in die exitus tui in aditu regni cœlestis obsistat. » (Lib. in, ep. 10.)

60. Item Gregoriæ, cubiculariæ Augustæ, post cætera: «< Quod dulcedo tua in suis epistolis subjunxit, importunam se mihi existere quousque scribam mihi esse revelatum quia peccata tua dimissa sint, rem et difficilem et inutilem postulasti. Difficilem quidem, quia ego indignus sum, cui revelatio fieri debeat; in utilem vero, quia secura de peccatis tuis fieri non de

bes, nisi cum jam in die vitæ tuæ ultimo plangere ea- A halaret, Sabiniano suo diacono Constantinopolitano

dem peccata minime valebis ; quæ dies quousque veniat, semper suspecta, semper trepida, metuere culpas debes, atque eas quotidianis fletibus lavare. » (Lib. vII, Ep. 25.)

61. Item Anastasio, presbytero Isauriæ, post aliqua: « Tua itaque fraternitas quantum in charitate perfecla sit, scio: et qui omnipotentem Deum multum diligit, oportet ut de proximo multum præsumat. Non enim loca vel ordines Creatori nostro proximos faciunt, sed ei nos aut merita bona conjungunt, aut mala disjungunt. Quia ergo adhuc incertum est, quis interius qualis sit, cur non audeas scribere, cum inter me et te quis sit superior ignores? Et quidem bene te vivere scio, me autem multis oneratum peccatis cognosco. Sed etsi ipse peccator es, tamen me multo melior es, quia tua tu tantummodo, ego vero et eorum qui mihi commissi sunt peccata porto. In hoc ergo te altum, in hoc te magnum aspicio, quia ante humanos oculos in magno atque in alta loco minime profecisti: in quo sæpe dum exterius ab hominibus honor tribuitur, ad ima animus mergitur, quia curis discerpentibus gravatur. Tibi autem omnipotens Deus juxta hoc quod scriptum est, Ascensus in corde disposuit in valle lacrymarum (Psal. xxx1, 6). Multo autem mihi altior, multo sublimior videri poteras, si neque ducalum monasterii quod Neas dicitur suscepisses. » (Lib. vii, ep. 32.)

[ocr errors]

scribens, ait : « Unum est quod breviter suggeras serenissimis dominis nostris, quia si ego servus eorum in morte Langobardorum me miscere voluissem hodie Langobardorum gens nec regem, nec duces, nec comites haberet, atque in summa confusione divisa esset. Sed quia Deum timeo, in morte cujuslibet hominis me miscere formido. Malchus autem idem episcopus neque in custodia fuit, neque in aliqua afflictione, sed die qua causam dixit et addictus est, nesciente me, a Bonifacio notario in domum ejus ductus est, ibique prandidit, et honoratus est ab eo, et nocte subito mortuus est inventus. (Lib. IV, ep. 47.1

65. Igitur in omnibus suis dictis vel operibus, Gregorius imminentem futuræ retributionis diem ultimum perpendebat, tantoque cautius cuncta cunctorum negotia ponderabat quanto propinquius finem mundi insistere, ruinis ejus crebrescentibus, advertebat. Quapropter in homiliis Evangelicis perhibet dicens : « Exsurget gens contra gentem el regnum adversus regnum, et erunt terræ motus magni per loca, pestilentiæ et fames. » Et quibusdam interpositis adjunxit:Et erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum. Ex quibus profecto omnibus alia jam facta cernimus, alia in proximo ventura formidamus. Nam gentem contra gentem exsurgere, earumque pressuram terris insistere, plus jam in nostris tribulationibus cernimus quam in codicibus legimus. Quod terræ motus urbes innumeras obruat C ex aliis mundi partibus, scitis, quam frequenter audivimus. Pestilentias sine cessatione patimur. Signa vero in sole, et luna, et stellis adhuc aperte minime vidimus; sed quia hæc non longe sint, ex ipsa jam aeris immutatione colligimus. Quamvis prius quam Italia gentili gladio ferienda traderetur, igneas in cœlo acies vidimus, ipsumque qui postea humani generis fusus est, sanguinem coruscantem. Confusio autem maris et fluctuum necdum nova exorta est, sed cum multa jam prænuntiata sint completa, dubium non est quin sequantur etiam pauca quæ restant, quia sequentium rerum certitudo est præteritarum exhibitio. » Et paulo post : « Ecce, fratres mei, jam cernimus quod audiebamus, Novis quotidie et crebrescentibus malis mundus urgetur. Ex illa plebe

62. Item Stephano episcopo, inter alia: Multum mihi, et ultra quam indignus audire debui, favorem in epistolis demonstratis. Et scriptum est: Ne laudes hominem quamdiu vivit (Eccli. x1, 30). At tametsi audire talia dignus non fui, orationibus vestris peto ut dignus efficiar, ut si bona in me non ideo dixistis quia sunt, ideo sint quia dixistis. » (Lib. vII, ep. 8.) 63. Sed ne solis verbis tanti præsulis humilitas inculcari credatur, superest ut ex Græcorum relationibus ad me nuper interpretatis eadem Patris humilitas vivis operibus demonstretur, in quibus videlicet ita refertur. Enarravit nobis abbas Joannes, Persa, sanctus et reverendus vir existens, de magno Gregorio beatissimo papa romano, dicens: Olim ivi Romam ad adorandum loculos sanctorum apostolorum Petri et Pauli; et una dierum, cum starem in medio civitatis, video papam Gregorium per me transiturum, et cogitavi me mittere ante eum. Cum ergo appropinquasset mihi papa, videns quia pergerem ut mitte- D innumera quanti remanseritis aspicitis, et tamen ad

rem me ante eum, sicut coram Deo dico, fratres, primus misit se ante me super terram, et non ante surrexit quam ego prior surgerem, et amplexatus me cum multa humilitate, tribuit mihi per manum numismata tria, et jussit mihi dari casulam et necessi tates meas omnes. Glorificavi ergo Deum, qui donavit ei talem humilitatem circa omnes, et eleemosynam et charitatem. (Prat. spirit, c. 151.)

162 64. Hinc est quod patientissimus pastor Gregorius penes imperatorem Mauricium, sibi prorsus infensum, dudum accusatus quod Malchum episcopum, sui patrimonii provisorem, pro retentis pensionibus tandiu in custodiis afflixisset quousque spiritum ex

huc quotidie flagella urgent, repentini casus oppri. munt, novæ nos et improvise clades affligunt. Sicut enim in juventute viget corpus, forte in incolume manet pectus, torosa cervix, plena sunt brachia ; in annis autem senilibus statura curvatur, cervix exsiccata deponitur, frequentibus suspiriis pectus urgetur, virtus deficit, loquentis verba anhelitus intercludit (nam si languor desit, plerumque senibus ipsa salus ægritudo est): ita et mundus in annis prioribus velut in juventute viguit, ad propagandam humani generis prolem robustus fuit, salute corporum viridis opulentia rerum pinguis ; at nunc ipsa sua senectute deprimitur, et quasi ad vicinam mortem

molestiis crebrescentibus urgetur.» (Homil. 1 in A dicitur: Efferbuit coctio ejus, et decocta sunt ossa illius

Evang.) Et iterum : « Eunles prædicate, dicentes quia
appropinquabit 163 regnum cœlorum (Matt. x, 7).
Hoc jam, fratres charissimi, etiamsi Evangelium ta-
ceat, mundus clamat. Ruinæ namque illius voces
sunt. Qui enim tot attritus percussionibus a gloria
sua cecidit, quasi jam nobis e proximo regnum aliud,
quod sequatur, ostendit. Ipsis jam et a quibus ama-
tur amarus est. Ipse enim ejus ruinæ prædicant quod
amandus non est. Si enim ruinam sui domus quas-
sata minaretur, quisquis in illa habitaret fugeret, et
qui stantem dilexerat recedere quantocius a cadente
festinaret. Si igitur mundus cadit, et nos eum aman.
do complectimur, opprimi volumus potius quam ha-
bitare, quia nulla nos ratio a ruina illius separat quos
in ejus passionibus amor ligat. Facile ergo est nunc
jam, cum destructa omnia cernimus, animum no-
strum ab ejus dilectione disjungere. Sed hoc illo in
tempore difficillimum fuit, quod apostoli prædicare
cœleste regnum invisibile mittebantur, cum longe
lateque omnia cernerent florere regna terrarum. »
(Homil. 4 in Evang.)

B

66. Quæ autem de istius urbis Gregorius incommoditate descripserit indicabo, quatenus ii qui, nunc in ruinis ejus habitantes, eam ordinatiorem ac per hoc valentiorem fuisse non autumant, contremiscant. Ait enim in expositionis Ezechielis homilia octava decima sic: « Quid est jam, rogo, quod in hoc mundo libeat? Ubique luctus aspicimus, ubique gemitus audivimus. Destructæ urbes, eversa sunt castra, depopulati sunt agri, in solitudinem terra redacta C est. Nullus in agris incola, pene nullus in urbibus habitator remansit; et tamen ipsæ parvæ generis humani reliquiæ adhuc quotidie et sine cessatione feriuntur, et finem non habent flagella cœlestis justitiæ, quia nec inter flagella correcta sunt actionis culpæ. Alios in captivitatem duci, alios detruncari, alios interfici videmus. Quid est ergo quod in hac vita libeat, fratres mei? Si talem mundum adhuc diligimus, non jam gaudia sed vulnera amamus. Ipsa autem quæ aliquando mundi domina esse videbatur, qualis remanserit Roma conspicimus, immensis doloribus multipliciter attrita, desolatione civium, impressione hostium, frequentia ruinarum: ita ut in ea completum esse videamus quod contra urbem Samariam per Ezechielem prophetam prædictum est: Pone ollam, pone, inquam, et mitte in eo aquam, et congere frusta ejus in eam; et paulo post : Efferbuit; coctio ejus, et decocta sunt ossa ejus in medio illius; atque iterum: Congere ossa quæ igne succendam, consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat et liquefiat æs ejus (Ezech. XXIV, 10 et seq.). Tunc enim nobis olla posita est, cum hæc est civitas constituta. Tunc enim in ea aqua missa est, et frusta ejus congesta sunt, quando ad eam undique populi confluebant, qui, velut aqua calens, actionibus mundi fervescerent, et quasi frusta carnium in ipso suo fervore liquarentur. De qua bene

D

in medio ejus: quia prius quidem in ea vehementer incaluit actio glorie sæcularis, sed postmodum ipsa gloria cum suis sequacibus defecit. Per ossa etenim potentes sæculi, per carnes vero populi designantur: quia sicut carnes ossibus portantur, ita per potentes sæculi, infirmitas regitur populorum. Sed ecce jam de illa omnes hujus sæculi potentes ablati sunt : ossa ergo excocta sunt. Ecce populi defecerunt : carnes ejus 164 liquefactæ sunt. Dicatur ergo: Conge·re ossa quæ igne succendam, consumentur carnes, et coquelur universa compositio, et ossa tabescent. Ubi enim senatus ? ubi jam populus ? Contabuerunt ossa, consumptæ sunt carnes, omnis in ea sæcularium dignitatum ordo extinctus est. Excocta est universa compositio ejus, et tamen ipsos nos paucos qui remansimus, adhuc quotidie gladii, adhuc quotidie innumeræ tribulationes premunt. Dicatur ergo: Pone quoque eam super prunas vacuam. Quia enim senatus deest, populus interiit; et tamen in paucis qui sunt dolores et gemitus quotidic multiplicantur: jam vacua ardet Roma. Quid autem ista de hominibus dicimus, cum ruinis crebrescentibus ipsa quoque ejus destrui ædificia videmus? Unde apte de civitate jam vacua subditur: Incalescat et liquefiat æs ejus. Jam enim et ipsa olla consumitur, in qua prius carnes et ossa consumebatur: quia postquam defecerunt homines, etiam parietes cadunt. Ubi enim sunt qui in ejus aliquando gloria lætabantur? Ubi eorum pompa? ubi superbia? ubi frequens et immoderatum gaudium? Impletum est in ea quod contra destructam Niniven per prophetam dicitur: Ubi est habitaculum leonum, el pascua catulorum leonum (Nahum. 11, 11) ? An ejus duces ac principes leones non erant; qui per diversas mundi provincias discurrentes prædam sæviendo interficiendo rapiebant? Hinc leonum catuli inveniebant pascua: quia pueri, adolescentes, juvenes sæculares et sæcularium filii, huc undique concurrebant, cum proficere in hoc mundo voluissent. Sed ecce jam desolata, ecce contrita, ecce gemitibus oppressa est. Jam nemo ad eam currit, ut in hoc mundo proficiat. Jam nullus potens et violentus remansit, qui opprimendo, prædam diripiat. Dicamus ergo Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum? Contingit ei quod de Judæa novimus per prophetam dictum: Dilata calvitium tuum sicut aquila (Mich. 1, 10). Calvitium quippe hominis in solo capite fieri solet, calvitium vero aquila in toto fit corpore, quia cum valde senuerit, plumæ ejus ac pennæ ex omnibus illius membris cadunt. Calvitium ergo suum sicut aquila dilatat, quia plumas perdidit dum populum amisit. Alarum quippe pennæ ceciderunt cum quibus volare ad prædam consueverat, quia homines ejus potentes extincti sunt per quos aliena rapiebat.

Item in Dialogorum libro secundo « Præterea, inquit, antistes Canusinæ ecclesiæ ab Benedictum Domini famulum venire consueverat, quem vir Dei pro vitæ suæ merito valde diligebat. Is itaque dum cum illo de ingressu regis Totile et Romanæ urbis

mus autem omnes quia et fluvius qui in multis rivis dividitur a suo alveo siccatur.

perditione colloquium haberet, dixit: Per hunc re- A non sufficit, pensate quid agere poterit divisa. Scigem civitas ista destruetur, ut jam amplius non inhabitetur. Cui vir Dei respondit: Roma a gentibus non exterminabitur, sed tempestatibus, coruscis, turbinibus ac terræ motu fatigata marcescet in semetipsa. Cujus prophetiæ mysteria nobis jam facta sunt luce clariora, qui in hac urbe dissoluta incenia, eversas domos, destructas ecclesias turbine cernimus; ejusque ædificia longo senio lassata, quia ruinis crebrescentibus prosternantur, videmus. » (Dial. l. 11, c.15.) Item in epistola Joanni, episcopo Ravennati, post aliqua : « Si quo modo est aliquando locus obtinendi, agat apud exarchum fraternitas vestra, ut pacem cum Ariulpho, si aliquid possumus, faciamus, quia miles de Romana urbe (a) tultus est, 165 sicut ipse novit. Theodosiani vero qui hic remanserunt, rogam non accipientes, vix ad murorum quidem custodiam se accommodant, et destituta ab omnibus civitas, si pacem ejus non habet, quomodo subsistet? » (Regist. 1. 11, ep. 46.)

B

Item in ejusdem prophetæ tractatibus, homilia 11: « Sive, inquit, justus in culpa, sive peccator in morte corruat, speculatori timendum est ne hunc ex suo silentio reactus peccantium pariter insolvat. Sed interim, dum loquor, avertere a memetipso oculos volo, et ecce iterum sermo divinus me impingit in memetipsum, ut meam negligentiam videam, et mihi dici hæc quæ audio pertimescam. Sicut enim superius dixi, cujus cor innumeris curis sparsum, se ad se colligat? Quando etenim possum et ea quæ circa me sunt sollicite omnia curare, et memetipsum, adunato sensu, conspicere? Quando possum pravorum nequitias insequendo corrigere, bonorum actus laudando el admonendo custodire, aliis terrorem atque aliis dulcedinem demonstrare? Quando valeo, et de his quæ sunt necessaria fratribus cogitare, et contra hostiles gladios de Urbis vigiliis sollicitudinem gerere, ne incursione 166 subita cives pereant providere, et inter hæc omnia pro animarum custodia plene atque efficaciter verbum exhortationis impen dere? Loqui etenim de Deo quieta valde et liberæ mentis est. Tunc namque bene lingua dirigitur in sermone, cum secure sensus quieverit in tranquillitate: quia nec concussa aqua imaginem conspicientis reddit, sed tunc in ea vultus intendentis aspicitur, cum non movetur. Quam ergo exhortationem vobis speculator vester, fratres charissimi, faciat, quem tot rerum confusio perturbat? Et paulo post: C « Sacerdos etiam post compunctionem ac lacrymas cogitur necessaria quæque filiorum suorum cognoscere, et ea quæ refugit animo patienter audire, atque post suspiria cœlestium, quorumlibet carnalium hominum onera portare, et sæpe cum supervenientibus cor in diversam qualitatem transfundere. Nam aliquando de lucris spiritualibus gaudet; sed cum quilibet mærens supervenerit, nisi ejus mororem in se susceperit, tribulationi illius compatiens non est. Et aliquando de damnis animarum luget; sed repente superveniunt qui de suis prosperitatibus lætantur, quorum si lætitiæ sacerdos non congaudet, minus amare creditur filios in quorum gaudio non exsultat, præcipue cum Paulus dicat: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. xII, 15). Nihil ergo

67. Tantis curarum tumultibus pro animarum pariter ac civitatis custodia Gregorius gravabatur, ut in coli molestias corruens, non solum (sicut proposuerat) per ordinem Ezechielis mysteria minime per tractaret, verumetiam hostilibus incursionibus, multisque corporis debilitatibus aggravatus, a studio expositionis omnino desisteret, et ad dies illos se pervenisse defleret, atque dissolutionem sui corporis totis conatibus flagitaret. Quapropter eidem Joanni episcopo queritur, dicens: « Quod multis vestræ beatitudini minime respondi, non hoc torpori meo, sed languori deputate: quia peccatis meis facientibus, eo tempore quo Ariulphus ad Romanam urbem veniens, alios occidit, alios detruncavit, tanta mœstitia affectus sum, ut in coli molestiam caderem.» (Ibid.) Item in expositione ultimæ visionis Ezechielis prophetæ: « Quia multis curis prementibus, Ezechielis prophetæ librum coram charitate vestra totum per ordinem perscrutari non licuit, bonis vestris desideriis placuit petere, ut saltem extrema ejus visio, quæ ei facta est de ædificio in monte constituto, quæ et cunctis est visionibus ejus obscurior, exponi debuisset. Et quidem voluntati vestræ me parere necesse est. Sed duo sunt quæ hac in re perturbant animum meum. Unum, quod hæc eadem visio tantæ obscuritatis nebulis tegitur, ut vix in ea aliquid, intellectu interlucente, videatur. Aliud, quod jam Agilulphum, D tam onerosum in ordine sacerdotum video quam

Langobardorum regem, ad obsidionem nostram summopere festinantem, Padum transisse cognovimus. Unde pensate, fratres charissimi, in caliginosis ac mysticis sensibus quid valeat mens misera, timoris sai perturbationibus occupata.Quanto enim circa terrena plus satagit, tanto in his quæ sunt cœlestia minus videt: pro eo quod curis suis extra se ducitur, valde intus minor est: quia scriptum est: Deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. 9, 15). Quæ enim superiora penetrare, etiam collecta,

(a) De isto verbo disseritur in nota h ep. 46 lib. II Registri.

(b) Ita Colb. et alii Mss. Excusi, quibus astipulantur

rigorem mentis compatiendo flectere, et cum personis supervenientibus animum mutare; et tamen hoc valde est necessarium. Nam quando ex prædicatione ejus ad boni operis gratiam peccator reducitur, si ipse qui prædicat videtur ingratus?» (Præfat. l. 11 in Ezech.)

Item in fine ejusdem voluminis: Ecce hæc, ut Domino largiente potuimus, coram vobis, fratres charissimi, rimati sumus. Nemo autem me reprehendat (b) si post hanc locutionem cessavero, quia, sicut

Reg. et cod. B. Mariæ Paris., si posthac a locutione

cessavero.

precibus obtinere non mereor, rogo ut vestræ sanctitatis oratio suæ mihi intercessionis adjutorium præbeat, meque a peccati et corruptionis pondere liberum reddat in illam, quam bene nostis, libertatem gloriæ filiorum Dei. » (Lib. x, ep. 35.)

omnes cernitis, nostræ tribulationes excreverunt. A Domine (Psal. cxLI, v. ult.). Sed quia meis adhuc Undique gladiis circumfusi sumus, undique imminens mortis periculum timemus. Alii detruncatis ad nos manibus redeunt; alii capti, alii interempti nuntiantur. Jam cogor linguam ab expositione retinere, quia tædet animam meam vitæ meæ (Job. x). Jam nullus in me sacri eloquii studium requirat, quia versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium (Job. xxx). Jam cordis oculus in mysteriorum discussione non vigilat, quia dormitavit anima mea præ tædio (Psal. cxvi). Jam minus lectio animo dulcis est, quia oblitus sum manducare panem meum a voce gemitus mei (Psal. cI). Cui autem vivere non licet, de Scripturæ sacræ sensibus loqui mystica qualiter libet? Et qui cogor quotidie amara bibere, quando possum dulcia propinare? » (Homil. ult.)

Item Italicæ patricie et Venantio, exmonacho patricio: « Quosdam de Sicilia venientes affectu quo debui de sospitate excellentiæ vestræ requirere curavi, sed de assiduitate ægritudinum mihi tristia responderunt. Hæc autem dicens, nec ego vobis de meipso invenio aliud quod debeam nuntiare, nisi quod, peccatis meis facientibus, ecce jam undecim menses sunt quod valde rarum est si de lecto surgere aliquando potui. Tantis enim podagræ doloribus, tantisque molestiarum premor angoribus, ut vita mihi gravissima pœna sit. Quotidie enim in dolore deficio, et mortis remedium expectando suspiro. In clero vero 167 hujus urbis et populo tanti febrium languores irruerunt, ut pene nullus liber, nullus servus remanserit, qui idoneus esse ad aliquod officium vel ministerium possit. De vicinis autem urbibus strages nobis mortalitatis quotidie nuntiantur. Africa autem qualiter mortalitate et languoribus vastelur, quanto viciniores estis tanto credo quod subtilius cognovistis. De Oriente vero qui veniunt, graviores desolationes nuntiant. In his itaque omnibus, quia, appropinquante fine mundi,generalem percussionem esse cognoscimus, affligi nimis de propriis molestiis non debemus.» (Regist. l. x1, ep. 123.)

B

Item eisdem : «< Peto autem ut pro me enixius vestra sanctitas orare debeat, quia podagræ doloribus, et barbarorum gladiis, et curarum afflictionibus incessanter premor. Sed si mihi orationis vestræ opem impenditis, credo quod me contra adversa omnia fortiter juvetis. » (Lib. 1x, ep. 78.)

Item eidem: « Rogo ergo ut pro me peccatore enixius oretis, quia et dolor corporis, et amaritudo cordis ex curarum afflictionibus, et immensa vastitas mortalitatis, inter tot barbarorum gladios me vehementer affligit. Inter quæ omnia non temporalem, sed æternam consolationem requiro, quam per me impetrare non valeo, sed per intercessionem vestræ beatitudinis hanc me obtinere confido. » (Lib. xIII, ep. 41.)

Item (a) Mariniano, episcopo Ravennæ: « Multum jam tempus est quo surgere de lecto non valeo: nam me modo podagræ dolor cruciat, modo nescio quis in toto corpore se ignis cum dolore expandit; et fit plerumque ut uno in me tempore ardor cum dolore confligat, et corpus in me animusque deficiat. Quantis autem aliis necessitatibus extra has quas protuli infirmitates afficiar enumerare non valeo, sed breviter dico quia sic me infectio noxii humoris imbibit, ut vivere mihi pœna sit, et mortem desideC ranter expectem, quam gemitibus meis solam esse credo remedium. Proinde, frater sanctissime, divinæ pro me pietatis misericordiam deprecare, ut percussionis suæ 168 erga me flagella propitius mitiget, et patientiam tolerandi concedat, ne nimio, quod absit, tædio in impatientiam cor erumpat, et quæ curari per plagam poterat culpa crescat ex murmure, » (Lib. x1, ep. 32.)

Item Rusticianæ patricia: « De podagræ molestia quam vobis evenisse signastis, et contristatus vehementer sum et lætatus. Lætatus, quia humor noxius inferiora petens, superiora profecto deseruit. Contristatus vero, quia in tam tenuissimo corpore dolores vos nimios perpeti pertimesco. Ubi enim deest caro, quæ virtus esse poterit doloribus resistens? Me

Item Eulogio, patriarchæ Alexandrino: « Transacto anno suavissima sanctitatis vestræ scripta suscepi, quibus pro ægritudinis meæ nimietate respondere nunc usque non valui. Ecce enim jam biennium pene expletur quo lectulo teneor, tantisque podagræ doloribus affligor, ut vix in diebus festis usque ad D etenim, quem qualis fuerim nostis, ita amaritudo

horarum trium spatium surgere valeam missarum solemnia celebrare. Mox autem cum gravi compellor dolore decumbere, ut cruciatum meum non possim, gemitu interrumpente, tolerare. Qui dolor interdum mihi lentus est, interdum nimius, sed neque ita lentus ut recedat, neque ita nimius ut interficiat. Unde fit ut qui quotidie in morte sum, repellar a morte. Nec mirum, quia peccator gravis tali corruptionis carcere diu teneor inclusus; unde compellor clamare: Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo,

(a) In Excusis, in Uticensi, et in tribus Paris. Episcopo Arabia. Hic Episcopus in vulgatis modo di

animi et assidua exacerbatio atque hoc podagræ molestia affecit, ut corpus meum tamquam in sepultura siccatum sit unde fit utjam raro de lecto surgere valeam. » (Lib. x1, ep. 44.)

Item eidem : « Ego in tanto gemitu et occupationibus vivo, ut ad dies quos ago pervenisse me pœniteat, solaque mihi in consolatione sit mortis exspectatio. Unde peto ut pro me orare debeatis, quatenus de hoc carnis carcere citius educat, ne tantis laboribus diutius torquear. » (Lib. XIII, ep. 22.) Item

citur Maximianus, modo Marianus, aut Marinianus.

« PoprzedniaDalej »