Obrazy na stronie
PDF
ePub

tur, fugere se summum sacerdotium quasi humiliter ▲ Dominum (Prov. xx1, 30). Et quidem sæpe præfatus

sanctissimus frater serenissimo domino multa suadere conatur; sed bene novi quia tantæ illæ orationes ejus et lacrymæ nil ei a quoquam contra rationem, aut animam suam subripi permittunt. Triste tamen valde est ut patienter feratur, quatenns, despectis omnibus, prædictus frater et coepiscopus meus solus conetur appellari episcopus. Sed in hac ejus superbia, quid aliud, nisi propinqua jam Antichristi tempora esse designantur? Quia illum videlicet imitatur, qui spretis in sociali gaudio angelorum legionibus,ad culmen conatus est singularitatis erumpere, dicens: Super astra cæli exaltabo solium meum, sedebo in monte Testamenti in lateribus Aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium: similis ero Altissimo (Isai xiv,

finxit; sed eo suscepto, usque adeo in superbiam dolosæ mentis excrevit, ut causa alia occasionem quærens, (^) synodum faceret, in qua se universalem appellare conatus est. Quod mox papa Pelagius ut agnovit, directis epistolis ex autoritate sancti Petri apostoli, ejusdem synodi acta cassavit. Diaconum vero, qui juxta morem pro responsis ecclesiastis faciendis imperatoribus adhærebat, cum eo missarum solemnia celebrare prohibuit. Cujus sententiam beatus quoque Gregorius sequens, prædictum Joannem sæpe commonitum acquiescere differentem, 112 sententia pari muletaverat, omnibusque pontificibus sub interminatione proprii honoris mandaverat, ne unquam universalis profanum vocabulum aut scriberent, aul scriptum susciperent, aut ubi fuisset B 13). Unde per omnipotentem Dominum rogo, ne scriptum, subscriberent. Quapropter Joannes multis fallaciis ad suam hypocrisim consensum avarissimi imperatoris redimens, obtinuit ut imperator Gregorio sriberet, quod sibi pacificus extitisset. Quapro pter ipse imperatrici Constantinæ inter aliqua scribit, dicens: Sabiniano, diacono responsali meo, scribente, cognovi, in causis beati Petri apostolorum principis, contra quosdam superbe humiles, ficte blandos, quanta se justitia vestra serenitas impendat. Unde adhuc peto ut nullius prævalere contra veritatem hypocrisim permittatis: quia sunt quidam qui, juxta egregii prædicatoris vocem, per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Rom. xvi); qui veste quidem despecti sunt, sed corde tument, et quasi in hoc mundo cuncita despiciunt, sed tamen ea quæ mundi sunt cuncta simul adipisci quærunt; qui indignos se omnibus hominibus fatentur, sed privatis vocabulis contenti esse non possunt, quia illud appetunt, unde omnibus digniores esse videantur. » (Regist. lib. v, ep. 21). Et post pauca :

pietatis vestræ tempora permittatis unius hominis elatione maculari: neque tam 113 perverso vocabulo ullum quoquo modo præbeatis assensum, atque in hæc causa nequaquam me pietas vestra despiciat; quia et si peccata Gregorii tanta sunt ut pati talia debeat, Petri tamen apostoli peccata nulla sunt, ut vestris temporibus pati talia mereatur. Unde iterum atque iterum per omnipotentem Dominum rogo, ut sicut priores principes sancti Petri apostoli gratiam quæsiverunt, vos quoque hanc vobis et quærere et conservare curetis, et propter peccata nostra, qui ei indigne servimus, ejus apud vos honor nullatenus minuatur, qui et modo vobis adjutor esse in omnibus, et postmodum vestra valeat peccata dimittere. Viginti autem jam et septem annos ducimus, quod in C hac urbe inter Langobardorum gladios vivimus: quibus quam multa ab Ecclesia quotidianis diebus erogantur, ut inter eos vivere possimus, suggerenda non sunt. Sed breviter indico quia, sicut in Ravennæ partibus Dominorum Pietas apud primum exercitum Italiæ saccellarium habet, qui, causis supervenientibus, quotidianas expensas faciat; ita et in hac urbe in causis talibus eorum saccellarius ego sum. Et tamen hæc ecclesia, qua uno eodemque tempore clericis, monasteriis, pauperibus, populo atque insuper Langobardis tam multa indesinenter expendit, ecce adhuc ex omnium ecclesiarum afflictione premitur, quia de unius hominis superbia multi gemnunt, etsi dicere nil præsumunt. » (Ibid.)

52. « Præterea indico, quia piissimi domini scripta suscepi, ut cum fratre et cousacerdote meo Joanne debeam esse pacificus. Et quidem si religiosum Dominum decuit, ut sacerdoti ista præciperet. Sed cum se nova præsumptione atque superbia idem frater meus universalem episcopum appellet, ita ut sanctæ memoriæ decessoris mei tempore adscribi se in synodo tali hoc superbo vocabulo faceret: quamvis cuncta illius synodi, sede apostolica contradicente, soluta sint, triste mihi aliquid serenissimus dominus D innuit, quod non eum corripuit qui superbit, sed me potius ab intentione mea declinare voluit, qui in hac causa Evangeliorum et canonum statuta humilitatis alque rectitudinis defendo veritatem. Qua in re a prædicto fratre et consacerdote meo contra Evangelicam sententiam, contra beatum quoque Petrum apostolum, et contra omnes ecclesias canonumque statuta agitur. Sed est omnipotens Deus, in cujus manu sunt omnia, de quo scriptum est: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra

(a) Habitam hanc synodum an. 587 conjicimus ex ep. 43 libri v, indict. 13, ubi a celebratione synodi

53. Avarissimo quoque principi Gregorius voce libera contradicit, post aliqua scribens: « Ecce claves regni cœlestis haud dubium est quin Petrus accepit, potestas ei ligandi atque solvendi tribuitur, cura ei totius Ecclesiæ et principatus committitur, et tamen universalis apostolus non vocatur: et vir sanctissimus consacerdos meus Joannes vocari universalis episcopus conatur. Exclamare compellor, ac dicere: 0 tempora, o mores. Ecce cuncta in Europæ partibus barbarorum juri sunt tradita: destructæ urbes, eversa castra, depopulatæ provinciæ, nullus terram cultor inhabitat; sæviunt et dominantur quo

hujus elapsi dicuntur octo anni. Laudatam ep. consule.

B

tidie in necem fidelium cultores idolorum; et tamen A quia, ne ad episcopatum venire potuisses, fugisse te Sacerdotes qui in pavimento et cinere flentes jacere debuerunt, vanitatis sibi nomina expetunt, et novis ac profanis vocabulis gloriantur. Nunquid ego hac in re, piissime Domine, propriam causam defendo? Nunquid specialem injuriam vindico, et non magis causam omnipotentis Dei, et causam universalis Ecclesiæ ? Quis est iste, qui contra statula Evangelica, contra canonum decreta, novum sibi nomen usurpare præsumit? Utinam vel sine aliorum imminutione unus sit, qui vocari appetit universalis. Et certe multos Constantinopolitanæ Ecclesiæ in hæreseos voraginem cecidisse novimus sacerdotes, et non solum hæreticos, sed etiam hæresiarchas tactos. Inde quippe Nestorius, qui mediatorem Dei et hominum, Christum Jesum, duas esse personas existimans, quia Deum hominem fieri potuisse non credidit, usque ad Judaicam perfidiam erupit. Inde quippe Macedonius, qui consubstantialem Patri et Filio, Spiritum sanctum, Deum esse denegavit. Si igitur illud nomen in ea ecclesia sibi quisquam arripuit, unde tot hæresiarchæ prodiisse noscuntur: universa ergo Ecclesia, quod absit, a statu suo corruit, quando is qui appellatur universalis, cadit. Sed absit a Christianorum 114 cordibus nomen illud blasphemiæ, in quo omnium sacerdotum honor adimitur, dum ab uno sibi dementer arrogatur. Certe pro beati Petri apostolorum principis honore, per venerandum Chalcedonensem synodum Romano pontifici oblatum est; sed nullus eorum unquam hoc singularitatis nomine uti consensit, ne dum privatim aliquid daretur uni, honore debito sacerdotes privarentur universi. Quid C est ergo quod nos hujus vocabuli gloriam, et oblatam, non quærimus, et alter sibi hanc arripere etiam non oblatam præsumit? Ille ergo magis est piissimorum dominorum præceptione flectendus, qui præceptis canonicis obedientiam præbere contemnit. Ille coercendus est, qui sanctæ universali Ecclesiæ injuriam facit, qui corde tumet, qui gaudere de nomine singularitatis appetit, qui honori quoque vestri imperii se per privatum vocabulum superponit. Ecce omnes hac de re scandalum patimur. Ad viam igitur rectam revertatur auctor scandali, et omnia sacerdotum jurgia cessabunt. Ego enim cunctorum sacerdotum servus sum, inquantum ipsi sacerdotaliter vivunt. Nam qui contra omnipotentem Deum per inanis gloriæ tumorem, atque contra statuta Patrum, D suam cervicem erigit, in omnipotente Domino confido, quia meam sibi, nec cum gladiis, flectet. Quid autem nuper in hac urbe ex hujus vocabuli auditu gestum sit, Sabiniano diacono ac responsali meo subtilius indicavi. » (Regist. lib. v, ep. 20.)

54. Item Joanni, episcopo Constantinopolitano : « Eo tempore quo fraternitas vestra in sacerdotalem honorem provecta est, quantam ecclesiarum pacem atque concordiam invenerit, recolit: sed quo ausu, quove tumore, nescio, novum sibi conata est nomen arripere, unde omnium fratrum corda potuissent ad scandalum pervenire. Qua in re vehementer admiror,

velle memini: quem tamen adeptum ita exercere desideras, ac si ad eum ambitioso desiderio concurrisses. Qui enim indignum te esse fatebaris, ut episcopus dici debuisses, ad hoc quandoque perductus es, ut, despectis fratribus, episcopus appetas solus appellari. » Et paulo post : « Vere enim flens dico, atque ex intimo viscerum dolore peccatis meis reputo, quod ille meus frater, nunc usque reduci ad humilitatem non valuit, qui ad hoc in episcopatus gradu constitutus est, ut aliorum animas ad humilitatem reducat quod ille qui veritatem docet alios, semetipsum docere, nec, me quoque deprecante, consensit. » Item post aliqua : « Quis, rogo, in hoc tam perverso vocabulo, nisi ille ad imitandum proponitur, qui despectis angelorum legionibus secum socialiter constitutis, ad culmen conatus est singularitatis erumpere, ut et nulli subesse, et solus præesse omnibus videretur? Qui etiam dixit: In cœlum conscendam, super astra cœli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. xvi, 13). Quid enim fratres tui omnes Ecclesiæ universalis episcopi, nisi astra cœli sunt; quorum vita simul et lingua inter peccata erroresque hominum quasi inter noctis tenebras lucent ? Quibus dum cupis temetipsum vocabulo elato præponere, eorumque nomen tui comparatione calcare, quid aliud dicis, nisi: In cœlum conscendam, super astra cæli exaltabo solium meum? Annon universi episcopi nubes sunt, qui 115 et verbis pluunt prædicationis, et bonorum operum luce coruscant? Quos dum vestra fraternitas despiciens sub se premere conatur, quid aliud dicit, nisi hoc quod ab antiquo hoste dicitur : Ascendam super altitudinem nubium? Quæ cuncta ego cum flens conspicio, et occulta Dei pertimesco judicia, augentur lacrymæ, et gemitus se in meo corde non capiunt: quo ille vir sanctissimus domnus Joannes, tantæ abstinentiæ atque humilitatis, familiarium seductione linguarum ad tantam superbiam erupit, ut in appetitu perversi nominis, illi esse conetur similis, qui dum superbe esse Deo similis voluit, etiam donatæ similitudinis gratiam amisit, et ideo veram beatitudinem perdidit, quia falsam gloriam quæsivit. Certe Petrus, princeps apostolorum, membrum sanctæ et universalis Ecclesiæ est; Paulus, Andreas, Joannes, quid aliud, quam singularum sunt plebium capita? Et tamen sub uno capite omnes membra sunt Ecclesiæ. Atque, ut cuncta brevi cingulo locutionis adstringam, sancti ante legem, sancti sub lege, sancti sub gratia, omnes hi perficientes corpus Domini, in membris supt Ecclesiæ constituti, et nemo se unquam universalem vocari voluit. Vestra ergo sanctitas agnoscal, quantum apud se tumeat, quæ illo nomine vocari appetit, quo vocari nullus præsumpsit, qui veraciter sanctus fuit. » Item post pauca: « Certe olim clamatur per apostolum : Filioli, novissima hora est (1 Joan. 11, 18). Et secundum quod Veritas prædixit, pestilentia et gladius

per mundum sævit; gentes insurgunt gentibus; terræ A contra veritatem, pro veritate despiciat; et in omniconcutitur orbis, cum habitatoribus suis terra dehiscente sorbetur ; omnia quæ prædicta sunt, fiunt (Luc. XXI.) Rex superbiæ prope est, et (quod dici nefas est) sacerdotum ei præparatur exercitus: quia cervici militant elationis, qui ad hoc positi fuerant, ut ducatum præberent humilitatis, Sed hac in re, etiamsi nostra lingua minime contradicat, illius virtus contra elationem erigitur, qui superbiæ vitio per semetipsum specialiter adversatur. » Et infra : « Considerare vos convenit, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam coinquinentur multi : quod tamen si nos considerare negligimus, contra, tantæ elationis tumorem judicia superna vigilabunt. » (Regist. lib v. ep. 19.)

Item eidem in alia epistola post multa: «< Sed etiam nunc dico: aut easdem personas (videlicet Joannem Chalcedonensem et Athanasium, Isauriæ presbyteros) in suis ordinibus suscipe, eisque quietem præbe; aut si hoc fortasse nolueris, omni altercatione postposita, de eorum causa, statuta majorum aut canonum terminos custodi. Si vero neutrum feceris, nos quidem rixam inferre nolumus, sed tamen venientem a vobis non devitamus. Quid autem de episcopis, qui verberibus timeri volunt, canones dicant, bene fraternitas vestra novit. Pastores etenim facti sumus non percussores. Et egregius prædicator dicit: Argue, obsecra, increpa cum omni patientia et doctrina. Nova vero atque inaudita est illa prædicatio, quæ verberibus exigit fidem. » (Lib. 11, ep. 53.)

potentis Dei gratia atque beati Petri adjutorio confidat. Vocem Veritatis recolat, dicentis: Major est, qui in vobis est, quam qui in hoc mundo (1 Joan. iv, 4). Et in hac causa, quidquid agendum est cum summa auctoritate agat. Postquam enim defendi ab inimicorum gladiis nullo modo possumus, postquam pro amore reipublicæ argentum, aurum, mancipia, vestesque perdidimus, nimis ignominiosum est ut per eos etiam fidem perdamus. In isto enim scelesto vocabulo consentire, nihil est aliud quam fidem perdere. Unde sicut tibi jam transactis epistolis scripsi, numquam cum eo procedere præsumas. (Lib. v, ep. 19.)

56. At vero Joannes, novæ præsumptionis inventor, ubi Mauricium Deo adversum, Gregorio cum suis B complicibus fecit infensum, cernens Constantinam imperatricem totis conatibus Romanæ Ecclesiæ servanda privilegia suadere, quantis valuit artibus, incitavit ut propter eam quam in honorem sancti Pauli apostoli in palatio ædificabat ecclesiam, a Gregorio caput ejusdem apostoli aut aliud quid de ipsius corpore sibi dirigi postularet. Quam calliditatem beatissimus papa cognoscens, imperatricis animo taliter satisfecit: « Dum illa mihi desiderarem imperari, de quibus facillimam obedientiam exhibens, vestram erga me gratiam potuissem amplius provocare, major me mœstitia tenuit quod illa præcipitis quæ facere nec possum nec audeo. Nam corpora sanctorum Petri et Pauli apostolorum tantis in ecclesiis suis coruscant miraculis atque terroribus, ut neque ad orandum sine magno illuc timore possit accedi. Denique dum beatæ recordationis decessor meus, quia argentum, quod supra sacratissimum corpus beati Petri apostoli erat, longe tamen ab eodem corpore fere quindecim pedum spacio, mutare voluit, signum ei non parvi terroris apparuit. Sed et ego aliquid similiter ad sacratissimi corpus sancti Pauli apostoli meliorare volui, et quia necesse erat ut juxta sepulcrum ejusmodi effodi altius debuisset, præpositus loci illius ossa aliqua (non quidem eidem sepulcro conjuncta) reperit, quæ quoniam levare præsumpsit, atque in alium locum transponere, 117 apparentibus quibusdam tristibus signis, subita morte defunctus est. Præter hæc autem sanctæ memoriæ decessor meus idem, ad corpus sancti Laurentii martyris quæ

C

55. Item Sabiniano, diacono Constantinopolitano : « De causa fratris nostri viri reverendissimi Joannis, episcopi Constantinopolitani, duas epistolas facere noluit sed una breviter facta est, quæ utrumque habere videtur admixtum, id est et rectitudinem et blandimentum. Tua itaque dilectio eam epistolam, quam nunc direxi, propter 116 voluntatem imperatoris, ei dare studeat. Nam de insequenti talis alia transmittetur, de qua ejus superbia non lætetur. Ad hoc enim usque pervenit, ut sub occasione presbyteri Joannis gesta huc transmitteret, in quibus se pene per omnem versum œcumenicum patriarcham nominaret. Sed spero in omnipotentem Deum, quia hypocrisim illius superna majestas dissolvet. Miror autem quod dilectionem tuam fallere potuit, ut permitteres domno imperatori persuaderi, quatenus ad D dam meliorare desiderans, dum nescitur ubi corpus

me de hac causa sua scripta transmitteret in quibus admoneret ut cum eo pacem habere debuissem (qui si justitiam tenere vult, illum debuit admonere, ut se a superbo vocabulo compesceret), et protinus inter nos pax fieret. Tamen qua calliditate a prædicto fratre nostro Joanne factum sit, ut suspicor, minime pensasti. Idcirco enim hoc ille fecit, ut aut audiretur domnus imperator, et ille in sua vanitate confirmalus esse videretur; aut non a me audiretur, et ejus animus contra me irritaretur. Sed nos rectam viam tenebimus, nil in hac causa aliud, nisi omnipotentem Dominum, metuentes. Unde tua dilectio in nullo trepidet. Omnia quæ in hoc sæculo videt alta esse

esse venerabile collocatum, effoditur exquirendo, et subito sepulcrum ipsius ignoranter apertum est; et hi qui præsentes erant atque laborabant monachi, et mansionarii, qui corpus ejusdem martyris viderunt, quod quidem minime tangere præsumpserunt, omnes intra decem dies defuncti sunt, ita ut nullus vitæ superesse potuisset, qui sanctum et justum corpus illius viderat.

Cognoscat autem tranquillissima domina quia Romanis consuetudo non est, quando sanctorum reliquias dant, ut quidquam langere præsumant de corpore, sed tantummodo in pyxide brandeum mittitur, atque ad sacratissima sanotorum corpora ponitur :

quod levatum in ecclesia quæ est dedicanda, debita A ctionem petunt, ut parum quid ex limatura percicum veneratione reconditur; et tantæ per hoc ibidem virtutes fiunt ac si illic specialiter eorum cor. pora deferantur. Unde contigit ut beatæ recordationis Leonis papæ tempore, sicut a majoribus traditur, dum quidam Græci de talibus reliquiis dubitarent, prædictus pontifex hoc ipsum brandeum allatis forficibus incidit, et ex ipsa incisione sanguis effluxit. In Romanis namque vel totius Occidentis partibus omnino intolerabile est atque sacrilegum, si sanctorum corpora langere quisquam fortasse voluerit. Quod si præsumpserit, certum est quia hæc temeritas impunita nullo modo remanebit. Pro qua re de Græcorum consuetudine, qui ossa levare sanctorum se asserunt, vehementer miramur, et vix credimus. Nam quidam Græci monachi huc ante biennium venientes, B nocturno silentio juxta ecclesiam sancti Pauli corpora mortuorum in campo jacentia effodiebant, atque eorum ossa recondebant, servantes sibi, dum recederent. Qui cum tenti, et cur hoc facerent diligenter fuissent discussi, confessi sunt quod illa ossa ad Græciam essent tanquam sanctorum reliquias portaturi. Ex quorum exemplo, sicut prædictum est, major nobis dubietas nata est utrum verum sit quod levari veraciter ossa sanctorum dicuntur. De corporibus vero beatorum apostolorum quid ego dicturus sum? Dum constet quia eo tempore quo passi sunt, ex Oriente fideles venerunt, qui eorum corpora, sicut civium suorum repeterent, quæ ducta usque ad secundum urbis milliarium,in loco qui dicitur Catacumbas, collocata sunt. Sed dum ea exinde levare omnis eorum multitudo conveniens niteretur, ita eos vistonitrui atque fulguris terruit ac dispersit, ut talia denuo nullatenus tentare præsumerent. Tunc exeuntes Ro. mani, eorum corpora, qui hoc ex Domini pietate meruerunt, levaverunt, et in locis quibus nunc sunt condita posuerunt. Quis ergo, serenissima domina, tam temerarius possit existere, ut hæc sciens, eorum corpora non dico tangere, sed vel aliquatenus præsumat inspicere ? Dum igitur talia mihi a vobis præcepta sunt de quibus parere nullatenus potuissem, quantum invenio, non vestrum est, sed quidam homines contra me pietatem vestram excitare voluerunt, ut mihi, quod absit, voluntatis vestræ gratiam subtraherent, et propterea quæsierunt capitulum de quo vobis quasi inobediens invenirer. Sed in omnipotente Deo confido quia nullo modo benignissima D 118 vestræ voluntati surripitur, et sanctorum apostolorum virtutem, quos toto corde et mente diligitis, non ex corporali præsentia, sed ex protectione. semper habebitis. Sudarium vero, quod similiter transmitti jussistis, cum corpore ejus est: quod ita tangi non potest, sicut nec ad corpus illius accedi Sed quia serenissimæ dominæ tam religiosum desiderium esse vacuum non debet, de catenis quas ipse sanctus Paulus apostolus in manibus et collo gestavit, ex quibus multa miracula in populo demonstrantur, partem vobis aliquam transmittere festinabo, si tamen hanc tollere limando valuero : quia, dum frequenter ex catenis eisdem multi veniunt, et benedi

piant, assistit sacerdos cum lima, et aliquibus petentibus ita concite aliquid de catenis ejus excutitur, ut mora nulla sit; quibusdam vero petentibus, diu per catenas ipsas lima ducitur, et tamen ut aliquid exinde exeat non obtinetur. (Lib. iv, ep. 30.)

57. In quibus Gregorii veracibus utique verbis apparet, quia usque ad illa tempora pro reliquiis brandeum Romanus pontifex conferebat. cum posteriori tempore de vestibus quæ sub altari sancti Joannis in basilica Constantiniana servantur, particulæ cœperint pro sacris reliquiis petentibus dari.

58. «Que quidem vestes usque hactenus tantis miraculis coruscare probantur, ut siccitatis tempore foras excussæ pluviam conferant, inundationis vero serenitatem reducant. Nam super hæc, quæ per singulas ecclesias faciunt, quæ in oratorio domus meæ in Suburra positæ per eas Deus omnipotens fecerit. non celabo. Nuper Hadriani pontificis tempore visum mihi est, ut altare sanctæ Dei Genitricis Mariæ, quod extra oratorium sancti Joannis in apertissimo atrio positum, congruis luminaribus honorari non poterat, intra oratorium locari debuisset. Accersitus vero Gaudericus Velitrensis, qui adhuc superesse videtur, episcopus, cum hymnis et canticis ab altari veteri pyxidulas duas sigillatas excussit. Quarum alteram, me deprecante, nimium timoratus aperiens, de illis tunicis, quantum ex similitudine curiosis oculis po. tuit deprehendi, particulas reperit, quas solemniter sub novo altari deposuit. Ubi ex tunc, sicut multi norunt, qui adhuc superstites esse probantur, diviC nitus accensæ lampades frequentius solito patuerunt. Nam ista octava indictioncin hebdomada ante Dominici Natalis diem, cum ego super hujusmodi parum quid dubitarem, completis matutinalibus hymnis, mansionarius candelam exstinxit. Quam post vesperum succendere cupiens, accensam reperit; eamque se negligenter exstinxisse perpendens, die altera sollicitius prorsus exstinxit ; et obseratis januis, ad vesperum succensurus lampadem remeavit. Quam ubi nihilominus accensam reperit, ex conscientia servatæ a se clavis, et miraculo non diminuti olei, profecto cognovit quia lampadem ille succenderat, qui, ne oleum in ea diurna succensione minui potuisset, divinitus ampliarat. »>

59. Harum quidem vestium, sicut opinor, altera, quæ strictioribus manicis constat, veraciter sancti Joannis est tunica, quam beatus Gregorius suo tempore, quodam episcopo deferente, suscepit. Unde Joanni abbati inter cætera scribit, dicens : « De tunica sancti Joannis omnino grate suscepi, quia sollicitus fuisti mihi indicare. Sed studeat dilectio tua mihi ipsam tunicam, aut, 119 quod est melius, eumdem episcopum qui eam habet, cum clericis suis et cum ipsa, ad me transmittere: quatenus et benedictione tunicae perfruamur, et de eodem episcopo vel clericis mercedem habere valeamus. » (Lib.1, ep. 3, Altera vero (quæ largioribus manicis, non tunica, sed plane videtur esse dalmatica), nisi fallor, sancti Paschasii apostolicæ sedis diaconi constat, qui juxta

quod idem beatus Gregorius in quarto Diagolorum A pestem universalis nominis ab ipsis etiam subdolis libro (Cap. 40) meminit, cum temporibus Symmachi papæ fuisset defunctus, ejus dalmaticam feretro superpositam dæmoniacus tetigit, statimque salvatus est. Sed quamobrem ambæ vestes sancti Joannis dicantur, ideo priscam consuetudinem obtinuisse crediderim, quod sub ejus altari consuetudinaliter recondantur. Nam quod earum altera Joannis Evangelistæ, non autem Baptiste sit, nemo est qui dubitet, præsertim cum omnis sapiens noverit Baptistam camelorum pilis pro vestibus usum fuisse (Matth. 1), Evangelistam vero, qui per tot annos post passionem Domini pontificium gerens, missarum solemnia frequentissime celebrabat, sine sacerdotalibus esse nequaquam vestibus potuisse. Si autem dicitur quod tunicaet dalmatica, quia pontificalia sunt indumenta, utraque sancti Joannis credi debeant, considerandum est quia Gregorius Joanni abbati non dalmaticam, sed tunicam nominarit : qui si dalmaticam quoque sancti Joannis fuisse sentiret, ejus tunicam quærens, consequenter habere se ipsius dalmaticam non taceret.

60. Hæc de sancti Joannis vestibus, de quibus a quamplurimis dubitatur, me utcunque in beati Gregorii gestis inseruisse sufficiat. Cæterum Joannes Constantinopolitanus hypocrita, qui ab universalis nominis ambitione converti multis tergiversationibus recusabat, juxta ejusdem Patris prophetiam judicia Domini super se vigilare cognoscens, post non multi temporis spatium subita morte defungitur; et cujus ambitiosam superbiam totus capere mundis vix poterat, in unius sepulcri augustia facile collocatur. Post cujus paulatim discessum, cum Mauricius imperator, sacerdotum videlicet 120 Christi contemptor, pro Cyriaco, qui Joanni successerat, suaderet ne pro causa tam frivoli nominis Gregorius laboraret, ipse tandiu pontificatussui auctoritatibus restitit,quousque

B

C

adulatorum labiis penitus abstulisset. Quapropter Eulogio, patriarchæ Alexandrino, post aliqua scribens, ait : « Indicare vestra beatitudo studuit, jam se quibusdam non scribere superba vocabula, quæ ex vanitatis radice prodierunt; et mihi loquitur, dicens: Sicut jussistis. Quod verbum jussionis, peto, a meo auditu removete : quia scio, qui sum, qui estis. Loco enim mihi fratres estis, moribus patres. Non ergo jussi, sed quæ utilia sunt, indicare curavi. Non tamen invenio vestram beatitudinem hoc ipsum, quod memoriae vestræ intuli, perfecte retinere voluisse. Nam dixi nec mihi vos nec cuiquam alteri tale aliquid scribere debere; et ecce in præfatione epistolæ, quam ad me ipsum, qui prohibui, direxistis, superbæ appellationis verbum, universalem me papam dicentes, imprimere curastis. Quod, peto, dulcissima mihi sanctitas vestra ultra non faciat, quia vobis subtrahitur quod alteri plusquam ratio exigit præbetur. Ego enim non verbis quæro prosperari, sed moribus; nec honorem meum esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco. Meus namque honor est, honor universalis Ecclesiæ. Meus honor est, fratrum meorum solidus vigor. Tunc ergo vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur. Si enim universalem me papam vestra sanctitas dicit, negat se boc esse, quod me fatetur universum. Sed absit hoc. Recedant verba quæ vanitatem inflant, charitatem vulnerant. Et quidem in sancta Chalcedonensi synodo, atque post a subsequentibus Patribus hoc decessoribus meis oblatum vestra sanctitas novit : sed tamen nullus eorum uti hoc unquam vocabulo voluit, ut dum in hoc mundo honorem sacerdotum diligerent omnium, apud omnipotentem Deum custodirent suum. » (Lib. vi, ep. 30.)

LIBER QUARTUS.

Quo concluditur, quanta consideratione S. Gregorius recte docens, quotidie suam
infirmitatem cognoverit.

ARGUMENTUM. — 1. De temperantia Gregorii. —2. Joanni, Ravennati episcopo, usum pallii mappularumque subduxit. 3. Eidem suppliciter usum pallii repetenti quater in anno per plateas concessit. 4. Eidem pro diversis vitiis increpato, diem suæ vocationis prædixit. 5. Joanne defuncto, Ravennatem ecclesiam visitatori committit; Mariniano, episcopo consecrato, pallii usum simili modo concedit.-6. Audrea supplicanti pro pallio præcipit jusjurandum. 7. Marinanio consuetudinem pallii, sicut convenerat, defendere non valente, Gregorius in sententia sua permansit. 8. Pro usurpatione campagorum diaconos Catanenses arguit. 9. De Maximo, Salonitane ecclesiæ pervasore. 10. Auctoritatem sui pontificatus contra tyrannum imperatorem defendit. 11. Contra votum imperiale Maximum cam suis complicibus excommunicans,episcopos ipsius ad ecclesiam reverti coegit. 12. Maximi causam Ravennæ præcipit ventilari.-13. Maximus in terram procideus lacrymabiliter veniam petit. 14. Gregorius Maximo, coram sancti Apollinaris corpore satisfacienti, miserendum esse decernit. 15. Maximo humiliter satisfacienti, communionis gratiam reddit, et pallium se daturum promittit. 16. Quam didascalicis responsionibus superbum imperatorem terruit. — 17. Mauricio, in Gregorium sævienti, mors per gladium imminet. 18. Mauricius pœnitens videt in somnis se divino judicio, cum uxore, et filiis Phocæ militi tradi. 19. Seditione commota Mauricius, Phocæ jussu. cum cuncta cognatione sua perimitur. 20. Imagine augustali suscepta, sapienter Mauricii vitia, Phocæ imperatori dinumerat.-21. Ei Apocrisiarium more transmittit.-22. Pondere grandi remoto, imperiale jugum levius reddidisse fatetur. 23. Ex consuetudine synodicam suam direxit, et quod Orientales nullius in diptychis nomen suscipiant, donec synodicam fidei ejus cognoverant. -24 Susceptis decretis Mediolanensium, eis episcopum ordinari consensit. -25. Anastasium Antiochenum post multos annos throno reddidit. - 26. Hadrianum, Thebanum episcopum, ordini suo restituens, diœcesim ipsius Larissæli episcopi potestati subduxit. - 27. Exceptis manifestis criminibus, neminem deposuit, sed comunione privavit. 28. Quanta districtione accusatorum lites tractaverit, et qualia de ordinibus judiciorum decreverit. — 29. Aliorum auctoritates episcoporum sua auctoritate confirmabat, non minuebat. 30. Cuactis episcopis propria jura conservans, executores dari, et judices eligi ab accusatis voluit.-31. Falsarios delatores talione mulctavit. 32. Semel ingesta crimina indiscussa præterire non passus est, et qualibus pœnis peccatorum accusatores mulctaverit.-33. Consueta stipendia etiam infirmis clericis jussit ministrari. 34. Cautiones episcoporum suis clericis factas firmavit, eisque quartas pleniter dari jussit. — 35. Ab aliis obligatos absolvit.

PATROL. LXXV

« PoprzedniaDalej »