Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ecclesiæ nunquam fiant, ne dum commodum quæri- A ut res alienæ injuste nullo modo a creditoriis defraudentur.

tur, conductores frequenter immutentur. Ex qua mutatione quid aliud agitur, nisi ut ecclesiastica prædia nunquam colantur? Sed et ipsa etiam libellatica, prout summa pensionis fuerit, moderentur. Per cellas et cellaria non plus de massis Ecclesiæ te accipere volumus, nisi quantum consuetudo est. (a) Te autem quæ comparare jussimus, ab extraneis comparentur.

<< Pervenit autem ad nos tres libràs auri Petro conductori de Subpatriana injuste ablatas de qua causa Fantinum defensorum subtiliter require, et si manifeste, injuste et incompetenter ablatæ sunt, si ne aliqua tarditate restitue.

«<Cognovimus etium rusticos burdationem quam jam ab eis exactam Theodosius minime persolverat, ite- B rum dedisse, ita ut in duplo exacti sint. Quod ideo factum est, quia ejus substantia ad debitum Ecclesiæ non sufficiebat. Sed quoniam per filium nostrum Servumdei diaconum edocti sumus quod ex rebus substantiæ ejus possit hoc ipsum damnem sufficienter resarciri, volumus quingentos septem solidos eisdem rusticis sine aliqua imminutione restitui, ne in duplo videantur exacti. Si autem supra damnum rusticorum etiam quadraginta solidi de rebus Theodosii remanent, quos et apud te diceris habere, volumus ut filiæ ejus reddantur, ut res suas, quas in pignore dederat, recipere debeat. Cui etiam (b) batiolam patris sui restitui volumus.

« Campanianus, gloriosus magister militum, duodecim solidos annuos Joanni notario suo reliquerat C ex massa Varroniana: quos dare te annis singulis sine aliqua dubitatione præcipimus nepti Eupli conductoris, quamvis omne mobile ejusdem Eupli perceperit, exceptis duntaxat solidis. Dare etiam de solidis illius te volumus solidos viginti quinque. Suppositorium aliquod argenteum pro uno solido dicitur esse appositum, et calix pro sex solidis dicitur esse appositus. Interrogato Dominico secretario, vel aliis qui scire possunt, debitum recipe, et vascula præfata

restitue.

<< Agimus autem gratias sollicitudini tuæ, quia de causa fratris mei præcepi tibi ut argentum illius retransmittere debuisses, et sic oblivioni mandasti, ac si tibi aliquid ab extremo mancipio tuo diceretur. Quod jam, vel modo non experientia, 75 sed negligentia tua studeat implere, vel quidquid ejus apud Antoninum fuisse cognoveris, sub omni velocitate retransmitte.

<< De causa Salpingi Judæi epistola aliqua est inventa, quam tibi fecimus transmitti, ut eam relegens, et subtiliter causam ejus, vel viduæ cujusdam, quæ in eodem negotio dicitur implicata, cognoscens, de quinquaginta uno solidis (c) qui redhiberi noscuntur, sicut justum tibi visum fuerit, responsum facias, ita

(a) In nonnullis Mss., ea autem quæ. In aliis, tua autem quæ comparari.

(b) Quid sit batiola, require in notis ad epistolas. Easdem consulere non pigeat, si quid difficultatis oc

D

« Antonino medietas legati sui data est, medietas redimetur: quam medietatem ex communi substantia ei volumus adimpleri ; et non solum ei, sed etiam defensoribus, et peregrinis, quibus legati titulo aliquid dereliquit, et familiæ legatum persolvi volumus, quod tamen ad nos pertinet. Collecta ergo ratione, pro nostra parte, id est, pro novem unciis persolve. « De solidis Ecclesiæ Canusina volumus ut aliquid clericis ejusdem Ecclesiæ largiaris, quatenus, et ii qui nunc inopiam patiuntur, sustentationem aliquam habeat, et si illic Deus voluerit ordinari episcopum,

habeat unde subsistat.

« De lapsis sacerdotibus vel quolibet ex clero observare te volumus ut in rebus eorum nulla contaminatione miscearis, sed pauperrima regularia monasteria require, quæ secundum Deum vivere sciunt ; et in eisdem monasteriis ad pœnitentiam lapsos trade, et res lapsorum in eo loco proficiat in quo agere pœnitentiam traduntur, quatenus ipsi ex rebus eorum subsidium habeant, qui de correctione eorum sollicitudinem gerunt. Si vero parentes habent, res eorum legitimis parentibus dentur, ita autem ut eorum stipendium, qui in pœnitentiam dati fuerint, sufficienter debeat procurari. Si qui vero ex familia ecclesiastica sacerdotes, vel levitæ, vel monachi, vel clerici, vel quilibet alii lapsi fuerint, dari eos in pœnitentiam volumus, sed res eorum ecclesiastico juri non subtrahi, ad usum tamen suum accipiant, unde ad pœnitendum subsistant; ne si nudentur, locis in quibus dati fuerint onerosi sint. Si quos parentes in possessione habent, ipsis res eorum tradendæ sunt, ut ab ipsis juri Ecclesiæ conserventur.

« Ante triennium subdiaconi omnium Ecclesiarum Siciliæ prohibiti fuerant ut more Romanæ Ecclesiæ suis uxoribus nullatenus miscerentur. Quod mihi durum atque incompetens videtur; ut qui usum ejusdem continentiæ non invenit, neque castitatem ante proposuit, compellatur a sua uxore separari, atque per hoc, quod absit, deterius cadat. Unde videtur mihi ut a præsenti die episcopis omnibus dicatur ut nullum facere subdiaconum præsumant, nisi qui se victurum caste promiserit, quatenus et præterita, quæ proposito mentis appetita non sunt, violenter non exigantur, et futura caute caveantur. Qui vero post eamdem prohibitionem, quæ ante triennium facta est, continenter cum suis conjugibus vixerunt, laudandi atque remunerandi sunt, et ut in bono sua permaneant exhortandi. Eos autem qui post prohibitionem factam se a suis uxoribus continere noluerunt, pervenire ad sacrum ordinem nolumus, quia nullus debet ad ministerium altaris 76 accedere, nisi cujus castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata.

<< Liberato negotiatori, qui se Ecclesiæ commendavit, qui habitat in massa Cinciana, annuam continen

currat in cæteris epistolis a Joanne Diacono laudatis, nimirum quæ jam alibi observavimus, hoc loco repetere tædiosum foret.

« Al., reddi debere.

tiam a te volumus fieri. Cujus continentiæ summam A aliquod alimentum præbe, quia Maximus eum in Siipse æstima qualis esse debeat, ut renuntiata nobis, in tuis rationibus possit imputari. De præsenti vero Indictione jam a filio nostro Servodei diacono percepi quod Fantinum defensorem Joannes quidam monachus moriens in sex uncias hæredem dimisit. Cui hoc quidem quod dimissum est trade, sed conteslare eum ut hoc facere ulterius non præsumat, sed pro labore suo statue quod accipiat, ut ei vacuus labor suus esse non debeat; et hoc meminerit, ut qui Ecclesiæ stipendiis subsistit, ad lucra propria non anhelet. Si quid vero sine peccato et sine appetitu concupiscentiæ per eos qui causas Ecclesiæ agunt ad Ecclesiam venerit, dignum est ut ipsi vacui ex labore suo esse non debeant, sed nostro servetur judicio qualiter debeant remunerari.

« De argento Rusticiani causam subtiliter require, et quod tibi justum videtur exsequere. Alexandrum virum magnificum admone, ut causam suam cum sancta Ecclesia decidere debeat. Quod si forte facere neglexerit, eamdem causam cum timore Dei, honestate servala, ut potes, exsequere. In qua re etiam largiri aliquid te volumus, et, si potest fieri, quod aliis dandum est, ipsi relaxetur, dummodo causam quam nobiscum habet perexeat.

<< Donationem ancillæ Dei quæ lapsa est, et in monasterio data, omni postposita tarditate, restitue, quatenus ipse locus, ut superius dixi, rerum ejus stipendia habeat qui ejus sollicitudinis labores portat. Sed et quidquid ab aliis ex ejus substantia tenetur recollige, et monasterio præfato trade.

<< Pensiones xenodochiis de via nova, quantas mihi indicasti, quia [Al. quas] apud te habes, nobis dirige. Actionario autem, quem in eodem patrimonio deputasti, prout tibi videtur, aliquid largire.

<< De ancilla Dei quæ cum Theodosio fuit, Extranea nomine, videtur mihi ut ei continentiam facias, si utile conspicis, aut certe donationem quam fecit reddas. Domum monasterii quam Antonius, datis triginta solidis, a monasterio tulerat, receptis solidis, omni postposita tarditate, restitue. Amulas onychinas, requisita subtiliter veritate, restitue, quas per portitorem præsentium retransmisi.

<< Saturninum, si vacat et occupatus apud te non est, ad nos dirige. Felix, conductor domnæ Campanæ, quem liberum reliquerat, aut quem indiscussum esse jusserat, dixit sibi a Maximo subdiacono septuaginta duos solidos tultos; pro quibus dandis asseruit quia omnes res suas quas in Sicilia habuit vel venundedit vel apposuit. Sed scholastici dixerunt quia de fraudibus indiscussus esse non potest; dum tamen ad nos de Campania reverteretur, facta tempestate, mortuus est. Cujus te volumus uxorem et filios requirere, et quidquid vel apposuerat vel vendiderat, apposita absolve, de venditis pretium restitue; et insuper eis

«Bigot., parva sativitas, uti observavimus jam ad epist. 72, lib. 1, nota g, in qua citavimus cap. 60 hujusce libri. Nota in nonnullis Codd. caput hoc quinquagesimum nonum, esse sexagesimum, et quin

ciliam miserat, et ibi ei quæ asserebat abstulerat. Cognosce ergo quæ ablata sunt, 77 et uxori filiisque ejus sine aliqua mora restitue. Hæc omnia sollicite relege, omnemque illam familiarem tuam negligentiam postpone. Scripta mea ad rusticos quæ direxi, per omnes massas fac relegi, ut sciant quid contra violentias suas ex auctoritate nostra defendere debeant, eisque vel authentica vel exemplaria eorum dentur. Vide ut omnia absque imminutione custodias, quia de his quæ tibi pro servanda justitia scribo, ego absolvor, et tu si negligis, obligaris. Terribilem Judicem venientem considera, et de adventu illius nunc tua consideratio contremiscat, ne tunc sine causa jam timeat,'cum coram illo cœlum et terra tremuerint. B Audisti quid volo, vide quid agas. » (Lib. 1, ep. 44.)

C

59. Hactenus de Gregorianæ liberalitatis innocentia me retulisse sufficiat. Cæterum, quia, famis tempore, ut videlicet haberet unde Christi pauperibus subveniret, frumenta comparare studebat, nullo modo prætermittam. Ait enim in alia epistola eidem Petro subdiacono inter cætera : « Quinquaginta auri libri; nova frumenta ab extraneis comparata, et in Sicilia in locis in quibus non pereant repone, ut mense Februario illuc naves quantas possumus dirigamus, ut eadem ad nos frumenta deferantur. Sed et si nos transmittere cessamus, ipse naves provide, et ad nos, auxiliante Domino, hæc eadem frumenta Februario mense transmitte, exceptis duntaxat frumentis quæ nunc mense Septembrio vel Octobrio juxta consuetudinem transmitti præstolamur. Ita ergo tua experientia faciat, ut sine alicujus vexatione coloni ecclesiaslici frumenta congregentur, quia tam [ Al., in tantum] hic (a) parva nativitas fuit, ut, nisi, auxiliante Deo, de Sicilia frumenta congregentur, 78 fames vehementer immineat. » (Lib. 1, ep. 72.)

60. Hujus liberalitatis multitudinem quidam eremitarum, vir magnæ virtutis, qui nihil in mundo possidebat præter unam gattam, quam, blandiens crebro, quasi cohabitatricem in suis gremiis refovebat, cognoscens, orasse fertur ad Dominum ut sibi ostendere dignaretur quam futuræ remunerationis mansionem sperare debuisset, qui pro illius amore sæculum deserens, nil ex ejus divitiis possideret. Cumque nocte quadam dormiret, cognoscit sibi revelatum fuisse ut cum Gregorio Romano pontifice manD sionem sibi præparandam sperare debuisset. At ille fortiter ingemiscens parum sibi profuisse voluntariam rerum inopiam, tantaque suæ (b) remotionis jejunia putabat, si cum eo mansionem reciperet qui tantis mundialibus divitiis redundaret. Cum vero Gregorianas divitias suæ paupertati die noctuque suspirando conferret, alia nocte quiescens, audivit sibi Dominum in somnis dicentem: « Quando divitem non possessio divitiarum faciat, sed cupido, cur au

quagesimum nonum incipere ab his verbis supra :
Ilem idem Petro subd. Quod_responsalem, etc.,
ubi magna ex parte adducitur epist. 44 libri 1.
(b) Ulic., suæ remunerationis.

des paupertatem tuam Gregorii divitiis comparare, A et qui meritum suum decrevisse putaverat, si Grequi magis illam gattam quam habes, quotidie palpando, nullique conferendo, diligere comprobaris, quam ille qui tantas divitias non amando, sed contemnendo, cunctisque liberaliter largiendo, dispergit?» Ita Solitarius increpatus Deo gratias retulit;

gorio conferretur, orare vehementius cœpit ut cum eo mansionem quandoque percipere mereretur. Sed istius jam secundi libri finis adveniat, ut quæ secutura sunt, auxiliante Domino, tertius prosequatur.

LIBER TERTIUS.

Quo exponitur, quemadmodum sancti Gregorii vita doctrinæ responderit.

ARGUMENTUM.

-

1. Quibus Gregorius studiis commissam sibi regebat Ecclesiam. 2. Quantis auctoritatibus contra simoniacam et Neophytorum hæreses dimicarit. 3. Pro eisdem fieri synodum jussit. - 4. Contra easdem totis viribus non pugnantes, cum Simone mago portionem habituros prædixit.-5. Quam sapienter etiam postellaticum pro usu Pallii, vel consecratione pontificis, dari sive accipi prohibuerit. - 6. Tria genera simoniacæ dationis notavit. - 7. In ordinandis episcopatibus, neque cardinalibus Ecclesiæ suæ, neque monachis pepercit. 8. Violenter neminem omnino promovit. 9. Violenter promotos in pristinum gradum reduxit.-10. Ab aliis calumniose dejectos in ordines suos restituit. 11. Cardinales in forensibus parochiis promotos ad cardinem revocavit.-12. Undecunque meliores eligere potuerat, episcopos consecrabat; et quanta districtione consecrandos examinaret. - 13. Etiam alterius diœcesis episcopos ad regendas suæ diœcesis Ecclesias invitabat. 15. Vacantes episcopos, vacantibus incardinavit Ecclesiis. 16. Inthronizatis episcopis expulsos præsules junxit. 14. Quemadmodum episcopatuum sedes unierit. 17. Sedium loca mutavit. · 18. Nulla occasione pontificem ab una in aliam Ecclesiam, aut mutavit, aut mutari permisit. 19. Alterius parochianum sibi cardinalem sacravit. 20. Qualiter alterius Ecclesiæ clericos, aliis incardinari permiserit.-21. Nunquam prioribus clericis posterius ordinatos prætulit. - 22. Qualiter defunctorum episcoporum Ecclesias vicinis visitatoribus committebat. 23. Pro inventario faciendo, nihil accipiendum decrevit. 24. Consuetudines dationum, vel xeniorum repulit.-25. Episcopos ad Urbem Romanam, nisi semel in quinquennio venire statuit.-26. Etiam rerum pretia suscipere recusavit. - 27. Suffraganeis suis episcopis necessaria prærogavit. 28. Quam curiose ab eisdem sanctitatem, sapientiam, et liberalitatem quærebat. 29. Marinianum episcopum pro avaritia notat.-30. Serenum episcopum, pro confractis imaginibus arguit. 31. Januarium episcopum suas injurias vindicantem deterret. lectione librorum gentilium corripit. -32. Eumdem pro exaratione messis exasperat. 33. Desiderium episcopum pro 35. Quam facetissime eumdem propriis assertionibus obligat. - 34. Natalem episcopum de negligentia simulque conviviis reprehendit. 37. Episcopos per diversa loca non vagari censuit. 36. Episcopos ab Ecclesia sua deesse vetuit. dare. 38. Lapsum propriæ amitæ non dubitavit memoriæ commen39. Vitalianum episcopum, pro femina, quæ religiosum habitum mutaverat, arguit. sorem pro negligentia reprehendit. 40. Sergiam defen41. Paschasium episcopum pro fabrica navis et sui utilitate compescuit. 42. Campanorum episcoporum et Victoris Panormitani negligentias increpat. - 43. Quam moderate Andream episcopum pro concubina dijudicat. - 44. A pravis consiliariis abstinendum censuit. 45. Lapsos vel criminosos ab episcoporum familiaritate repulit. 46. Restringendam præpositorum iram, et unius culpam alii non esse nocivam statuit. 47. Liberos homines verberari, vel includi vetuit. 49. Instigante diabolo judices contra eum sævierunt. 48. Qualiter judicum vitia redarguens publicarit. contradicit. 50. Mauricio imperatori, pessimam legem ferenti, viriliter 51. De hypocrisi Joannis Constantinopolitani episcopi se universalem fatentis. 52. Augustales litteras pro eo supplicantes redarguit. 53. Tempora Mauricii moresque deturpat. 54. Superbiam hypocritæ sapienter enervat.55. Constantiam suam demonstrans, asserit se pro imperatore fidem nullatenus perditurum. 56. Quamobrem postulatas reliquias imperatrici non dederit. reliquiis brandeum conferebat. -57. Usque ad illa tempora Romanus pontifex pro 58. Quantis miraculis vestes sancti Joannis claruerint.-59. Quid sit de ejusdem vestibus sentiendum. — 60. Gregorius pestem universalis nominis a totius Ecclesiæ universitate repulit.

[ocr errors]

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

79 1. Talibus venerabilis papa Gregorius com- B simoniacis muneribus, quasi tot radicibus pullulans, missam sibi divinitus Ecclesiam studiis efficaciter gubernabat. Jam Ligures, Venetos, (a) Iberos, aliosque a schismate sub libello confessos, Chalcedonensem sycodum venerari compellens, ad unitatem sanctæ Ecclesiæ revocarat. Jam Barbaricinos, Sardos, et Campaniæ rusticos tam prædicationibus, quam verberibus emendatos, a paganizandi vanitate removerat. Jam Donatistarum hæresim penes Africam, Manichæorum penes Siciliam, Arianorum penes Hispaniam, Agnoetarum vero penes Alexandriam, scriptorum suorum validissimis auctoritatibus importunissimisque legationibus, Domino suffragante, a corpore totius sanctæ matris Ecclesiæ sequestrarat.

2. Sola penes Galliam Neophytorum hæresis, quot

(a) Alludit fortasse ad epist. 51 lib. 11, indict. 10, in cujus inscriptione olim legebatur, universis episcopis per Hiberniam (melius per Iberiam) de trium capitulorum causa. Vide notant a ad laudatam epist. De

longe lateque prorsus excreverat, (b) et manabat. Contra quam venerabilis Pater apud Brunichildem reginam, Theodericum quoque, et Theodebertum Francorum reges, fortiter expugnavit, 80 donec, collecta generali synodo, hanc sub anathemate damnandam penitus impetraret. Nec ante, Syagrio episcopo Augustodunensi, regina et regibus, multis precibus flagitantibus, pallium dedit, quam, præsente Cyriaco suo abbate, ipsi quod de propellendis hæresibus moniti fuerant adimplerent. Nam pro his Brunichildi reginæ inter cætera scribit, dicens : << Sacerdotale officium in tantam illic, sicut didicimus, ambitionem perductum est, ut sacerdotes subito, quod grave nimis est, ex laicis ordinentur. Sed quid C isti acturi, quid populo præstaturi sunt, qui non ad

Barbaricinis, Donatistis, Agnoetis et aliis hic commemoratis legendi sunt indices Registri epistolarum. (b) Utic., el manebat.

clesiasticos gravitas, nihil defendat industria, sed totum auri profanus amor obtineat; et dum vitia honore munerantur, in locum ultoris is qui fortasse fuerat ulciscendus adducitur, atque hinc sacerdotes non proficere, sed perire potius indicantur. Vulnerato namque pastore, quis curandis ovibus adhibeat medicinam? Aut quando populum. orationis clypeo tueatur, qui jaculis se hostium feriendum exponit? Aut qualem de se fructum producturus est, cujus gravi peste radix infecta est? Major ergo metuenda est locis illis fore calamitas (Al., metuenda locis illis foret calamitas), ubi tales intercessores ad locum regiminis adducuntur, qui 82 Dei in se magis iracundiam provocent, quam per semetipsos populis placare debuerant.

utilitatem, sed fieri ad honorem, episcopi concupi- A copia suffragatur, restat ut nihil sibi in honores ecscunt? Hi ergo, qui necdum quod docere debeant didicerunt, quid aliud agunt, nisi ut paucorum provectus illicitus fiat multis interitus, et in confusionem ecclesiasticæ moderationis observantia deducatur, quippe ubi nullus regularis ordo servatur? Nam qui ad ejus regimen improvidus vel præcipitatus accedit, qua admonitione subjectos ædificet, cujus exemplum non rationem docuit, sed errorem? Pudet 81 profecto, pudet aliis imperare, quod ipse nescit custodire. Nec illud quidem, (a) quod simili emendatione raderdum est, præterimus, sed omnino exsecrabile et esse gravissimum detestamur, eoquod sacri illic ordines per simoniacam hæresim, quæ prima contra Ecclesiam orta, et districta maledictione damnata est, conferantur. Hinc ergo agitur ut sacerdotis dignitas B in despectu, et sanctus sit honor in crimine. (b) Perit utique reverentia, adimitur disciplina, quia qui culpas debuit emendare, committit, et nefaria ambitione honorabilis sacerdotii ducitur in depravationem censura. Nam quis denuo veneretur quod venditur ? Aut quis non vile putet esse quod emitur? Unde valde contristor, et terræ illi condoleo, quia dum Spiritum sanctum, quem per manus impositionem omnipotens Deus hominibus largiri dignatur, divino munere habere despiciunt, sed præmiis assequuntur, sacerdotium illic subsistere diu non arbitror. Nam ubi dona supernæ gratiæ venalia judicantur, ad Dei servitium non vita quæritur, sed magis contra Deum pecuniæ venerantur.» (Lib. 1x, indict. 2, ep. 100.)

Idem de eisdem Theoderico et Theodeberto regi. bus Francorum post aliqua : « Fertur simoniaca hæresis, quæ prima contra Dei Ecclesiam diabolica plantatione subrepsit, et in ipso ortu suo telo apostolicæ ultionis percussa atque damnata est, in regni vestri finibus dominari; cum in sacerdotibus fides sit eligenda cum vita, si vita deest, fides meritum non habet, beato Jacobo attestante, qui ait: Fides sine operibus, mortua est (Jac. 11, 26). Quæ enim opera esse valeant sacerdotis qui honorem tanti sacramenti convincitur obtinere per præmium ? Ex qua re agitur ut ipsi quoque qui sacros ordines appetunt, non vitam corrigere, non mores componere studeant, sed divitias, quibus sacer honor emitur, congregare satagant. Hinc fit etiam ut insontes et pauperes a sacris ordinibus prohibiti despectique resiliant, et dum innocentia pauperis displicet, dubium non est quod præmium illic delicta commendet, quia ubi aurum placet, et vitium. Hinc igitur non solum in ordinato. ris et ordinati animam lethale vulnus infligitur, verum etiam excellentiæ vestræ regnum, episcoporum vestrorum culpa, quorum magis intercessionibus juvari debuerat, prægravatur. Si enim is dignus sacerdotio creditur, cui non actionis merita, sed præmiorum

[blocks in formation]

■ Nec hoc quoque malum sollicitudo nostra patitur negligenter omittere, quod quidam, instinctu gloriæ inanis electi, ex laico repente habitu sacerdotii honorem arripiunt, et, quod dicere pudel et tacere grave est, regendi, rectores, et qui docendi sunt, doctores, nec erubescunt videri, nec metuunt. Ducatum animarum impudenter assumunt, quibus via omnis ignota ductoris est, et quo vel ipsi gradiantur, ignari sunt. Quod quam pravum, quamve sit temerarium, sæculari etiam ordine et disciplina monstratur. Nam dum dux exercitus non nisi labore et sollicitudine expertus eligitur, quales animarum duces esse debeant qui episcopatus culmen immatura cupiunt festinatione conscendere? Hujus saltem rei se comparatione considerent, et aggredi repente (c) inexperC tos labores timeant, ne cæca honoris ambitio, et ipsis in pœnam sit, et aliis pestifera erroris semina jaciant, quippe qui non didicere quod ipsi doceant. Proinde paterno salutantes affectu, petimus, præcellentissimi Filii, ut hoc tam detestabile malum de regni vestri studeatis finibus prohibere, et nulla apud vos excusatio, nulla contra animam vestram suggestio locum inveniat, quia facientis procul dubio culpam habet, qui quod potest corrigere negligit emendare. » (Lib. 1x, indict. 2, ep. 100.)

D

Item pro eisdem hæresibus (d) Syagrio, episcopo Augustodunensi, et aliis episcopis : « Nuntio apud nos olim discurrente, vulgatum est quod in Galliarum partibus sacri ordines per simoniacam hæresim conferantur. Et vehementi tædio mororis afficimur, si in ecclesiasticis officiis quemquam habet locum pecunia, et fit sæculare quod sacrum est. Quicunque ergo hoc pretii studet datione percipere, sacerdos non esse, sed dici tantummodo, inaniter concupiscit. Quid scilicet, quid per hoc aliud agitur, nisi ut nulla de actu probatio, nulla sollicitudo de moribus, nulla sit de vita discussio, sed ille solummodo dignus qui dare pretium suffecerit æstimetur? Ex qua re si recti

(d) In Utic., Item Etherio, Virgilio, et Desiderio episc. Galliarum: Nuntio, prætermisso Syagrii nomine. Sed aliter olim legebatur; alicujus enim lituræ deprehenduntur vestigia. In tribus. Paris omittuntur hæc verba et al. episc. Colitur sanctus Syagrius dio 17 Augusti.

libraminis examinatione pensetur, dum improbe ad A sub commodi datione constituit, plura male ordi

inanem gloriam locum festinat utilitatis arripere, eo ipso magis quod honorem quærit, indignus est. Sicut autem is qui invitatus renuit, quæsitus refugit, sacris est altaribus admovendus; sic qui ultro ambit, vel importune se ingerit, est procul dubio repellendus. Nam qui sic nititur ad altiora conscendere, quid aliud agit nisi ut crescendo decrescat, et, ascendendo exterius, interius ad profunda descendat? Itaque, frater charissime, in sacerdotibus ordinandis sinceritas vigeat, sit simplex sine venalitate consensus, pura præferatur electio, ut ad summam sacerdotii non suffragio venditorum provectus, sed Dei credatur esse judicio. Nam quia grave omnino sit facinus, Dei donum vel pretio comparare, vel vendere, evangelica est testis auctoritas. Templum enim Dominus et Redemptor noster ingressus, cathedras vendentium columbas evertit (Matth. xx1). Quid aliud est columbas vendere, nisi pretium de manus impositione percipere, et 83 sanctum Spiritum, quem omnipotens Deus hominibus tribuit, venundare? Quorum sacerdotium ante Dei oculos cadere, cathedrarum utique patenter eversione signatum est; el tamen exerit adhuc nequitiæ pravitas vires suas. Nam cogit vendere, quos decepit ut emerent. Et dum non attenditur quod divina voce præcipitur: Gratis accepistis, gratis date (Matth. x, 8), agitur ut crescat, et geminata fiat in uno eodemque delicti contagio, ementis scilicet et vendentis. Et cum liqueat hanc hæresim ante omnes radice pestifera surrepsisse, atque in ipsa sua origine apostolica esse detestatione damnatam, cur non cavetur, cur non perpenditur quia benedictio illi in maledictionem convertitur, qui ad hoc ut fiat hæreticus promovetur?

Plerumque igitur adversarius animarum, dum non potest in his quæ ad faciem sunt prava subripere, (a) callide speci quasi pietatis injecta, nititur supplantare; suadetque forsitan debere ab habentibus accipi, ut sit quod possit non habentibus erogari, dummodo vel sic venena mortifera eleemosynæ celata obumbratione transfundat. Nam nec venator feram, nec avem auceps deciperet, vel piscem piscator caperet, si aut ille laqueum in aperto proponeret, aut ille hamun esca absconditum non haberet. Omnino ergo metuenda et cavenda est hostis astutia, ne quos aperta nequit tentatione subvertere, latente telo sævius valeat trucidare. Neque enim eleemosyna reputanda est, si pauperibus dispensetur quod ex illicitis rebus accipitur, quia qui hac intentione male accipit, ut quasi bene dispenset, gravatur potius quam juvatur. Eleemosyna Redemptoris nostri oculis illa placet, quæ de non illicitis rebus et iniquitate congeritur, sed quæ de rebus concessis et bene acquisitis impenditur. Unde etiam illud certum est, quia et si monasteria, aut xenodochia, vel quid aliud de pecunia quæ pro sacris ordinibus datur construatur, mercedi non proficit, quoniam dum perversus et emptor honoris in locum transmittitur, et alios ad sui similitudinem

(a) Bigot., callida specie.

nando destruit, quam ille potest ædificare, qui ab eo pecuniam ordinationis accepit. Ne ergo sub obtentu eleemosynæ cum peccato aliquid studeamus accipere, aperte sacra Scriptura nos prohibet, dicens: Hostiæ impiorum abominabiles Domino, quæ offeruntur ex scelere (Prov. XXI, 27). Quidquid enim in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei iracundiam non placat, sed irritat. Hinc rursus scriptum est: Honora Dominum de tuis justis laboribus (Prov. III, 9). Qui ergo male tollit ut quasi bene præbeat, constat sine dubio quia Dominum non honorat. Hinc quoque per Salomonem dicitur: Qui offert sacrificium de substantia pauperis, ac si victimet filium in conspectu patris (Eccli. 111, 4, 24). Quantus autem dolor patris B sit, perpendamus, si in ejus conspectu filius victimetur; et hinc facile cognoscimus quantus apud Deum dolor exasperatur quando ei sacrificium ex rapina tribuitur. Nimis ergo declinandum est, dilectissime frater, sub obtentu eleemosynæ, peccata simoniaca hæreseos perpetrare. Nam aliud est propter peccata eleemosynas facere, aliud propter eleemosynas peccata committere.

C

D

• Hoc quoque ad nos pervenisse non dissimili 84 dignum detestatione complectimur, quod quidam, desiderio honoris inflati, defunctis episcopis, tonsurantur, el fiunt repente ex laicis sacerdotes, atque inverecunde religiosi propositi ducatum arripiunt, qui nec esse adhuc milites didicerunt. Quid putamus, quod isti subjectis præstaturi sunt, qui antequam discipulatus limen attingant, tenere locum magisterii non formidant? Qua de re necesse est ut quamvis inculpati quisque sit meriti, ante tamen per distinctos ordines ecclesiasticis exerceatur officiis. Videat quod imitetur, discat quod doceat, informetur quod teneat, ut postea non debeat errare, qui eligitur viam erranti demonstrare. Diu ergo religiosa meditatione poliatur, ut placeat, et sic lucerna super candelabrum posita luceat, ut adversa ventorum vis irruens, conceptam eruditionis flammam non exstinguat, sed augeat. Nam cum scriptum sit, ut prius, Quis probetur, et sic ministret (1 Tim. III, 10), multo amplius ante probandus est, qui populi intercessor assumitur, ne fiant causa ruinæ populis sacerdotes mali. Nulla igitur contra hoc excusatio, nulla potest esse defensio, quia cunctis liquido notum est quae sit in hujus rei diligentia sancti et egregii sollicitudo doctoris, qui neophytum ad ordines vetat sacros accedere. Sicut autem tunc neophytus dicebatur, qui initio in sanctæ fidei erat eruditione plantatus, sic modo neophytus habendus est, qui repente in religionis habitu plantatus, ad ambiendos honores sacros irrepserit. Ordinate ergo ad ordines ascendendum est. Nam casum appetit qui ad summa loci fastigia, postpositis gradibus, per abrupta quærit ascensum. Et cum idem Apostolus doceat inter alia sacri ordinis instituta discipulum, manum non esse cuiquam citius imponendam, quid hoc celerius, quidve præcipitatius, quam ut exoriatur

« PoprzedniaDalej »