Obrazy na stronie
PDF
ePub

præsentis hæretici non habent, infirmis mentibus verbis blandioribus perversa persuadent. Si qua vero illis prosperitas temporis præsentis arriserit, etiam violenter trahere quos prævalent non desistunt. Pupillorum itaque nomine designantur hi qui adhuc sunt teneri intra sanctam Ecclesiam constituti, quorum vitam misericors pater moriendo servavit, qui ad bonam jam intentionem deducti sunt, sed adhuc in bonis actibus nulla virtute roborantur. Hæretici igitur deprædantes pupillos vim faciunt, quia contra infirmas fidelium mentes verborum et operum violentia grassantur. Vulgus autem pauperum est populus indoctus, qui si veræ sapientiæ divitias haberet, vestimentum suæ fidei nequaquam amitteret. Quasi quidam quippe intra sanctam Ecclesiam senatores sunt, (b) veri doctores, qui cum scientiam in corde multiplicant, veris apud se divitiis abundant. Sed hæretici vulgus pauperum spoliant, quia dum doctos non prævalent, indoctos quosque a valamine fidei prædicatione pestifera denudant. Sequitur: CAPUT LIII [Vet. XXV].

mentibus bona opera destruunt, nimirum velamina A dimentis aucupantur. - Cum prosperitatem vitæ indumentorum tollunt. Bene autem dicitur : Quibus non est operimentum in frigore. Operimentum quippe ad justitiam pertinet, frigus ad culpam. Et sunt nonnulli qui in quibusdam rebus peccata faciunt, in quibusdam vera recta opera sequuntur. Qui ergo ex aliis actibus delinquit, atque ex aliis justitiam peragit, quid iste nisi in frigore vestitur; alget, et tegitur ; quia ex alio opere fervescit ad justitiam, ex alio frigescit ad culpam? Sed eum hæretici bona opera talibus subtrahunt, agunt ne in frigore habeant quo vestiantur. Recte ergo dicitur: Nudos dimittunt homines, indumenla tollentes, quibus non est operimentum in frigore, ut videlicet solum culpæ frigus interimat quos calor alterius operis ex parte aliqua tegebat. (Vet. XXIV.) Potest vero per frigus B desiderium, per vestimentum operatio signari. Et sunt plerique qui adhuc perversis desideriis æstuant, sed, contra se spiritaliter decertantes, rectis sibi operibus repugnant, et bonis actibus tegunt hoc quod sinistrum sibi resultare per tentationem sentiunt. Hi itaque unde mala desiderant, inde algent; unde autem bona operantur, inde vestitu sunt. Cum vero hæretici perversis allegationibus rectæ fidei opera subtrahunt, quid agunt, nisi ut hi qui adhuc desideriorum carnalium frigora sentiunt, sine bonorum actuum vestimento moriantur? Sequitur:

[blocks in formation]

VERS. 10.

Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas. 66. Hæretici sanctorum Patrum doctrinum auferunt oliosis et incautis.—Quod ait nudis, hoc replicat, absque vestitu; sed aliud est nudum esse, aliud nudu.n incedere. Omnis enim qui nec bona nec mala operatur, nudus est et otiosus; qui autem mala agit, nudus incedit quia sine velamine boni operis per iter (c) praCvitatis pergit. Sunt vero nonnulli qui, malum suæ nequitiæ cognoscentes, (d) satiari pane justitiæ festinant, percipere sacri eloquii dicta desiderant. Qui quoties Patrum sententias pro ædificandis mentibus in cogitatione versant, quasi de bona segete spicas portant. Hæretici igitur nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus spicas tollunt, quia sive quidam otiosi sint, et in nullis se (e) bonis exerceant, seu per iter impudentiæ absque velamine boni operis pergant, etiam si quando jam ad poenitentiam redire cupiunt, et pabulum verbi concupiscunt, eis esurientibus spicas tollunt, quia in eorum mente perniciosis persuasionibus Patrum sententias destruunt. Nec immerito spicas signare Patrum sententias dicimus, quia sæpe dum per figurata eloquia proferuntur, 526 ab eis tegmen litteræ quasi aristarum paleas subtrahimus, ut medulla spiritus reficiamur. Sequitur:

64. Sanctorum Patrum sententiis tanquam fluen tis rigamur. Sanctorum martyrum invocatio. — Imbres montium sunt verba doctorum. De quibus montibus voce sanctæ Ecclesiæ dicitur: Levavi oculos meos ad montes (Psal. cxx, 1). Hos itaque imbres montium rigant, quia sanctorum Patrum 525 fluenta satiant. Velamen autem, ut jam prædiximus, boni operis tegmen accipimus, quo quisque tegitur, ut ante omnipotentis Dei oculos, pravitatis ejus foeditas operiatur. Unde scriptum est: Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Quos autem lapidum nomine nisi fortes intra sanctam Ecclesiam viros accipimus? quibus per primum pastorem dicitur: Et vos tanquam lapides vivi superædificamini (I Pet. n, 5). Hi itaque qui de nullo suo opere confidunt, ad sanctorum martyrum protectionem currunt, atque ad sacra eorum corpora D fletibus insistunt, promereri se veniam, eis intercedentibus, deprecantur. Quid ergo isti in hac humilitate faciunt, nisi quia bonæ actionis velamen non habent, lapides amplexantur? Sequitur:

CAPUT LII [Rec. XXIII].

VEBS. 9. -Vim fecerunt deprædantes pupillos, (a) et vulgus pauperum spoliaverunt.

65. Hæretici infirmos et indoctos, qua vi qua blan

(a) Recent. Ed., et vulgam pauperem. reluctantibus Mss. et vet. Ed.

(b) Ita Mas Anglic. el nostri. In Elitis vet. Paris. et Basil., viri doctores; in aliis, viri doctiores.

[blocks in formation]

et enerviter, sed viriliter currunt. Qui cum vulnus perfidiæ ingeri in parvulorum fidelium mente conspiciunt, 527 semper ad clamorem et gemitus redeunt. Unde et recte dicitur :

CAPUT LVI.

IBID.— (f)Et anima vulneratorum clamavit,et Deus inultum abire non patibur.

aliud quam torcular calcant? Quod divina agi (a) dis- A ambiunt qui perfectis gressibus per viam Dei non fluxe positione permittitur, ut animarum botri in spiritale vinum defluant, quæ, carne corruptibili exutæ, ad regna coelestia velut in apothecam currant. Nam injusti dum justos deprimunt, quasi botros sub pedibus mittunt. Compressi autem botri ad superni convivii satietatem exuberant, qui prius quasi in hujus aeris libertate pendebant. Unde David propheta, sanctæ Ecclesiæ afflictionem conspiciens, (b) psalmum pro torcularibus scribit (Psal, vm, aut LXXXI). Sed omnes qui vitam fidelium persequuntur calcant et sitiunt, quia agendo crudelia, ferociores fiunt, impietatis suæ meritis cæcati, eo ambiunt graviora facere, quo jam graviu fecerunt. Hæretici autem cum per se potestatem persecutionis non habent, hujus sæculi petentes commovent, eorumque mentes ad persequendum trahunt, et quibus valent persuasionibus accendunt. Quos cum crudelia agere contra catholicorum vitam conspiciunt, quasi in ipso solis fervore requiescunt. Bene ergo nunc dicitur: Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt, quia eorum se multitudini adjungunt, quos jam vident gravia agere, et adhuc sitire graviora. (c) Quorum fervor dum eorum desideria satiat, in eorum actibus, qusi in meridie, quiescunt. Sequitur :

CAPUT LV.

VERS. 12. De civitatibus fecerunt viros gemere. 68. Hæretici Ecclesiæ unitatem solvere nituntur.Quia civitates a conviventibus populis appellantur, non immerito civitatum nomine veræ sunt fidei Ecclesiæ designatæ, quæ in singulis mundi partibus positæ unam catholicam faciunt, in qua fideles omnes de Deo recta sentientes concorditer vivunt. [Vet. XXVI.] Hanc namque in Evangelio Dominus (d) conviventium populorum etiam per locorum distinctionem concordiam designavit, cum satiaturus de quinque panibus populum, quinquagenos per turmas, vel centenos discumbere præcepit, ut videlicet turba fidelium escam suam (e) et locis disjuncta et moribus cunjuncta perciperet. Jubilæi quippe requies quinquagenarii numeri mysterio continetur, et quinquagenarius bis ducitur, ut ad centenarium perducatur. Quia ergo prius a malo quiescitur opere, ut post anima plenius quiescat in cogitatione, alii quinquageni, alii autem centeni discumbunt, quoniam sunt nonnulli qui jam a pravis actibus habent requiem operis, et sunt nonnulli qui a perversis cogitationibus habent jam requiem mentis. Hæretici igitur, quia, perversis sæpe hujus mundi potentibus adhærentes, bonorum socialem vitam atque concordiam persequuntur, recte nunc dicitur: De civitatibus fecerunt viros gemere. Quos recte beatus Job memorat viros, quia illos magis hæretici exstinguere

(a) Turon, et Vindoc., dispensatione.

(b) Melius, ut censemus, psalmos; nam duo inscribuntur pro torcularibus, scil. vII, et LXXXII. Ita etiam legitur in Lyr., et Bigod., et Utic., ubi tamen prius legebatur psalmum.

(c) Vindoc., quorum fervorem bene eorum desideria satiant.

(d) Recent. Ed., convivantium, reluctantibus Mss.

B

D

69. Hæreticorum scelera Deus inulta non relinquet. - Vulneratur quippe anima justorum cum fides (g) turbatur infirmorum, quibus jam hoc ipsum clamare est de alieno lapsu tabescere. Sed Deus iuultum abire non patitur, quia etsi justo ordine injustum aliquid fieri permittit, inultum tamen abire non sinit injustum quod fieri juste permisit, quia et (h) per reproborum injustitiam quasdam, quas inesse considerat, culpas percutit electorum, et tamen æterna justitia ferire non negligit injustitiam ferientium. Sequitur : CAPUT LVII [Rec. XXIV].

VERS. 13.

Ipsi fuerunt rebelles lumini. 70. Divinum lumen respuentium pœna cæcitas. Plerumque perversi et cognoscunt recta quæ sequi debeant, et tamen sequi despiciunt quæ cognoscunt. Lumini ergo rebelles sunt, quia, sua desideria sequendo, bonum despiciunt quod noverunt. Qui ergo non per ignorantiam, sed per superbiam delinquunt, elationis suæ scutum jaculis veritatis objiciunt, ne salubriter in corde feriantur. Ex qua videlicet eorum superbia agitur ut quia nolunt facere quæ cognoscunt, nec cognoscant jam bona quæ faciant, sed sua eos cæcitas a veritatis lumine funditus excludat. Unde et apte subditur :

CAPUT LVIII.

IBID. Nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas illius.

71. Perversi ideo reprobo sensui traduntur, quia divino lumini rebelles fuerunt. Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum cæcantur ut nesciant, sicut de quibusdam dicitur · (i) Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. 1, 21). De quibus paulo post additur: Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt (Ibid., 28). Quia enim glorificare noluerunt quem cognoverant, reprobo sensui traditi, ad hoc relicti sunt, ut nescirent jam pensare mala quæ faciebant. [Vet. XXVII.] Bene autem dicitur : Nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas illius. Angustior quippe est semita quam via. Qui autem bona manifestiora agere contemnunt, nequaquam ad subtiliora intelligenda perveniunt. Exspectavit autem. omnipotens Deus, ut per ejus semitas pergerent; sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitæ itinera

[blocks in formation]

quæ nolueruut per innocentiam saltem per pœniten- A ties enim cogitationibus contra bonos sævit, toties
tiam tenerent! Qua in re quantæ sint misericordiæ innocentium vitam interimit.
viscera Dei omnipotentis ostenditur, qui eos quos a se
discedentes aspicit, ut revertantur, quærit. Unde
post enumeratas (a) culpas delinquentium Synagogam
per vocem propheticam revocat, dicens: Ergo saltem
amodo vocame, pater meus, dux virginitatis meæ tu
es (Jerem. 1, 4). Sequitur:

[merged small][ocr errors]

VERS. 14. Mane primo consurgit homicida, in-
terficit egenum et pauperem ; per noctem vero erit
quasi fur.

-

72. Perversi prosperitate vitæ præsentis ad oppri-
mendos justos abutuntur. Cum homicida in nece
proximorum per nocturnum maxime silentium soleat
B
grassari, cur hoc in loco mane primo consurgere ad
interficiendum egenum et pauperem dicitur, in nocte
vero quasi fur esse perhibetur ? Sed ipsis verbis lit-
teræ 528 dum sibi non congruunt, ad indaganda
spiritus secreta revocamur. In Scriptura sacra mane
aliquando adventus dominicæ incarnationis, aliquan-
do adventus jam terribilis et districti judicis, ali-
quando vero præsentis vitæ prosperitas poni consue-
vit. Mane etenim adventus dominicæ incarnationis
exstitit, sicut propheta dicit: Venit mane et nox
(Isai. xxi, 12), quia et novæ lucis primordia in Re-
demptoris præsentia fulserunt, et tamen a persecu-
torum cordibus perfidiæ suæ tenebræ non sunt de-
tersæ. Rursum per mane adventus judicis designatur.
Unde per Psalmistam dicitur: (b) In matutinis inter-
ficiebam omnes peccatores terræ (Psal. c, 8). Sicut C
et electorum quoque personam exprimens, ait :
Mane astabo tibi et videbo (Psal. v, 5). Rursum per
mane, præsentis vitæ prosperitas designatur, sicut
per Salomonem dicitur: Væ tibi, terra, cujus rex est
puer, et cujus principes mane comedunt (Eccl. x,16).
Quia enim mane primum diei tempus est, (c) et ve-
spere extremum, nequaquam reficiendi sumus de
hujus vitæ prosperitatæ quæ prævenit, sed de his
quæ in fine diei, id est in mundi termino sequuntur.
Mane ergo comedunt, qui de hujus mundi prosperi-
tatibus extolluntur, et dum præsentia vehementer
curant, futura non cogitant. Omnis enim qui odit
fratem suum, homicida est (I Joan. 11, 15). Mane ita-
que primo consurgit homicida, quia in præsentis vitæ
gloria perversus quisque erigitur, et illorum vitam D
deprimit qui, dum sequentem gloriam sitiunt, quasi
satiari in vespere exquirunt. Pravus etenim quisque,
in hoc mundo dignitatem transitoriæ potestatis arri-
piens, tanto se acrius ad peragenda mala dilatat,
quanto per charitatis viscera nullum amat. (d) Quo-

(a) Sag., Turon., etc. : Unde post enumeratus cul-
pas, delinquentem Synagogam. Olim legebatur in
Utic. delinquentium.

(b) Utic., in matutino.

(c) Plurimi, et vespera.

(d) Germ., Vindoc., Norm. et vet. Ed. Paris. : Totis
enim cogitationibus contra bonos sævit, innocentium
vitam interimit ; vet. Edit. Basil. : Totie enim cogita-

73. Mali homines adversitate pressi perversis con-
siliis latenter lædunt. - Qui si, disponente Deo, subito
gloriam acceptæ potestatis amiserit, locum mutat, sed
mentem non mutat, quia ad hoc protinus dilabitur
quod subinfertur: Per noctem vero erit quasi fur.
[Vet. XXVIII.] In nocte quippe tribulationis atque
dejectionis suæ, etsi (e) exerere crudelitatis manum
non valet, eis tamen quos prævalere conspicit con-
silia perversitatis præbet; huc illucque discurrit,
et quæque potest in bonorum læsionem suggerit.
Qui recte quasi fur dicitur, quia in ipsis suis per-
versis consilis metuit ne deprehendatur. Qui ergo
contra egenum et pauperem mane homicida est,
per noctem quas fur absconditur, quia perversus
quisque, qui in prosperitate vitæ præsentis humilium
vitam deprimendo interimit, in adversitate atque
dejectione positus, per iniqua consilia latenter lædit,
atque id quod per se explere non valet, adhærendo
hujus mundi (f) potentibus exercet. Sequitur:
CAPUT LX.

[blocks in formation]

-

74. Verbum Dei adulterant hæretici. Hoc etiam
juxta litteramnil obstat intelligi, (g) quia qui adulte-
rium perpetrare desiderat tenebras exquirit. Sed
quia contra hæreticos sententia promitur, dignum
est ut hoc quod dicitur 529 mystice sentiantur. Nam
Paulus ait: Non enim sumus, sicut plurimi, adulte-
rentes verbum Dei (II Cor. xvii, 2). Adulter quippe
in carnali coitu non prolem, sed voluptatem quærit.
Et perversus quisque ac vanæ gloriæ serviens recte
adulterare verbum Dei dicitur, quia per sacrum elo-
quium non Deo filios gignere, sed suam scientiam
desiderat ostentare. Quem enim libido gloriæ ad lo-
quendum trahit, voluptati magis quam generationi
operam impendit. Ubi et apte subditur : Non me vi-
debit oculus, qui adulterium quod in mente agitur
valde est difficile ut ab humano visu penetretur.
Quod perversa mens tanto securius perpetrat, quanto
se ab hominibus videri non metuit, quos erubescat.
Sciendum quoque est quia sicut is qui adulterium
facit carnem alienæ conjugis sibi illicite conjungit,
ita omnes hæretici, cum fidelem animam in suum
errorem rapiunt, quasi conjugem alienam tollunt,
quia videlicet mens Deo spiritaliter inhærens, et ef
quasi in quodam amoris thalamo conjuncta, cum
perversis persuasionibus ad pravitatem dogmatis
perducitur, quasi aliena conjux a corruptore macula-
tur. Bene autem subditur:

tionibus totiens contra bonos sævit, quoties inno-
centium, etc. Huic consentit Basil. 1514.

(e) Vindoc. et Turon., exercere, quod habent
omnes vet. Edit. quotquot in promptu babuimus.
(f) Nonnulli, potestatibus.

(g) Norm. et Vindoc. : Ut qui adulterium... tene-
bras exquirat.

CAPUT LXI.

IBID. Et operiet vultum suum. 75.Hæretici adulterorum more vultum operiunt.— Idcirco faciem suam adulter operit, ne cognoscatur. Omnis autem qui sentiendo vel agendo nequiter vivit, vultum suum operit, quia ad hoc perversitate dogmatis vel operis tendit, ut ab omnipotente Deo in judicio recognosci non possit. Unde quibusdam in fine dicturus est: Nunquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth.vn,23). Quid autem vultus cordis humani est, nisi similitudo Dei? Quem videlicet vultum perversus operit, ut cognosci nequeat, cum vitam suam vel malis actibus, vel perfidiæ errore confundit. Sed talis quisque cum prosperitate vitæ præsentis justos fulciri conspicit, eis perversa suadere minime præsumit; (a) si qua vero illos procella adversitatis invenerit, ad verba protinus pestiferæ persuasionis erumpit. Unde et subditur:

CAPUT LXII.

VERS. 16. (b) Perfodiunt in tenebris domos,sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.

[ocr errors]

A Iniqui semper afflictionem fidelium exspectant, eosque in tribulatione videre desiderant. Et in tenebris domos perfodiunt, dum cor innocentium, sed tamen infirmorum, (d) dejectionis tempore pessima collocutione corrumpunt. Sed plerumque contingit ut dum bonos quosque in dejectione conspiciunt, subito occulta dispensatione divina justus quispiam qui videbatur oppressus, aliqua sæculi potestate fulciatur, eique prosperitas vitæ præsentis arrideat, quem prius adversitatis tenebræ premebant. Quam nimirum prosperitatem illius cum perversi conspiciunt, sicut dictum est, perturbantur. Mox enim ad corda sua redeunt, ante mentis oculos revocant quidquid se perverse egisse meminerunt, vindicari in se omne vitium formidant, et unde lucet ille qui potestatem suscipit, inde perversus quisque qui corrigi metuit in tristitia tenebrescit. Bene ergo dicitur: Si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis. Aurora quippe mens justi est, quæ, peccati sui tenebras deserens, ad lucem jam erumpit æternitatis, sicut de sancta quoque Ecclesia dicitur: Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens (Cant. vi, 9)? Quo igitur justus quisque justitiæ luce irradians in præsenti vita honoribus sublimatur, eo ante perversorum oculos tenebræ mortis fiunt, quia qui perversa se egisse meminerunt corrigi pertimescunt. Semper namque desiderant in suis pravitatibus relaxari, in correcti vivere, et de culpa gaudium habere. Quorum ipsa lethalis lætitia convenienter exprimitur, cum protinus subinfertur:

76. Hæretici in adversitatis nocte justorum conscientiam perfodere tentant. Quid namque hoc loco domorum nomine nisi conscientiæ designatur, in quibus habitamus cum tractando quid agimus ? Unde cuidam sanato dicitur: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit (Luc. VII, 39), id est, a peccati jam vitio securus ad conscientiam revertere, et in vocem prædicationis excitare. Justi itaque cum in præsenti sæculo (c) die prosperitatis clarescunt, eis errorum magistri perversa C suadere metuunt. Sed consilia exquirunt, dejectionem prosperitatis eorum summopere præstolantur, ut in adversitatis tenebris eorum mentes suadendo perfodiant, quibus prospere viventibus perversa loqui minime audebant. Quos mox ut in adversitate viderint, exsurgunt, et non nisi ex peccati merito talia illos perpeti asserunt, quia solam præsentis vitæ gloriam diligentes, flagellum damnationem credunt. In tenebris ergo domos perfodiunt, quia bonorum mentes ex ipsa eorum corrumpere adversitate moliuntur. Bene autem dicitur: Sicut in die condixerant sibi, quia cum justos conspicerent 530 prosperitatis luce claruisse, quoniam loqui non poterant, ad maligna solummodo contra eos consilia vacabant.[Vet. XXIX.] Sive autem hæretici, sive perversi quilibet, D cum justos in dejectione conspiciunt, gaudent; cum vero eos ad regendæ potestatis viderint culmen erumpere, perturbantur, metuunt, afflictionibus tabescunt. Unde et subditur :

CAPUT LXIII.

VERS. 17.- Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis.

77. Iniqui ex justorum prosperitate turbantur.

(a) Vindoc.,si qua vero illis procella advers.evenerit. (b) Olim in Utic., perfodit.

(c) Norm.justis itaque cum in præsenti sæculo dies prosperitatis clarescunt; olim in Utic., justi itaque, etc...

CAPUT LXIV.

IBID. - Et sic in tenebris quasi in luce ambulant. 78. Iniqui ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiæ circumfunderet. Perversa etenim mente gaudent in facinoribus, per culpam suam quotidie ad supplicium trahuntur, et securi sunt. Unde et per Salomonem dicitur: Sunt impii qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant (Eccle. vi, 14). De quibus rursum scriptum est: Qui lætantur cum male fecerint, etexsultant in rebus pessimis (Prov. 11, 14). Sic itaque in tenebris quasi in luce ambulant, quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiæ (e) circumfundat. Vel certe, quia tenebræ vitam præ sentem non inconvenienter exprimunt, in qua alienæ conscientiæ non videntur; lux vero nostra patria æterna est, in qua dum vultus aspicimus, corda in nobis nostra vicissim videmus; iniqui autem (f) quia vitam præsentem ita diligunt, atque hæc exsilii tempora complectuntur ac si jam in patria regnent; recte dicitur: Sic in tenebris quasi in luce ambulant, quia sic in præsenti cætitate læti sunt, ac si jam æternæ patriæ luce perfruantur. Sequitur: CAPUT LXV [Vet. XXX].

[ocr errors]

VERS. 18. Levis est super faciem aquæ. ut in Edit.

(d) Vindoc., delectationis temp.

(e) Turon., circumcludat. Bellov, circumdet. Norm., quique vitam, etc.

quitur:

CAPUT LXVII [Rec. XXVII.

[ocr errors]

VERS. 19. Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium.

53179. Iniqui ad omnem tentationis aut erroris A in labore itineris, amore debriatur æternitatis. Seventum leves sunt. — A plurali numero ad singularem redit, quia plerumque unus mala inchoat, et imitando multi subsequuntur. Sed ejus principaliter culpa est qui perversis sequentibus exempla præbuit iniquitatis. Unde ad illum redit crebro sententia qui auctor exstitit in culpa. Aquæ autem superficies huc illucque aura impellitur, et nulla stabilitate solidata passim movetur. Iniqui igitur mens plusquam aquæ superficies levis est, quia quælibet hanc aura tentationis attigerit, sine tarditate aliqua (a) retractationis trahit. Si enim cor fluxum cujuslibet perversi cogitamus, quid aliud quam in vento positam aquæ superficiem cernimus? Nune namque illum aura impellit iræ, (b) nunc ura supe biæ, nunc aura luxuriæ, nunc aura invidiæ, nunc aura fallaciæ pertrahit. Super faciem ergo B aquæ levis est is quem quilibet erroris ventus cum venerit impellit. Unde bene quoque per Psalmistam dicitur: Deus meus, pone illos utrotam, et sicut stipulam ante faciem venli (Psal. LXXXII, 14). Ut rota quippe ponuntur iniqui, quia, in circuitu laboris missi, dum ea quæ ante sunt negligunt, et ea quæ deserenda sunt sequuntur, ex posterioribus elevantur, et in anterioribus cadunt. Qui recte quoque stipulæ ante faciem venti comparantur, quia, irruente aura tentationis, dum nulla subnixi sunt ratione gravitatis, elevantur ut corruant, et sæpe eo se alicujus meriti existere æstimant, quo eos in alta flatus erroris portat. Sequitur:

CAPUT LXVI [Rec. XXVI],

81. Sapere ad sobrietatem quam difficile. — Idcirco iniquitas frigori comparatur, quia peccantis mentem torpore constringit. Unde scriptum est: Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam (e) fecit malitiam suam (Jerem. vi, 7). Quo contra charitas calor est, quia videlicet mentem accendit quam replet. De quo calore scriptum est: Abundabit iniquitas, refrigescel charitas multorum (Matth. xxiv, 12). Et sunt nonnulli qui, dum iniquitatum suarum frigora 532 declinant, ad veram fidem, vel ad sanctitatis habitum veniunt. Sed quia plus quam necesse est de suis sensibus præsumunt, sæpe in fide, quam accipiunt, ea quæ non capiunt perscrutari volunt, ut ratione magis in Deo quam fide teneantur. Quia vero humana mens perscrutari non valet divina secreta, omne quod ratione perscrutari non possunt credere contemnunt, et per inquisitionem nimiam in errorem labuntur. Hi itaque cum necdum crederent, vel adhuc ad iniquitatis opera vacarent, aquæ nivium fuerunt. Sed cum, carnalia facta deserentes, in fide ad quam perducti sunt, plus appelunt perscrutari quam capiunt, amplius profecto calent quam calere debuerunt. Bene ergo de hoc perverso quolibet prophetantis duntaxat sententia, non 'optantis dicitur : Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Ac si

IBID. - Maledicta sit pars ejus in terra, (c) nec am- C aperte diceretur : Qui humiliter sub disciplinæ vinculo bulet per viam vincarum.

80. Iniqui, amissa fidei vel justitiæ rectitudine, reatumaledictionis ligantur.—Quisquis in vita præsenti recta agit et adversa sustinet, laborare quidem (d) in adversitate cernitur, sed ad benedictionem hæreditatis perpetuæ consummatur. Quisquis vero perversa agit, et tamen prospera recipit, seque a malis actibus nec donorum largitate compescit, prosperari quidem conspicitur, sed reatu perpetuæ maledictionis ligatur. Unde recte nunc dicitur: Maledicta sit pars ejus in terra. Quia esti ad tempus benedicitur, in reatu tamen maledictionis tenetur. De quo et apte subditur: Nec ambulet per viam vinearum. Via namque vinearum est rectitudo Ecclesiarum. Qua in re sive hæreticum, sive carnalem quempiam nil obstat intelligi, quia via vinearum, id est rectitudo Ecclesiarum amittitur, dum vel fides recta, vel rectitudo justitiæ non tenetur. Ille namque per viam vinearum ambulat, qui, sanctæ universalis Ecclesiæ prædicationem pensans, neque a fidei, neque a bonorum actum rectitudine declinat. In via quippe vinearum ambulare est sanctæ Ecclesiæ Patres velut dependentes botros aspicere, quorum verbis dum intendit

[blocks in formation]

D

non restringitur, (f) ab infidelitate sua, vel perversi operis frigore, per immoderatam sapientiam in errorem labitur. Unde bene quoque egregius prædicator, (g) discipulorum suorum cordibus hunc exquisitæ sapientiæ nimium calorem devitans, ait : Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. xi, 3). Ne fortasse nimius calor interimeret quos prius aquæ nivium, id est infidelitatis, vel torpentium actionum frigora morituros tenebant. Et quia valde difficile est ut is qui se sapientem æstimat mentem ad humilitatem reducat, et recta prædicantibus credat, sensumque suæ perversitatis abjiciat, recte subjungitur :

IBID.

[ocr errors]

CAPUT LXVIII Rec. XXVIII].

Et usque at inferos peccatum illius. 82. Peccatum quod hic non emendatur, irremissibile. Peccatum quippe usque ad inferos ducitur, quod ante finem vitæ præsentis per correctionem ad pœnitentiam non emendatur. De quo videlicet peccato per Joannem dicitur: Est peccatum ad mortem, non proillo dico ut roget quis (I Joan. v, 16). [Vet. XXXI.] Peccatum namque ad mortem est peccatum usque ad mortem, quia scilicet peccatum quod hic non

(e) Norm., frigidam facit... Quod contra. (f) Norm., ab infidelitatis suæ vel perversi operis frigore. Turon., ab infidelitatis suæ perverso opere. (g) Vindoc. et Norm., a discipulorum.

« PoprzedniaDalej »